صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

pertineat, et eadem abbatissa cum suo conventu ius patronatus dictarum ecclesiarum, quod erat nobilium prescriptorum, perpetuo retinebit, ita quod post mortem domini Thetmari nunc ibidem plebani, qui beneficium suum in Buren cum omnibus pertinenciis suis, sicut hactenus, quiete retinebit temporibus vite sue, prescripta abbatissa cum eius conventu personam eliget ad ecclesiam supradictam, quam domino preposito Paderbornensi, qui pro tempore fuerit, loci archidiacono presentabit. Qui, si electioni et persone electe nil obstiterit de canonicis institutis, electionem confirmabit eandem, ipsi donum altaris et curam animarum conferendo, et per se vel per alium eundem confirmatum mittet in possessionem ecclesie prefate corporalem. Omnibus prescriptis consentimus, salvo iure et iusticia prepositi Paderburnensis tam in procuratione, cum synodis per se vel per alium in Buren presederit, quam etiam in synodalibus post mortem prepositi vel procuratoris dominarum a successore eiusdem defuncti prepositi vel procuratoris seu a conventu sine diminutione seu contradictione qualibet persolvendis. Addicimus etiam, quod idem prepositus vel procurator dominarum persona ecclesie predicte in ecclesia nostra episcopales synodos frequentabit et episcopo et archidiacono et capitulo Paderburnensibus obedienciam, reverenciam et honorem sine distinctione qualibet exhibebit, ac si opidorum in Buren ac capelle in Holthusen parrochia a plebano et non a dominarum preposito regeretur. Nos vero Bertoldus senior et Bertoldus iunior fratrueles, nobiles de Buren, quia omnia, que prescripta sunt, ad nostram peticionem et instanciam facta sunt, eciam huic scripto ad maiorem cautelam sigilla nostra duximus apponenda. Actum Paderburne XVIIo. Kalendas. Augusti, anno Domini Mo.CC. quinquagesimo secundo.

1) Or. imfra.

Or. im Kgl. St.-A. Münster Büren Nr. 7. Von den an Pergamentstreifen angehängten 4 Siegeln das des Bischofs abgefallen, die Siegel des Kapitels, des Berthold senior und iunior (wie Westf. Siegel II, 31 Nr. 1 und 10) stark verletzt.

496.

Äbtissin Ida und Konvent des Stiftes Herford schicken Abgeordnete an Bischof Simon von Paderborn zur Wiederherstellung des Friedens und bitten um Aufhebung der Exkommunikation. Herford 1252 Iuli 25.

Venerabili patri ac domino S(imoni) Paderburnensi episcopo Ida Dei gratia abbatissa, conventus, plebanus et clerus ecclesie secularis Heruordensis paratum cum orationibus obsequium. Ad vos Godescalcum et Conradum dictum de Are . . ., plebanum ecclesie Heruordensis, ad tractandum de concordia et obtinendam vestram gratiam destinamus, ratum habentes et firmum, quicquid in pre . . . . . duxerint faciendum. Verummodo (?) capitula et modum compositionis, in quibus fuerit concordatum, nobis intiment, et ut validius sit, quod agitur, de . . . . ad effectum. . . conscientia precedatur. Rogamus

preterea, ut omnis excommunicationis sententias per vos latas pro bono pacis et ad cautelam saltim ad certum tempus relaxare curetis, infra quod in . . . . . dissensio commode terminari. Datum Heruorde anno Domini Mo.CC.Lo. secundo, die beati Iacobi apostoli.

Or. stark beschädigt im Kgl. St.-A. Münster Fstth. Paderborn Nr. 186. Siegel vom Pergamentstreifen ab. Ueber die Ursache des Zerwürfnisses ist nichts bekannt.

497.

Kl. Gehrden bekundet, dass Genannte Wachszinsige des Klosters geworden seien. 1252 August 2. A(dolphus) Dei gratia prepositus, M. priorissa totusque conventus sanctimonialium in Gerdene. Notum esse cupimus universis presens scriptum intuentibus, quod Iohannes et Hildeware uxor eius, Iohannes et Henricus, Ymma et Margareta, cum liberi essent, ex propria voluntate beate Marie sanctisque apostolis Petro et Paulo in Gerdene iure cero censuali se tradiderunt tali modo, ut ipsi et liberi eorum a generatione in generationem, cum ad plenam pervenerint etatem et propriis laboribus vivunt, omni

anno, videlicet in sollempnitate beati Petri, que dicitur ad vincula ipsius, conveniant et nummum gravis monete pro censu persolvant. Et si quis horum ex hoc seculo migraverit, quicquid optimum habuerit, sive equum sive bovem sive aliud quodlibet iumentum, predicte ecclesie detur. Si vero nulla possessio iumentorum illi sit, optimum vestimentum, quod habuerit, detur, cetera autem successores eius accipiant. Si vero heredes proximos non habuerint, omnia bona sua Domino hereditabunt. In cuius rei testimonium presentem litteram sigillo nostre ecclesie ipsis dedimus communitam. Acta sunt hec coram testibus ad hoc rogatis: domino Hermanno plebano de Ystentorp, Henrico et Iohanne sacerdotibus in Gerdene, Rotgero sacerdote de Paderborne, Henrico sacerdote de Brakele, Henrico clerico dicto de Meschede, Hermanno de Pistrino, Henrico camerario, Iohanne de Coquino, Bertrammo, Hennikis et aliis quam pluribus. Anno Domini Mo.CC. quinquagesimo secundo, in crastino sollempnitatis Petri, que dicitur ad vincula ipsius.

Or. im Kgl. St.-A. Münster Kl. Gehrden Nr. 10. Siegel vom Pergamentstreifen ab. 1245 Mai 26 heisst der Prior Adolf (UB. IV, 344), 1256 März 27 kommt Propst Adolf, 1260 November 29 Adolfus prior et prepositus vor, darnach obige Ergänzung.

498.

Bischof Simon von Paderborn vollzieht den Auftrag des Kardinallegaten Hugo. 1252 August 21. Vgl. oben Nr. 474.

499.

Bischof Simon von Paderborn verspricht dem Kl. Bredelar seinen Schutz für den Besitz mehrerer Zehnten. 1252 August 25.

Symon Dei gratia Paderburnensis ecclesie episcopus dilecto in Christo filio. . maioris ecclesie decano in Paderburne salutem et dilectionem. Sicut pium est et sanctum ad cultum Dei ecclesias instaurare ita dignissimum credimus earundem ministros per humanitatis impendia confovere. Accedentes itaque ad presentiam nostram dilecti in Christo religiosi abbas et conventus de Bredelar, Cysterciensis ordinis, humilitate, qua decuit, nobis supplicaverunt, quatinus novellum monasterium ipsorum cum personis et rebus in specialem protectionem nostram assumere curaremus. Cum igitur ad id universis fide dignis et maxime religiosis semper teneri velimus, nos tamen iam dictum cenobium et personas specialius dilectionis nostre brachiis amplexantes, iuste petitioni eorum gratuito concurrentes assensu, personas, loca cum rebus ipsorum omnibus in protectionem nostram recepimus et tutelam. Bona quoque ipsis a fidelibus collata, sive titulo emptionis conquisita, videlicet decimam ville superioris in Upsprunge, in Mari, in Osninctorph et in Lateruelde cum ceteris possessionibus, quas in presentiarum possident, aut diebus nostris iuste possidere poterunt, auctoritate Dei omnipotentis nec non et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra ipsis confirmamus, eadem auctoritate anathematizantes et excommunicantes omnes eos, qui huic confirmationis nostre munimini ausi fuerint occasione qualibet contraire. Presentibus igitur vobis damus in mandatis, quotiens 1) a predictis fratribus requisiti fueritis, huius defensionis nostre violatores, sive quoslibet eorum lesores, remota omni dilatione et personali favore, premissa amicabili commonitione, excommunicationis gladio feriatis, eadem censura plebanis et sacerdotibus, in quorum parrochiis iniuriatores ipsorum inventi fuerint, ut et hanc vestre executionis sententias non segniter exequantur, omnibus dominicis et festivis diebus eosdem excommunicatos publice nunciando. Quod si contempserint, contra ipsos post commonitionem per censuram debitam procedatis. Datum Paderburne anno gratie Mo.CC.LIIo., VIII. Kalendas Septembris.

1) quotiers d. Or.

Or. im Kgl. St.-A. Münster Kl. Bredelar Nr. 49.
gut erhaltenes Siegel des Bischofs mit Rücksiegel.

An rothbraunen Seidenfäden in grünem Wachs

500.

Ritter Giso von Gudenberg gibt zum Verkauf oder zur Verpfändung von Gütern seitens seines Bruders Konrad an das Kl. Volkhardinghausen seine Zustimmung. 1252 August 29. Notum sit omnibus hanc litteram inspecturis, quod nos Gyso miles dictus de Godenburg, una cum uxore nostra Alheide ac filio nostro Iohanne et aliis liberis nostris iam natis et in posterum nascituris1) omni vendicioni sive obligacioni decimarum aut bonorum qualiumcumque, sive proprietaria aut feodalia a fratre nostro Conrado ecclesie Volchardinchusen 2) venditorum sive obligatorum sive eciam adhuc vendendorum aut obligandorum, acquievimus et consensimus sana mente. Preterea vendicionem aut obligacionem bonorum aut decimarum per nostros consanguineos dominum Iohannem et Arnoldum milites de Godenburg eidem ecclesie factam ratam servamus et illibatam. Huic consensui presentes erant: Iohannes et Eggehardus fratres de Helfenberg milites, Alexander3) et Volradus fratres de Escheberg, dominus Waremundus miles. Actum et datum anno Domini Mo.CC.LoII., in die decollacionis sancti Iohannis, quarto Septembris Kalendas.

3) Or. Allexander.

1) Or. nacituris. 2) Or. Vochardincusen. Or. im Fürstl. Wald. Arch. zu Arolsen. An Pergamentstreifen in gelbem Wachs dreieckiges Siegel, acht schachbrettartige Reihen, mit vom rechten Obereck nach dem linken unteren laufenden Schrägbalken belegt. Umschrift: Sigillum Gisonis de Godenburch.

501.

Kardinalpriester Hugo, päpstlicher Legat, verleiht Allen, welche die Minoriten beim Bau ihrer Kirche in der Stadt Paderborn unterstützen, einen Ablass von 40 Tagen. Lüttich 1252 October 10. Universis Christi fidelibus per regnum Alemannie constitutis presentes litteras inspecturis frater Hugo miseracione divina tituli sancte Sabine presbiter Cardinalis, apostolice sedis legatus. Quoniam - vitam eternam. Cum igitur, sicut dilecti in Christo.. gardianus et fratres Minores Paderbornenses nobis intimare curarunt, iidem ecclesiam suam edificare ceperint opere sumptuose, et ad consumacionem ipsius ac sustentacionem eorundem fidelium suffragia noscantur plurimum oportuna, universitatem vestram rogamus — pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui eis ad hec manum porrexerint adiutricem, quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus, quas mitti per questuarios districtius inhibemus, eas, si secus actum fuerit, carere viribus decernentes. Datum Leodii VI. Idus Octobris, pon tificatus domini Innocentii pape IIII. anno decimo.

Or. im Kgl. St.-A. Münster Fstth. Paderborn 188.

Siegel von den rothgelben Seidenfäden abgefallen.

Auf der Rückseite der Urk, ein Kreuz und monasterium.

502.

Kardinalpriester Hugo, päpstlicher Legat, bestätigt dem Kl. Holthausen das ihm von den Herren von Büren übertragene Patronat über die Kirche in Büren und Kapelle in Holthausen. Köln 1252 December 5.

Frater Hugo miseratione divina tituli sancte Sabine presbyter cardinalis, apostolice sedis legatus, dilectis in Christo.. abbatisse et conventui monasterii in Buren, Cisterciensis ordinis, Paderbornensis diocesis, salutem in Domino. Religionis vestre sinceritas dicitur promereri, ut petitionibus vestris benignum acomodemus auditum et eas, quantum cum Deo possumus, ad exauditionis gratiam favorabiliter admittamus. Vestris igitur postulationibus grato concurrentes assensu, de Buren et de Holthusen 1) ecclesias, quas vos canonice proponitis assecutas, sicut eas cum pertinentiis suis iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate presentium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo incursurum. Datum Colonie, Nonis Decembris, pontificatus domini Innocentii pape IIII. anno decimo1) Or. Holthesen.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Büren Nr. 8. Das an rothgelben Seidenfäden angehängte Siegel ist ganz zerbröckelt. Unter dem Umbug rechts: Nich. Mt. mit Abkürzungszeichen; auf der Rückseite: albos, die Zahl davor verwischt.

503.

Erzbischof Konrad von Köln erklärt über Kl. Flechtorf nie eine Vogtsgerechtigkeit besessen zu haben und verspricht es als Vater zu schützen. 1252.

Conradus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus et sacri imperii per Italiam archicancellarius universis presens scriptum inspecturis in Domino salutem. Ad noticiam tam presencium quam futurorum volumus pervenire, quod nos ecclesiam in Vlechdorp 1), nullius unquam defensionem2) advocati nomine curavit, solo Coloniensis ecclesie patrocinio contentam2), eo quod ab eadem ecclesia Coloniensi, cui priscis temporibus se cum suis ministerialibus contradidit, sicud ipsius ostendunt privilegia, liberam esse declaramus.3) Et ut prefata ecclesia plena in perpetuum gaudeat libertate, ne quis successorum nostrorum vel marscalkus Westfalie sive eciam iudex cuiuscunque civitatis ad nostram iurisdictionem pertinentis. nomine advocati vel quasi advocati exactionem vel talliam aliquam in bonis vel hominibus predicte ecclesie in1) Vlechdorp inposterum aliqua occasione exigere presumat, presencium tenore protestamur, nos sepedicte ecclesie non advocatum set patrem et defensorem, qualem ceterarum nostre dyocesis nos esse condecet ecclesiarum, tantoque benivolentiorem et ferventiorem magisque obnoxium huic ecclesie profitemur, quanto astrictius hanc nobis racione prelibata constat esse devotam, hoc adicientes, quod quicunque contra huius sepe memorate ecclesie libertatis insignia vel in personis vel in rebus eam molestaverit, Dei omnipotentis indignacionem et nostram incurret offensam. Ne autem posteris hec 5) veniant in dubium, presentem paginam nostro sigillo munivimus. Datum anno Domini Mo.CCO.LIIo.

1) Flechtorpp C. defensione und contenta C. 3) So der schwerfällig konstruirte Satz in B und D; C schaltet

ein que hinter Vlechd. ein, dann fehlt aber ein Satzglied. 4) de B. 5) hec post. C.

Aus Msc. VII, 6704 p. 22 (B) und VII A, 6704 p. 149 (C) und VII, 6704 B. I. p. 9 (DB) im Kgl. St.-A. Münster. Reg. Cardauns, Regg. d. Köln. Erzb. Konrad von Hostaden, Nr. 330 in Ann. d. hist. Ver. f. d. Niederrhein. Heft 35 S. 41, aus der Aljterschen Sammlung.

504.

Bischof Simon von Paderborn ertheilt dem Kl. Mariengarten in Köln Ablass von 100 Tagen. 1252. Symon Dei gratia Padherbornensis ecclesie episcopus universis, ad quos littere presentes pervenerint, salutem in Domino. Ad pauperum monasteriorum fabricas et sustentationem personarum religiosarum in ipsis Domino devote famulantium manum porrigere adiutricem pium et apud Deum valde meritorium reputantes, omnibus Christi fidelibus vere penitentibus et confessis, qui ad consummationem ecclesie, abbatisse et monialium de Orto, ordinis Cisterciensis, Coloniensis, incepte, sicut apparet, opere sumptuoso pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogaverint, nos de approbatione et beneplacito venerabilis patris domini Conradi Coloniensis archiepiscopi, dyocesani, centum dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer duximus relaxandos. Ut autem fideles Christi ad impendenda predictis pauperculis Deo devotis auxilia eo fortius animentur, quo magis ex hoc animarum suarum remedia et meritorum premia speraverint adipisci, nos omnibus, qui in die consecrationis memorate ecclesie ad eam venerabiliter accesserint usque ad octavas cotidie, deinde per singulos menses usque ad circulum anni, postremo singulis annis in anniversario dedicationis eiusdem et in singulis festivitatibus beate Dei genitricis et virginis Marie ac per octavas earundem festivitatum, unum annum et karrenam secundum dicti archiepiscopi indulgentiam eisdem concessam, prout ipse approbat de speciali gratia, relaxamus. Datum anno Domini Mo.CCo. quinquagesimo secundo.

Westf. Urk.-Buch IV.

40

Or. im dipl. Apparat der Universitätsbibl. in Bonn.

An rothgelben Seidenfäden Siegel Bisch. Simon mit Rücksiegel. Ueber gleichzeitige Ablässe der Bischöfe von Münster und Osnabrück vgl. Mitth. aus dem Köln. Stadtarchiv Heft 9, 123 und Ann. d. hist. Ver. f. d. Niederrhein 35, 41 Nr. 331 und 38, 18.

505.

Kl. Corvey verkauft mit Genehmigung der Corveyschen Ministerialen sämmtliche Besitzungen in Ressenich dem Kl. Hardehausen. 1252.

In nomine sancte et individue trinitatis. Hermannus Dei gracia abbas, Albertus prior, Strigerus prepositus et totus conventus ecclesie Corbeiensis omnibus Christi fidelibus eternam salutem. Ne gesta in tempore lapsu temporis oblivioni tradantur, contractus mortalium utiliter scripturis perpetuis commendantur. Noverint igitur universi presentis pagine auditores, quod nos de consilio et consensu nostrorum ministerialium omnia bona nostra in Kastinaco, videlicet villicationem et officium eiusdem salvo iure villici, et bona, que quondam fuerunt domine Alveradis, cum omnibus, que .... aree, nemora, silve, prata, pascua et . . . . entes pro ecclesie nostre necessitate abbati et . . . . vendidimus pro trecentis marcis Colo(niensis) et dominio ad eosdem. Que pecunia ad . . . . (fi)rma et inconvulsa permaneat, hanc . . . . Hec sunt nomina fratrum capituli nostri . . . . unningen, Tymmo prepositus de Monte (Martis). prepositus de Kaminatis, Tymmo infirma(rius).... (V)oswinkele, Heinricus custos, Hein ricus .... abbatis, Fridericus, Hermannus, Hermannus, nomina ministerialium, qui eandem vendici(onem) . . . . (Rav)eno de Papenhem et Conradus dapi(fer) . . . . Albertus et Herboldus et Luppoldus (de Amelungessen), (L)utersen, Bodo de Horhusen, Theodericus . . . incarnationis Domini Mo.C°C.LIoI, indictione X.

[ocr errors]
[ocr errors]

....

Or. Bruchstück (die rechte Seite fehlt fast ganz) im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Hardehausen Nr. 82. Siegel und Befestigung fehlen. Bis abbati et gedr. Wigand, Archiv III1, 97. Vgl. UB. IV, 402 u. 412.

506.

Kl. Corvey verspricht dem Kl. Hardehausen volle Gewähr für verkaufte Güter. 1252. In nomine sancte et individue trinitatis. Hermannus Dei gratia abbas, Albertus prior, Strigerus prepositus et totus conventus Corbeyensis ecclesie omnibus Christi fidelibus salutem in salutis auctore. Noverint universi presentem paginam audituri, quod nos tenore presentium abbati et conventui in Herswetehusen nostram ecclesiam et nostros successores obligamus, fideliter promittentes eisdem, ut, si aliqui de gremio ecclesie nostre, sive sint fratres capituli nostri, seu ministeriales, eos super bonis vel villicationibus, que a nobis titulo 1) venditionis ad ipsorum proprietatem et dominium transiverunt, impulsaverint vel gravamen seu dampnum quodcunque in posterum eisdem intulerint, quasi non potuerimus bona nostre ecclesie in nostra necessitate alienare, vel aliqui de capitulo dixerint, se non dedisse consensum vel 2) assensum in venditione dictorum bonorum nisi coactos et ob hoc talem venditionem nullam debere firmitatem penitus obtinere et istos et illos de sua temeritate confisos, qui contra tam celebrem ordinationem nostre ecclesie talia presumpserint attemptare, nostra ecclesia cum auxilio et consilio nostri abbatis compescet 3) suis laboribus et expensis. Si vero dominus abbas damnum aliquod, quod absit abbati et conventui in Herswidehusen super aliquibus bonis a nobis emptis intulerit, nos fratres capituli illud in integrum restituemus, presertim cum etiam scripto presenti profiteamur, sententiam, quam etiam1) rex vel imperator pro nostro abbate promulgat in susceptione bonorum, que de manu tenet imperii, debere esse libera et soluta, memoratis abbati et conventui in Herswidehusen nullatenus posse preiudicare, quominus prefata venditio suam obtineat firmitatem, cum unicuique renuntiare liceat suo iuri. Verum volentes prefatis abbati et conventui in Herswidehusen, sicut dignum est, ab omnibus gravaminibus plene cavere, quia ipsi nos in nostris necessitatibus valde fraterne ac optime tractaverunt, si aliquod predictorum incommodorum vel damnum per aliquem de gremio nostre ecclesie propter aliquam dictarum causarum, quod absit, eis evenerit, et nostra ecclesia cum auxilio et consilio nostri abbatis infra quatuor

« السابقةمتابعة »