صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

posteritate vivat in propria procuratione, fundum cere solvat annuatim, et post obitum suum masculus offerat nostro monasterio melius iumentum et, si nullum habet, det, sicut femina tenetur, melius indumentum. Sciant igitur ex hoc omnes, qui res eorum iniuste invaserint vel violentiam eis fecerint, se omnipotentis Dei et beate virginis offensam et excommunicationis sententiam incurrisse.

Das Siegel ist abgefallen.

55.

*

Bischof Bernhard III. von Paderborn giebt dem Stift Busdorf, dem er früher als Propst vorgestanden, eine dieser Kirche früher widerrechtlich entzogene Landrente zurück. 1213. — Or. Stift Busdorf U. 13. Bernhardus tercius Dei gratia Patherburnensis episcopus universis quorum inspectioni presens scriptum oblatum fuerit salutem in Domino. Notum esse volumus tam futuris quam presentibus, quod, sicut veraciter intelleximus, quidam agri inter agros cuiusdam mansi in Haren 1) sunt siti, qui annuatim nobis XII. solvunt nummos, quos ecclesia apostolorum Petri et Andree in Patherburn antiquitus iuste et quiete possedit, sed aliquamdiu ab eadem alienati sunt ecclesia. Nos igitur nulla temporalia iniuste possidere volentes 2) predictam pensionem prenominate dimisimus ecclesie, assignantes eam altario (sic!) contra aquilonem in monasterio eodem pro remedio salutis nostre ad illuminaria. Preterea sex nummos, qui annuatim de area Hermanni militis de Wefere 3) solvuntur, eidem altario, cum eiusdem ecclesie prepositure preessemus), ad luminaria tradidimus. Ne vero in posterum hee nostre donationes ab aliquo valeant irritari, hanc paginam conscribi et sigilli nostri inpressione muniri fecimus, eas sub anathematis vinculo beatorum apostolorum et nostro confirmantes. Huius rei testes sunt: Lambertus maior prepositus, T. maior decanus 5), N. 6) prepositus Nove Ecclesie, Cesarius decanus orientalis 7), H. de Etlen canonicus, T. scolasticus. Acta sunt hec a. d. i. Mo.CC.XIII", indictione prima, pontificatus nostri anno nono. Das Siegel ist abgefallen.

55 a.

* Bischof Bernhard III. bekundet, dass, und mit welchen Bestimmungen Anselm von Allen ein Gut zu Atlen dem Kloster Willebadessen geschenkt habe. 1213 November 6. Hier nach einer Abschrift Meyer's aus dem Originale, verglichen mit dem Copiar des 15. Jahrh. Msc. VII. 4513 S. 1.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Bernhardus Dei gratia Paterburnensis episcopus monasterio Wilbodissensi in perpetuum. Officii pastoralis amministratio suscepta nos ammonet, ecclesiis nobis commissis studio vigilanti, quantum in nobis est, ita providere, ut in religione proficiant, et in temporalibus competens suis necessitatibus accipiant incrementum. Ratio quoqué nos urget et inducit, ut ea, que mortalitatis nostre tempore aguntur, salubriter et ordinate, ne oblivionis nube tegantur, litterarum indiciis eternemur, quatenus ad noticiam futurorum perveniant et calumpnie obvient malignorum. Hinc est, quod nos omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris scripture presentis tenore innotescere cupimus, quod Anselmus miles Paterburnensis ecclesie ministerialis, vocatus de Atlen, pia consideratione perpendens, Deum in elemosinarum semine efficacissimum posuisse remedium peccatorum, patrimonium suum in Atlen 8) cum consensu legitimorum heredum suorum, nostra quoque et ecclesie nostre approba2),, nolentes" die Urk. 3) Wever an der Alme im Kr. Paderborn, 4) Bernhard III. von Oesede kommt als Propst von Busdorf in den Jahren 1183-1203 vor; ist also von dieser Würde aus auf den bischöflichen Stuhl erhoben worden. 5) Am 6. Nov. 1213 war dem Dietrich in dieser Würde Heinrich nachgefolgt. — 6) D. i. Hermann. 7) von Busdorf. 8) In einer andern übrigens gleichlautenden Urkunde ist beigefügt,, et in Husen." Meyer. Dies findet sich auch in der angezogenen Handschrift.

1) Haaren im Kr. Büren N. von Fürstenberg. SW. von dieser Stadt.

tione, monasterio Wilbodissensi contulit et donavit. Et quia unicuique in datione sue rei licet apponere conditionem, quam vult, dummodo iuri et honestati non obviet, ita disposuit et ordinavit, ut de proventibus collati predii 1) unaqueque soror ipsius cenobii qualibet quarta feria unum album panem prebendalem accipiat. Approbavit quoque et promisit totus predicti monasterii conventus, ut pro tam pia temporalis subsidii provisione predictus Anselmus et bone memorie Kunegundis uxor sua perpetuum et continuum ibi habeant orationum participium ac si a tenera etate sub regula beati Benedicti ibi deservivissent, et specialis eorum memoria in anniversariis ipsorum in missa et vigiliis sollempniter compulsatis habeatur. Verum quia loci nostri consideratio nos non solum presentia, dum prospere aguntur, intueri, immo etiam mala, et si numquam eveniant, precavere persuadet, ne predicto monasterio super predio memorato 2) quovis umquam tempore questio efficaciter possit moveri, instrumentum hoc conscribi et testium annotatione, sigilli quoque nostri impressione fecimus communiri. Testes huius rei sunt: Lambertus maior prepositus, Heinricus prepositus sancti Petri, Conradus custos, Vulframus, Johannes celerarius, Volquinus, Crahto, Volradus, Volbertus; Hermannus de Lippe, Godescalcus de Patberch, Amelungus comes et filii eius Heinricus, Conradus, Lippoldus, Herimannus et Wernerus de Brakele, Suetherus de Elsen, Albertus de Broke et alii multi. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo.CCO.XIII, VIII. Idus Novembris.

Mit dem anhängenden Siegel des Bischofs Bernard III.

56.

* Bischof Bernhard III. genehmigt eine Schenkung von Zehnten, welche die Gebrüder von Brakel der Kirche zu Brakel unter der Bedingung gemacht, dass der Pfarrer den Gottesdienst in ihrer dortigen Burg dafür zu besorgen habe. 1213. Or. Fr. Paderborn U. 22.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Bernhardus tercius Dei gratia Paderburnensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino. Caritatis opera, que ad honorem sancte matris ecclesie a Christi fidelibus inpenduntur, scripto dignum duximus commendare, ut lucerna bonorum operum super candelabrum posita presentibus et futuris pie devotionis relinquat exempla. Proinde presentis pagine testimonio notum facimus, quod fratres de Brakele Hermannus, Wernherus, Burghardus, Bertoldus omni iuri, quod in decimis Burstolde et Osthem habere videbantur, renunciantes easdem pro remedio anime sue ad ecclesiam Brakele 3) sub hac forma contulerunt, quod quicunque sit sacerdos legitimus eiusdem ecclesie easdem decimas manutenens ad propriam utilitatem conservet et perpetuo divinorum celebrationem in castro Brakele provideat. Ne quis igitur in posterum huius conditionis et facte donationis formam retractare aut aliquod inpedimentum opponere presumat, presens cyrographum exinde conscribi et sigilli nostri fecimus inpressione signari. Testes huius rei sunt: Lambertus maior prepositus, Henricus prepositus in Oriente, Vulframus, Hermannus prepositus Nove Ecclesie, Teodericus scolasticus, Johannes cellerarius, Gerhardus de Lippa, Henricus de Brakele; Amelungus comes, Henricus dapifer, Johannes Clenode, Conradus camerarius, Geroldus de Allenhusen, Albero de Herisia, Wernherus de Vlegten, Rotgerus de Vrodenhusen. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo. CC. XIII, pontificatus nostri anno octavo, indictione prima.

Das Siegel ist abgefallen.

1) In der andern Ausfertigung und dem Copiar: collatorum prediorum". memoratis".

2) In dem andern Exemplare „, prediis 3) Kreis Höxter. Ebenda bei Dalhausen lag Burstode, Ostheim aber SO. von Brakel. Giefers.

Westf. Urk.-Buch. IV.

6

57.

* Der Dechant und ein Canonicus von Busdorf kaufen einen Zehnten, dessen Ertrag sie bei ihrem Leben unter sich theilen, nach ihrem Tode aber zu Memorienstiftungen in ihrer Stiftskirche verwenden. O. J. 1213—1223'). Abschr. Msc. 1. 121. fol. 14.

Henricus Dei gratia prepositus sancti Petri Patherburnensis omnibus presentem paginam inspecturis. Ne deleat oblivio, quod pia egit devotio, factum fratrum nostrorum Cesarii decani et Henrici scolaris literarum testimonio et sigilli nostri impressione decrevimus confirmare. Noverint ergo successores mei et capitulum, quod Cesarius decanus et Henricus scolaris frater noster decimam Helemere de manu laica sua pecunia redemerunt, diebus vite sue equaliter inter se dividendam et ad usus fratrum sub certis pactis et condicionibus quandoque convertendam. Decanus statuit, ut de parte media in anniversario suo quilibet frater presens tres denarios percipiat et candela cum duobus denariis ponatur, duo denarii ad missam animarum in maiori altari offerantur, unus ad introitum, alter ad offertorium, unus ad altare medium, unus detur campanario; et hec Hinricus, si supervixerit, fideliter et devote persolvat, decimam totam nomine obediencie diebus vite sue habiturus, nisi forte ipse ad consilium familiarium suorum de reliqua parte aliquid caritatis fratribus duxerit impendendum. Et si decanus supervixerit, similiter faciat in anniversario Henrici, sicuti ipse in suo constituit faciendum. Utroque mortuo, Cesario scilicet decano et Henrico, fratres absque contradictione de supra dicta decima disponant, sicuti de aliis obedientiis constituerunt, scilicet ut de singulis malderis singuli solidi persolvantur, et in utriusque anniversario de solidis illis quilibet frater presens tres denarios accipiat, et sicut supra scriptum est preter portionem fratrum sex denarii distribuantur per manum fratris, cui prepositus decimam ipsam nomine obedientie duxerit concedendam. Si quid vero excreverit supra id, quod in duobus anniversariis erogabitur, fratribus equaliter dividatur.

58.

* Graf Volquin von Schwalenberg gründet seine und seines Vaters Memorie im Kloster Marienmünster. 1214 September 21. Schwalenberg. — Abschriften a) Msc. 1. 129. f. 8; ß) I. 131. fol. 47; y) VII. 4512. fol. 22.

--

Volquinus Dei gratia comes in Swalenberg tam presentibus quam futuris presentem paginam visuris salutem in Domino. Quum ea que aguntur in tempore, cum temporis lapsu tradantur oblivioni, nisi scriptis et virorum testimonio roborentur, noverint igitur tam presentis quam futuri temporis Christi fideles, quod nos pro salute anime nostre necnon pro peccatis patris nostri Henrici 2) comitis curiam sitam in Rotlovessen 3) cum pascuis aquis silvis et tribus mansis et omni usu, qui sibi competebat, ab omni penitus iure exemptam liberam conferimus ecclesie beate Marie virginis in monasterio prope Swalenberg, et fratrum ibidem Deo servientium usui profuturam damus perpetuo cum consensu matris nostre, que ipsam suis comparavit denariis, necnon uxoris nostre et fratrum nostrorum et heredum legitimorum quiete possidendam, ita ut in aniversario patris nostri singulis annis dominis) exinde serviatur, ut ad orandum pro ipsius negligenciis efficiantur promptiores. Ne vero huius facti aliquis per invidiam seu per ignorantiam contradictor existat, presentem paginam appensione nostri sigilli roboramus. Testes huius rei sunt: dominus Bernhardus de Holthusen, Widekindus de Graviden 5), Tidericus de Eblinchusen, Halt et alii quamplures. Datum Swalenberg anno Mo. CCo. XIIII. in festo Mathei.

1) In der Urkunde von 1213 oben Nro. 55 tritt zuerst der Busdorfer Dechant Cesarius auf; mit dem J. 1223 aber verschwindet der Busdorfer Propst Heinrich von Brakel aus der Geschichte. Helmere liegt im Kr. Büren. 2) Starb um 1209. 3) Rolfzen im Kr. Höxter NO. von Nieheim. *) 8; divinis a, 7. — 5) So a; grevicen ß, geviden 7.

59.

*

Papst Innocenz III. befiehlt dem Erzbischofe von Mainz und allen Geistlichen der Diöcese Mainz, auf Grund der Beschwerden des Abts und der Mönche des Cistercienser - Klosters Herswethehusen (Hardehausen), dasselbe in seinen Besitzungen und Rechten zu schützen. Data Laterani IV. Kal. Maii pontificatus nostri anno octavodecimo (1215 April 28.) Or. Kl. Hardehausen U. 21; Abschr. Msc. VII. 4509. fol. 10. - Da von Innocenz III. und IV., in deren Zeitalter die Bulle allein fallen kann, nur der erste ein 18. Pontificatsjahr erlebt hat, so gehört diese Urkunde unzweifelhaft ihm an, trotzdem dass die an rothen und gelben seidenen Fäden befestigt gewesene Bleibulle verloren ist. Die Autorschaft Innocenz III. festzustellen, ist aber um so wichtiger, als auch Innocenz IV. diese nämliche Bulle fast wörtlich in das dem Cistercienserkloster Marienfeld ertheilte, an die Erzbischöfe von Cöln und Mainz gerichtete Privileg vom 18. Juni 1245, gedr. U.-B. III. 435, und Gregor IX. in die Bulle für Hardehausen vom 5. März 1241 übernommen haben.

60.

* Die Abgaben des Guts zu Lüttmarsen an den Kellner und Pförtner von Corvey werden festgestellt. 1215 September 29.- Abschr. Msc. I. 134. p. 77.

Noverint universi presencium auditores, quod nos Lambertus et Johannes fratres, dicti de Voltessen, Henricus et Arnoldus fratres, dicti de Luthmersen, nec non nostri veri heredes in bonis nostris in Luthmersen) insimul habentibus, videlicet de duobus curiis dictis Meyerhove damus et solvemus sex quartalia siliginis camerario ecclesie Corbeiensis, et totidem quartalia portario eiusdem ecclesie, nec non predicto camerario quindecim uncios 2) ovorum, videlicet quinque in pasche, quinque penthecostes et quinque in festo Nativitatis Domini singulis annis nomine pensionis. Predicta vero pensio, videlicet duodecim quartalia siliginis danda sunt in festo Michaelis. In cuius rei testimonium nos Dei gracia Godfridus decanus Nove Ecclesie ad peticionem predictorum sigillum nostrum huic littere duximus apponendum cum sigillis Lamberti et Arnoldi et quia nos Henricus et Johannes sigilla propria non habemus, sigillis predictorum usi sumus, quod protestamur. Datum anno Domini Mo.CC.XV°, in festo beati Michaelis.

61.

* Ritter Menrich von Südheim schenkt für das Seelengeräth seiner Mutter Oda dem Kloster Abdinghof eine Rente von einem Schilling, welche der Abt Albert zusammen mit einer anderen, von ihm überwiesenen vom gleichen Betrage für die Kirchenlichter bestimmt. (1215) 1216. - Or. Kl. Abdinghof U. 40.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Albertus Dei gratia abbas monasterii apostolorum Petri et Pauli in Patherborne. Quoniam ad iniunctum nobis abbatie officium prodesse magis quam preesse expedire intelleximus, caritati fidelium presentium et futurorum notum esse cupimus, quod miles quidam ministerialis sancti Lyborii Meinricus nomine de Suthem3), presente domino meo B(ernhardo) Patherbornensi episcopo, L(amberto) maiore preposito totoque venerabili capitulo multisque viris honestis, nobis et ecclesie nostre pro suppellectili matris sue Ode reditus unius solidi de area pistrini Helmici de Burgnen) recognovit et sollempniter donavit, quem nos ad instanciam fratris nostri H. custodis consilio fratrum et fidelium nostrorum ad luminaria ecclesie contulimus. Alium etiam solidum de area quadam

1) Lüttmarsen NW. von Höxter. 2) Dutzend; das vorhergehende insimul lautet italienisch insieme, französisch ensemble. 3) Eingegangener Ort SO. von Peckelsheim

-

4) Nord- und Kirch-Borchen S. von Paderborn.

in Paddenhusen 1) a nobis legitime et iuste post introitum nostrum acquisitum addidimus. Ut igitur hec actio testimonii robur obtineat in perpetuum, successoribus nostris paginam hanc sigillo nostro et testium annotatione munitam offerimus, super omnia divinam contra eos invocantes auctoritatem, qui huic donationi presumant obviare. Testes hii: domnus Wescelinus prior, Theodericus, Lutbertus, Hugo et totum capitulum, ministeriales Eilbertus, Rabodo, Andreas, Woltmannus, Heribertus, Bertrammus, Johannes, Albertus, Frithericus et alii plures. Acta sunt hec a. d. i. millesimo CC. XVIo 2), indictione IIIa, concilio generali instante.

Das Siegel ist verloren.

62.

[ocr errors]

* Das Capitel des h. Paulus 3) in Bremen schreibt an den Abt Albert 1.) und das Capitel des Klosters Abdinghof, dass sie in die Gebetsverbrüderung des Ersteren aufgenommen seien. O. J. (1215—1229.) 4). Orig. Kl. Abdinghof U. 39.

Beide Siegel sind bis auf geringe Ueberreste von Wachs verloren.

63.

* Der Paderborner Bischof Bernhard III. von Oesede überträgt dem Abte Albert von Abdinghof den Zehnten im Kspl. Vilse, welchen dieser für sein Kloster vom bisherigen Lehnsträger, dem Edlen Bernhard von Oesede, für 235 Mark gekauft hatte. 1216 August 6. — Or. Kl. Abdinghof U. 41.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Bernhardus Dei gratia Patherburnensis ecclesie epischopus (sic!) monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Patherburna inperpetuum. Amen. Utile immo necessarium esse perpendimus, ut scriptura, que memorie custos et rerum gestarum testis est fidissima, modernorum memorie representet et futurorum noticie transmittat, qualiter decima ville Upsprinken, que in parochia Vilese 5) sita est, stipendiis fratrum monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli in Patherburna iuste diebus nostre amministrationis est aggregata. Noverint igitur evi presentis et futuri fideles omnes, quod karissimus in Christo frater noster Albertus abbas monasterii predicti, ad peticionem et instantiam nobilis viri Bernhardi de Osethe quandam summam pecunie, que ei tunc necessaria erat, scilicet ducentas triginta quinque marcas, distractis rebus mobilibus et quibusdam ecclesie sue ornamentis meliora prospiciens conquisivit et eam domino Bernhardo persolvit. Soluta pecunia predictus Bernhardus et uxor eius et frater eius Widekindus canonicus maioris ecclesie decime Upsprinken, quam iure feodali habuerunt, in manus nostras resignando renuntiaverunt. Verum quia filii eius Bertoldus et Widekindus propter etatem teneram nec consentire poterant nec dissentire, nos cum Bernhardo fideliter promisimus et Bernhardus fideliter promisit, quod predicti pueri annos pubertatis attingentes supramemorate decime renuntiabunt, cum tamen nullo iure petere possent quod pater vivens non habuit et moriens eis non reliquit 6). Decimam hoc modo de manu laica redemptam, sperantes patrocinio san

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1) Paddenhusen ein eingegangener Ort SO. von Peckelsheim im Kreise Warburg. Giefers. 2) Es muss dies ohne Zweifel verschrieben sein statt 1215, da sowohl die Indiction III. als auch die Erwähnung des grossen Lateranensischen Concils, welches vom 11. bis 30. November 1215 abgehalten wurde, auf dies letztere Jahr hinweisen. 3) Wohl das Paulinerkloster vor der Stadt Bremen. Büsching IX. 596. 4) Nach den Regierungsjahren des Abts Albert von Abdinghof datirt. Dass hierbei nur an Albert I., nicht an Albert II. 1279—1291 zu denken ist, beweist die Schrift. 5) Jetzt gehört Uppsprunge zum Kirchspiel Salzkotten. Zwischen U. und S. liegt der Vielshof, der allein noch den Namen der einst berühmten Burg Vilse erhalten hat, die in Folge des 1256 zu Essen zwischen Cöln und Paderborn abgeschlossenen Friedens zerstört werden musste. 6) Es ist doch sehr fraglich, ob nach den Grundsätzen des Westfälischen Gesammtbesitzrechtes die Söhne Bernhards von Oesede zu dieser späteren Verzichtleistung sich verpflichtet halten mussten.

[ocr errors]
[ocr errors]
« السابقةمتابعة »