صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ipsique eandem, omni scrupulo contradictionis sive impetitionis*) excluso, libere et quiete perpetuo iure possidebunt. Ut autem iste contractus tam rationabilis ratus et inconvulsus in evum permaneat, quia proprium sigillum non habemus, sigillis oppydanorum Montis Martis et Wlfhagen et Iohannis de Helphenberch, Arnoldi de Roderikessen et Gysonis de Gudenborch, militum et castellanorum in Wlfhagen, presentem litteram rogavimus communiri. Acta sunt hec in Wlfhagen, ubi predicte triginta marce integraliter persolute sunt, anno Domini M°.C°C.LX nono, in festo apostolorum Petri et Pauli. Huius rei testes sunt: Hermannus de Blomensteyn plebanus in Wlfhagen et Rotherus capellanus ipsius, sacerdotes, Ekkehardus de Helphenberg, Iohannes de Wedelberg, Gyso de Chygenberch, Henricus Bulemast, Iohannes iunior de Helphenberg, milites, Wernherus de Helphenberg, Thyd(er)icus de Blomensteyn, militares, Lodewicus de Frythslaria8) proconsul in Wlfhagen, Iohannes de Reyn]euessen, Henricus de Rytte, Conradus in Foro et consules in*) Wlfhagen omnes, Henricus proconsu] Montis Martis et Thyd(er)icus de Oddenhusen fratres, Henricus et Iohannes de Capella fratres, Albertus de Mulenhusen, Bertoldus et Helmicus de Huxaria fratres, consules Montis Martis omnes et alii quam plures. *) cuntabimur Or. °) impetionis Or. *) Frythslatia Or. *) et Or. Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Bredelar Nr. 95. An Pergamentstreífem Siegel 1) der Stadt Marsberg ; 2) der Stadt Wolfhagem; 3) dreieckiges Arnolds v. Roderikessen; 4) dreieckiges Gisos v. Gudensberg ; 5) dreieckiges Johanns von Helfenberg, Maueranker, króftiger wie bei 3, Umschrift: Sigillum Iohannis de Helfenb.. g.

1171.

Bischof Simon v. Paderborn bekundet Verkauf von Zehnten an Kl. Hardehausen. Paderborn 1269 Juli 6.

In nomine Domini amen. Nos Symon Dei gratia Paderbornensis episcopus totumque eiusdem ecclesie capitulum. Tenore presentium litterarum recognoscimus, quod Hermannus marscalcus noster de Osdagesen, consensu liberorum suorum, heredum et coheredum accedente, vendidit abbati et conventui monasterii Herswedehusen decimam in maiore Northen centum viginti quatuor marcis legalium denariorum sibi pro ipsa persolutis, quam decimam in manus nostras legitime resignatam prefato monasterio cum proprietate possidendam unanimi assensu contulimus, de qua videlicet decima capitulum Paderbornense unam marcam legalium denariorum per manus predicti abbatis et conventus annuatim recipiet in vigilia beati Iacobi apostoli. ' Et ut hec rata et inconvulsa permaneant, presens scriptum tam nostro quam capituli nostri sigillis duximus roborandum. Actum et datum in ecclesia Paderbornensi, in octava apostolorum, anno Domini M°.C°C.LX nono.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Hardehausen Nr. 165. Beide Siegel von den Pergamentstreyen ab.

1172.

Edelherr Hermann zur Lippe vertauscht mit seinem Bruder Bernhard von Valkenberg die Vogtei eines an Kl. Welver verkauften Hauses in Lippborg mit einer andern bei Untrup. 1269 Juli 25.

In nomine Domini amen. Nos Hermannus de Lippia universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Tenore presentium protestamur et notum facimus presentibus et futuris, quod, cum Hinricus miles dictus Scredere, gogravius in Alen, de pleno consensu Elysabet uxoris sue, Hermanni filii sui ac omnium heredum suorum domum in Libborg situm ultra rivum et casam iuxta Libborg cum omnibus suis attinentiis in pratis, agris, rubetis et piscatura, were, pro certa summa pecunie vendidisset ecclesie et conventui in Weluere, ordinis Cysterciensis, prefatus H(inricus) Scredere cum suis heredibus advocatiam predictorum bonorum nobis, a quo hanc in pheodo tenuerat, reddidit resignando. Nos itaque circa prefatam ecclesiam et conventum in Weluere et sanctimoniales ibidem Deo famulantes pium gerentes affectum advocatiam, et quicquid iuris in prefatis bonis habuimus, de consensu fratris nostri domini Bernhardi de Walkenberg ac omnium heredum nostrorum liberaliter et integraliter sibi contulimus pleno iure in perpetuum possidenda. Pro cuius quidem recompensatione advocatie advocatiam cuiusdam domus site in Wiselderen iuxta Unkintorp a dicto H(inrico) Scredere et suis heredibus recepimus et ipsi eiusdem domus advocatiam in pheodo duximus concedandam et exinde ipse H(inricus) et sui heredes nobis erant in perpetuum homagio fidelitatis astricti. In cuius venditionis, resignationis et nostre collationis testimonium hanc litteram super hiis confectam sigilli nostri iussimus munimine roborari. Petivimus insuper ad maiorem omnium predictorum evidentiam presenti littere sigillum dilecti fratris nostri domini Bernardi de Walkenberg apponi. Acta sunt hec anno Domini M°.C°C.L°XIX°., circa festum beati Iacobi apostoli. Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Welcer Nr. 70. An Pergamentstrejfen 1) dreieckiges Siegel Bernhard, zur Lippe (/iier auffälliger Weise nach der Falkenburg benannt); 2) rundes Siegel Hermanns cur Lippe, wie Lipp. Regg. I Taf. 17 u. 15. Ueber IIeinrich Schröder vgl. UB. III, Nr. 995.

1173.

Kl. Abdinghof bekumdet Kauf eines Hofes des Ritters I.udolf von Heerse und seiner Frau Agnes von. Elsen für sein Hospital. Paderborn 1269 Juli 29.

Hermannus Dei gratia abbas, Rotbertus 1) prior et conventus monasterii sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Paderborne omnibus hanc litteram visuris oraciones in Domino Iesu Christo. Presentibus dicimus et protestamus, quod nos curiam, que quondam erat Suetheri militis de Elsen, feudali nobis iure pertinentem ad sex denarios nobis annuatim tributariam existentem de pecunia quorundam fidelium Christi comparavimus nobis a Ludolpho *) milite et uxore sua Agnete cum consensu heredum suorum pro viginti quatuor*) marcis tali condicione, quod dicta curia pertineat hospitali nostro cum omni commodo et utilitate et sit ibi domus hospitalis. Et quidquid*) in redditibus antique domui hospitalis hactenus°) attinebat, nunc pertineat isti. Et eciam ipsa domus antiqui hospitalis*) cum omni utilitate deserviat predicte curie ad usus pauperum peregrinorum et infirmorum cum omnibus fructibus et commodis, que exinde poterunt provenire. Dicimus preterea, quod fideles illi, de quorum pecunia predicta curia extitit comparata, tali condicione pecuniam suam expenderunt pro empcione tali, ut ibi fieret et maneret domus perpetua hospitalis. Et dictus Ludolfus de Herisia cum uxore sua Agneta, quidquid*) predicta curia ultra viginti quatuor marcas valuisset, totum dederunt pro hac condicione, ut ibi esset perpetuum hospitale. Adiectum?) tamen extitit, quod in anniversario dicti Ludolfi et uxoris sue Agnetis et in anniversario Suetheri militis et Mechildis, qui pater et mater extiterunt predicte uxoris Ludolfi *), duos solidos, item duo solidi dentur annuatim de curia supradicta, Et me quis successorum nostrorum tam pium factum et racionabile confundat vel infirmet, presentem paginam sigillo nostro et conventus nostri duximus roborandam. Huius rei testes sunt: dominus Albero canonicus orientalis, Conradus plebanus ecclesie Forensis, Hermannus plebanus inferioris chori, dominus Conradus de Etlen senior, Andreas de Sola Domo, Conradus de Etlen iunior, Conradus Enhus, Conradus Luscus, milites; Iohannes de Barichusen*) magister burgensium, Iohannes de Lessethe, Isherus*) Longus, Albertus de Curia, Isherus de Aldorpsen, Thidericus de Walle, Gherhardus 10) monetarius, Albertus Paganus, consules et burgenses et alii quam plures. Datum Paderborne, anno Domini millesimo CC°. sexagesimo nono, IIII°. Kalendas Augusti. *) Rotgherus C. *) Ludolfo C. *) quatuor fehlt C. *) quidquie B. °) hactenus fehlt B. °) hosp. ant. C. *) adicum B, C undeutlich. *) Barinch C. *) Ysherus C. *°) Gerhardus B. Aus Msc. VII, 4217 f. 200 (B) und I, 126 fol. 40 (C) im Kgl. St.-A. Münster. In beiden Hdschr. ist hinzugefügt: Et notandum, quod hospitale ab istis pensionibus via commutationis pro aliis redditibus et pensionibus totaliter est deliberatum et solutum. In B folgt: prout etiam patet in privilegio separacionis offitiorum ab invicem, quod invenies in sexto folio post. Am Rande steht Hinweis von späterer Hand auf fol. 136a. Dort steht das citirte Privileg vom 1373 Aug. 25. In C folgt nur allgemeiner Hinweis auf dieses Privileg. Oben Nr. 287 wird Suether vom Elsen Sohn des Kanonikus Johann von Elsem genannt. Das dort erwähnte, an der Pader gelegene Haus ist mit dem hier genanntem Lehnhof identisch. Vgl. untem Nr. 1175.

1174.

Abt Heinrich und K7. Flechtorf überlassen Güter in Esbike an Kl. Bredelar. 1269 August 5. Heinricus Dei gratia Fleychtorpensis ecclesie abbas totusque eiusdem ecclesie conventus universis has litteras inspecturis imperpetuum. Quia res gestas plerumque nubes oblivionis solet involvere, voluit ea discretorum sollercia litteris et sigillis perhennari. Noverint igitur presentes et futuri, quod bona in villa Esbike, in qua ecclesia est sita, que cum iure proprietario nobis ab antiquis temporibus pertinebant, et que sine honere advocatie ad nos devoluta libere possedimus et quiete, abbati et conventui de Breydelar cum omni integritate et ipso iure proprietario unanimi consensu et voluntate contulimus imperpetuum possidenda, ita sane, ut nulla nobis et nostris successoribus de eisdem bonis conpetat repetitio facienda. Predicti vero abbas et conventus Breydelarensis in recompensationem eorundem bonorum septem moldra annone, tria siliginis et quatuor avene singulis annis imperpetuum nobis persolvent eandemque annonam nobis in Fleychtorph sive in Monte Martis, si voluerimus, omni scrupulo excusationis excluso ante festum beati Martini in propriis laboribus et expensis presentabunt. Ut autem iste contractus durabilis permaneat nec a nostris valeat violari, ad maiorem firmitatem presentem litteram sigillo nostro et sigillo ecclesie nostre duximus roborandam. Acta sunt hec anno

Domini M°.C°C. sexagesimo nono, Nonas Augusti.
Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Bredelar Nr. 94. An Pergamentstrejfen spitzovales Siegel des Abts,

stehende Figur mit Buch in der Linken, Stab in der Rechten. Umschrift verletzt.

1175. Bischof Simon und Domkapitel von Paderborn bekundem, dass Kl. Gokirche an Kl. Abdinghof einen seinem Pfarrverbande gehörigen Hof überwiesen habe. Paderborn 1269 August 10. Symon Dei gratia (episcopus)'), H(enricus) prepositus, R(abodo) decanus totumque capitulum ecclesie Paderbornensis omnibus hanc litteram visuris perpetuam in Domino salutem. Tenore presentium dicimus et protestamur, quod de voluntate nostra et consensu abbatissa, prepositus et moniales Rurensis ecclesie ex communi consensu curiam quondam Swetheri militis de Elsen sue parrochie pertinentem dederunt ecclesie sancti Pauli Paderbornensis, ut ad illam pertineat iure parrochiali cum omni utilitate et commodo perpetuo possidenda, tali conditione, ut custos predicte ecclesie sancti Pauli septem denarios legales in Paderborne preposito dicte Rurensis ecclesie tribuat annuatim in festo paschali in restaurum curie supradicte. Et ne hoc factum aliquis possit infirmare vel iniqua permutatione confundere, presentem litteram huius facti seriem continentem sigillis nostris fecimus roborari. Datum Paderborne, anno Domini M°.C°C.LXV°IIII., quarto Idus Augusti. *) Fehlt Or. Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Abdinghof Nr. 61a. Die vier Siegel von Pergamentstrejfen abgefallem. Vgl. oben Nr. 1173.

1176. Dompropst Heinrich und Domkapitel von Paderborn verkünden den Bürgern von Herford Anwendung strenger Massregeln gegen Ehebrecher und Wucherer. Paderborn 1269 September 12. H(einricus) Dei gratia prepositus et capitulum Paderbornensis ecclesie consulibus et universitati burgensium in Heruordia salutem et omne bonum. Universitas vestra scire!) debet, quod dominus Euerhardus archidiaconus vester nobis graviter est conquestus, quod nonnulli archidiaconatus sui ipsum contra iusticiam inpedire nituntur, ne iurisdictione?) sua utatur in adulteros et usurarios manifestos, ut sic per iniuriam reclamantium excessus*) eorum remaneant incorrecti. Quia vero, quanto maiora sunt peccata, tanto maiori sunt animadversione plectenda, et quia crimen usurarum in tantum invaluit, quod eius negocia*) quasi licita reputantur inter christianos; scire !) debetis, quod crimen usurarum tam in veteri quam in nova lege detestabile reputatur. Ideoque Iudeus a Iudeo usuram contra legem suam recipere pertimescit*). Si christianus a christiano ipsam recepit, sue salutis inmemor et in scandalum fidei christiane. Hinc est, quod, cum facilitas venie incentivum tribuat delinquendi et (ferro) assidenda sint vulnera, quod fomentorum (?) non sentiunt nutrimenta et quia facientes et consencientes®) par pena constringit et quia non caret scrupulo societatis oculte ?), qui manifeste facinora desinit obviare et quoniam archidiaconi episcoporum sunt oculi, pro suis subditis in die districti iudicii responsuri, idcirco ad exstirpandum predictum crimen, quod in dyocesi Paderbornensi nimis invaluit, ita concordavimus in hoc casu, quod auxilio sedis apostolice ac ecclesie Maguntine ac auctoritate domini episcopi et propria communicato consilio contra usurarios taliter procedemus, ne sanguis eorum ibi de nostris manibus requiratur, ubi debemus de singulis reddere rationem, ut, quos timor Dei a malo non revocat, saltem coherceat severitas ecclesiastice discipline. Datum Paderborne, anno Domini M°.C°C.LX°IX., II. Idus Septembris. *) sire Or. *) iuridicione Or. *) exessus Or. *) negocio Or. *) pertimessit Or. °) consens Or. *) oculde 0r

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Fstth. Paderborn Nr. 240. Siegel vom Pergamentstreifen ab.

1177. Dompropst Heinrich von Paderborn bestätigt mit dem Busdorfer Kapitel den Übertrag eines Kirchenguts des Ekbert Wettenere an den Bürger Bernhard von Anvorde mit Vorbehalt ihrer Prästationem. 1269 September 17.

Henricus Dei gratia prepositus Paderburnensis omnibus presens scriptum visuris in vero salutari salutem. Notum esse volumus inspectoribus presentium universis, quod nos officium 1), quod a nobis tenebat Ekbertus dictus Wetteneue?), ab eodem et suis heredibus pro quinquaginta marcis a nobis emptum et in manibus nostris libere resignatum, habito consensu prepositi, decani et capituli sanctorum apostolorum Petri et Andree Paderburnensis, contulimus Bernhardo dicto de Anuorde, civi Paderburnensi, et Hildegundi sue uxori et eorum heredibus cum omnibus ipsi offitio pertinentibus quiete et integraliter possidendum, ita tamen, ut iidem B(ernhardus) vel sui heredes tam nobis quam nostris successoribus, prepositis Paderburnensibus et capitulo nostro facient omne debitum, quod de predicto officio nobis fuerit faciendum, Widikindo canonico sanctorum apostolorum predictorum dicto de Scildesce tria Padermoldra siliginis, tria avene et duo ordei de predictis bonis solvant annuatim. Post obitum vero dicti W(idekindi) prefati Bernhardus et sui heredes capitulo sanctorum Petri et Adree prenotato solvent prescriptam pensionem. Huic vero nostre ordinationi testes aderant: Ludowicus dictus Bulemast, Amdreas Wltur, Iordanus de Euersen, Conradus Pellere, Iohannes Blomenrich, Lippus, Conradus Woldeig, Iohannes Pistor, Iohannes de Hestene, Eiko, Hermannus de Foro, Iohannes scriptor noster et alii quam plures. Ut autem hec firma permaneant, presentes litteras sepedictis Bern(hardo) et suis heredibus sigillo nostro dedimus roboratas. Nos vero prepositus decanus et capitulum sanctorum apostolorum Petri et Andree predictum huic facto honorabilis viri domini Henrici prepositi prefati rationabilem assensum (prebentes)*) unanimi consensu presenti scripto inde confecto in testimonium et robur sigillum ec

clesie nostre duximus appendentem. Datum et actum anno Domini M.CC.LXIX°., in die Lamberti martiris, *) officio Abschr. *) Wettenere Abschr. Doch pergl. Nr. 1226. *) Fehlt Abschr. Aus Msc. I, 121 fol. 23o im Kgl. St.-A. Münster. Am Rande der Handschrift: de officio cocammet.

1178. Die Edelherrn Bernhard und Hermann zur Lippe bekunden, dass sie dem Herrn von Itter wegen des Zehnten in Mengeringhausen volle Gewähr geleistet haben. Geismar 1269 September 27. Gedr. Kopp, Histor. Nachr. v. d. Herrn zu Itter S. 221. Reg. Lipp. Regg. I, 230 Nr. 350.

1179. Rathmänner und Schöffen beider Städte Herford bekunden die Schenkung einer auf einem Garten zu legenden Wachsabgabe seitens eines ihrer Mitbürger an das Stift auf dem Berge bei Herford. Herford 1269 September 28.

In nomine Domini amen. Omnibus, ad quos scriptum hoc pervenerit, .. consules et scabini tam veteris quam novi opidi Heruordensis perpetuam rei geste memoriam. Veritas scripture fulcitur et roboratur munimine, ut errorem ambiguitatis exterminet et ne oblivio mater litium et materia iurgiorum novas dissensionis questiones inducat. Nosse igitur cupimus tam presentes quam posteros, quod Gerhardus dictus Rufus senior, burgensis noster, divine retributionis intuitu de expresso consensu et voluntate Henrici, Gerhardi, Theoderici, filiorum ac aliorum heredum suorum, nobis et universitate burgensium coram honorabile domino E(uerhardo) archidyacono Heruordensi in ecclesia forensi et prenominatis heredibus astantibus, in orto suo sito extra portam, que Sculenporte vulgariter nuncupatur, ecclesie sancte Marie Montis apud Heruorde libram cere sponte et liberaliter contulit et donavit in die parasceve annis singulis deinceps perpetuo persolvendam, ita ut, ad quemcunque vel quoscunque ortus prenominatus emptione, donatione vel alio quocunque modo heredes vel extraneos pervenerit, ipsi orto pensio prelibata, scilicet unius libre cere, perpetuo sit annexa. Ne tam pia donatio aliquibus pravis machinationibus valeat irritari, in cuius testimonium fidem et memoriam rogati ab ipso Gerhardo donatore et heredibus volentibus et petentibus sigillum universitatis nostre tenori presentium decrevimus apponendum. Datum Heruorde, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, quarto Kalendas Octobris.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Herford, Stift auf dem Berge, Nr. 11. Rest vom Stadtsiegel an Pergamentstreifem.

1180. Die Abte von Reinhardsbrunn, Petersberg bei Erfurt u. Gernrode beauftragen als päpstliche Provisoren die Abte von Abdinghof, Breitenau und Flechtorf mit der Revision der Klöster Helmarshausen und Marienmünster. Fulda 1269 Oktober 16.

. . Dei gratia Reinherisburnensis, Montis sancti Petri Erfordie et Gerrode monasteriorum abbates, auctoritate sedis apostolice et constitutionis super hoc edite dati capituli provisores, viris honestis Paderburnensis, Breitenowe et Flichdorf monasteriorum abbatibus in Domino salutem. Tenore presencium vobis iniungimus districte precipientes, quatinus personaliter accedatis ad monasterium Helmwordishusen et monasterium prope Sualimberch diligenter ibidem auctoritate et vice nostra de statu dictorum locorum inquirentes et corrigentes, que ibidem tam in capite quam in membris inveneritis corrigenda, facientes, que decreveritis, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Datum Fulde anno Domini millesimo C°C.LXVIIII., in die Galli.

Or. im Kgl. St.-A. Marburg. Die drei Siegel von dem abhängenden Pergamentstrejfem abgefallen.

1181. Bischof Simon von Paderborn verkauft mit Zustimmung des Domkapitels dem Kl. Holthausen bei Büren einen Hof daselbst für 60 Mark. Paderborn 1269 Oktober 20. . . . Acta sunt hec coram Hinrico preposito, Rabodone decano, Everhardo de Hervordia, magistro Iohanne de Scildesce cantore, Widekindo de Osethe, Iohanne de Messinchusen, Hinrico dicto Lusco cellerario, Walthero thesaurario, Hermanno de Sunninchusen scolastico, Thiderico de Susato, Ottone de Retberg camerario, Wernero de Patberg, Fretherico, Amelungo, Bernardo de Warendorp, Thiderico de Lippia preposito orientali, magistro Conrado de Bovinclo, Bertoldo de Assenburg, magistro Thetmaro ... Ottone comite de Ravensberg et nobilibus viris fratribus dominis de Lippia, scilicet Bernardo et Hermanno. Gedr. (nach dem Or. im Freiherrl. v. Brenkenschem Archiv zu Erpernburg) Asseb. UB. I, 344; Schatem ad annum ungemau. Reg. Lipp. Regg. I, 230 Nr. 351 mit irrigem Datum.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »