صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1179.

Rathmänner und Schöffen beider Städte Herford bekunden die Schenkung einer auf einen Garten zu legenden Wachsabgabe seitens eines ihrer Mitbürger an das Stift auf dem Berge bei Herford. Herford 1269 September 28.

In nomine Domini amen. Omnibus, ad quos scriptum hoc pervenerit, .. consules et scabini tam veteris quam novi opidi Heruordensis perpetuam rei geste memoriam. Veritas scripture fulcitur et roboratur munimine, ut errorem ambiguitatis exterminet et ne oblivio mater litium et materia iurgiorum novas dissensionis questiones inducat. Nosse igitur cupimus tam presentes quam posteros, quod Gerhardus dictus Rufus senior, burgensis noster, divine retributionis intuitu de expresso consensu et voluntate Henrici, Gerhardi, Theoderici, filiorum ac aliorum heredum suorum, nobis et universitate burgensium coram honorabile domino E(uerhardo) archidyacono Heruordensi in ecclesia forensi et prenominatis heredibus astantibus, in orto suo sito extra portam, que Sculenporte vulgariter nuncupatur, ecclesie sancte Marie Montis apud Heruorde libram cere sponte et liberaliter contulit et donavit in die parasceve annis singulis deinceps perpetuo persolvendam, ita ut, ad quemcunque vel quoscunque ortus prenominatus emptione, donatione vel alio quocunque modo heredes vel extraneos pervenerit, ipsi orto pensio prelibata, scilicet unius libre cere, perpetuo sit annexa. Ne tam pia donatio aliquibus pravis machinationibus valeat irritari, in cuius testimonium fidem et memoriam rogati ab ipso Gerhardo donatore et heredibus volentibus et petentibus sigillum universitatis nostre tenori presentium decrevimus apponendum. Datum Heruorde, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, quarto Kalendas Octobris.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Herford, Stift auf dem Berge, Nr. 11. Rest vom Stadtsiegel an Pergamentstreifen. 1180.

Die Äbte von Reinhardsbrunn, Petersberg bei Erfurt u. Gernrode beauftragen als päpstliche Provisoren die Äbte von Abdinghof, Breitenau und Flechtorf mit der Revision der Klöster Helmarshausen und Marienmünster. Fulda 1269 Oktober 16.

Dei gratia Reinherisburnensis, Montis sancti Petri Erfordie et Gerrode monasteriorum abbates, auctoritate sedis apostolice et constitutionis super hoc edite dati capituli provisores, viris honestis Paderburnensis, Breitenowe et Flichdorf monasteriorum abbatibus in Domino salutem. Tenore presencium vobis iniungimus districte precipientes, quatinus personaliter accedatis ad monasterium Helmwordishusen et monasterium prope Sualimberch diligenter ibidem auctoritate et vice nostra de statu dictorum locorum inquirentes et corrigentes, que ibidem tam in capite quam in membris inveneritis corrigenda, facientes, que decreveritis, per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Datum Fulde anno Domini millesimo C°C.LXVIIII., in die Galli.

Or. im Kgl. St.-A. Marburg. Die drei Siegel von dem abhängenden Pergamentstreifen abgefallen.

1181.

Bischof Simon von Paderborn verkauft mit Zustimmung des Domkapitels dem Kl. Holthausen bei Büren einen Hof daselbst für 60 Mark. Paderborn 1269 Oktober 20.

[ocr errors]

Acta sunt hec coram Hinrico preposito, Rabodone decano, Everhardo de Hervordia, magistro Iohanne de Scildesce cantore, Widekindo de Osethe, Iohanne de Messinchusen, Hinrico dicto Lusco cellerario, Walthero thesaurario, Hermanno de Sunninchusen scolastico, Thiderico de Susato, Ottone de Retberg camerario, Wernero de Patberg, Fretherico, Amelungo, Bernardo de Warendorp, Thiderico de Lippia preposito orientali, magistro Conrado de Bovinclo, Bertoldo de Assenburg, magistro Thetmaro... Ottone comite de Ravensberg et nobilibus viris fratribus dominis de Lippia, scilicet Bernardo et Hermanno. Gedr. (nach dem Or. im Freiherrl. v. Brenkenschen Archiv zu Erpernburg) Asseb. UB. I, 344; Schaten ad annum ungenau. Reg. Lipp. Regg. I, 230 Nr. 351 mit irrigem Datum.

Westf. Urk.-Buch IV.

74

1182.

Das Paderborner Domkapitel bekundet, dass Bernhard, Sohn Ritters Ludger von Werle, sein Recht an der Obedienz Schwabedissen nicht habe erweisen können und es deshalb dieselbe dem Kanonikus Everhard (Archidiakon) von Herford übertragen und dem Bernhard ewiges Stillschweigen auferlegt habe. Paderborn 1269 Oktober 20.

H(einricus) Dei gratia prepositus, decanus et capitulum Paderbornensis ecclesie universis hoc scriptum visuris salutem in Domino. Presentibus protestamur, quod, cum nos Bernardo filio Ludgeri militis dicti de Werle, qui obedientiam ecclesie nostre in Suauedessen occupat violenter, quam dominus Euerhardus de Heruordia, concanonicus noster, iam multis annis elapsis a preposito Volrado receperat, de ipsa solvens annuam pensionem prefixerimus terminum ad probandum ius suum, si quod haberet in ipsa obediencia, et idem Ber(nardus), licet comparuerit, nichil tamen de intencione sua probaverit, verba tantum frivola pretendendo, predictus dominus Euerhardus ius suum et ecclesie nostre plene et legitime probavit, iusticia exigente et nos Bernardo prefato perpetuum silencium imposuimus de ipsa obediencia iuris ordine in omnibus observato et eandem obedienciam domino Euerhardo sepe dicto adiudicavimus iusticia mediante, volentes ipsi plenam warandiam facere de ipsis bonis sive obediencia omni tempore opportuno. Datum Paderborne, anno Domini Mo.C°C.LX°IX., XIoII. Kalendas Novembris. Et nos capitulum predictum sigillum nostrum simul cum sigillo prepositi Hinrici scripto in testimonium duximus apponendum. Datum Paderborne anno et die predictis.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Fstth. Paderborn Nr. 241. Von beiden Siegeln nur kleine Reste an Pergamentstreifen erhalten. Suauedissen nicht,,Schwanney" wie Rückschrift s. XVII. hat; vgl. Nr. 1169. 1183.

Graf (Ludolf) von Dassel, Edelherr Hermann zur Lippe, (Berthold) d. ä. von Büren, Propst Dietrich von Busdorf u. a. Paderborner Geistliche u. Laien sind Zeugen bei Verkauf der Herrschaft Horstmar an Bischof Gerhard von Münster. Diestedde 1269 November 3 u. 11.

Gedr. zuletzt UB. III, 840. Reg. Lipp. Regg. I, 230 Nr. 352 mit irrigem Datum; korrigirt Bd. II S. 7. 1184.

Propst Dietrich von St. Peter (Busdorf) in Paderborn, Otto Kämmerer daselbst, Graf Ludolf von Dassel, Herr Hermann zur Lippe und Berthold d. ä. von Büren Zeugen bei Verpfändung münsterscher Güter an Graf Friedrich von Rietberg. Diestedde 1269 November 3 und 11. Gedr. zuletzt UB. III, 841. Reg. Lipp. Regg. wie vor. Nr.

1185.

Kl. Abdinghof bekundet, dass einer seiner Dienstmannen gegen eine Official-Präbende nebst Fruchtleistung seine Güter ihm übertragen habe. Heslingen 1269 November 4.

Hermannus Dei gratia abbas, Rotbertus prior et conventus monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli in Paderburne omnibus hanc litteram visuris notum esse volumus, quod Godefridus de Heslinge, ministerialis ecclesie nostre, bona sua apud dictam villam Heslingen sita, que de manu nostra iure ministerialium tenebat, pio zelo et debita fidelitate ductus, cum heredem non haberet, sanus mente et corpore, contulit ecclesie nostre cum omnibus fructibus eorundem, tali conditione, ut eidem ad dies vite sue prebendam ministraremus, qualem solent habere offitiales ecclesie seu ministri, et quatuor moltra frumenti ad supplementum prebende annis singulis adderemus. Facta est hec 1) donatio et dictorum bonorum a dicto G(odefrido) ad manus nostras resingnatio primo apud villam Heslingen, presentibus civibus eiusdem ville et multis civibus de Widhen, secundo in ecclesia nostra Paderburnensi, presentibus magistro Iohanne de Schildesche, canonico Paderburnensi, Amelungo de Yburg, Lodewico Bolemasto, Andrea de Enhus, militibus, Conrado de Enhus, Iohanne de Barichosen, Alberto de Curia, Alberto

Pagano, Thetmaro de Volbacthinchosen, ministerialibus nostris, et multis aliis fide dignis. Ut autem huiusmodi factum maneat inconvulsum et ad notitiam veniat futurorum, presentem paginam duximus roborandam sigillis nostris. Acta sunt hec 2) apud villam Heslinge pridie Nonas Novembris et in ecclesia nostra, quinto 3) Kalendas Ianuarii anno Domini millesimo C°.C.LX° nono.

1) hec fehlt B. 2) hec fehlt A. 3) quinta A.

Or. in zwei Ausfertigungen (A und B) im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Abdinghof Nr. 62. An beiden das spitzovale Siegel des Abts, sitzende Gestalt mit Stab und Buch, an Pergamentstreifen hängend leidlich erhalten, wie Westf. Siegel II Taf. 124 Nr. 22; das zweite abgefallen.

1186.

Bischof Simon von Paderborn bekundet, dass Landgraf Heinrich von Hessen ihm die Hälfte der Burg Fürstenstein abgetreten habe, und dass zugleich Festsetzungen bezüglich Neubauten in der dortigen Gerichtsbarkeit getroffen seien. Wolfhagen 1269 November 15.

Symon Dei gratia Paderburnensis episcopus 1) universis presens scriptum visuris salutem in omnium creatore. Notum facimus et presentibus publice protestamur, quod dominus Hinricus lantgravius Hassie de consensu uxoris sue et heredum suorum nobis et ecclesie nostre medietatem castri sui Vorstenstene donavit perpetuo possidendam, ita quod castellani dicti castri fidelitatem et custodiam ipsius nobis utrisque iurabunt, et edificia eiusdem castri communi consensu faciemus, ita quod edificia partis unius edificiis partis alterius nullatenus preferantur. Si vero processu temporis nos in eadem comitia, in qua castrum situm est, oppidum, molendina vel alias structuras edificare contigerit, proventus ipsorum equaliter dividemus. In comicia vero Scardenberg nos et successor noster sine contradictione domini lantgravii vel heredum suorum edificare poterimus pro nostra libera voluntate. Si autem, quod absit, nos vel nostrum successorem cum ipso discordare evenerit, castellani ibidem neutrum nostrum ad dampnum alterius intromittent nec etiam adiuvabunt, nec aliquis nostrum alterum eiciet, set, cum concordes facti fuerimus, iidem castellani nobis ambobus obedient sicut ante. Si vero nos cum aliquo alio guerram habere contigerit, pars nostra nobis sine contradictione alterius serviet in omnibus, quibus potest. Ut autem hec rata permaneant, presens scriptum nostro et ecclesie nostre sigillis fecimus roborari. Nos etiam comes Otto de Rauensberg, Bernardus nobilis vir dominus de Lippia rogati sigilla nostra 2) huic scripto apposuimus in testimonium huius facti. Actum et datum Wlfhagen, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, XVII. Kalendas Decembris.

1) epo Or. 2) nostro Or.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Fstth. Paderborn Nr. 242. An Pergamentstreifen 1) verletztes ovales Siegel des Bischofs; 2) verletztes rundes des Domkapitels; 3) das dreieckige Ravensbergische wie Abbildung Westfäl. Siegel I Taf. 35 Nr. 7, mit rückwärtigem Sekret, dessen Abbildung dort nichts gegeben, aber dem auf Taf. 16 Nr. 7 sehr ähnlich ist; 4) die obere Hälfte vom dreieckigen Siege Bernhards zur L. wie Abbildung Lipp. Regg. I Taf. 17, mit Sekret. Die Rudera der Burgl Schartenberg finden sich in der Nähe des hessischen Städtchens Zierenberg, N. von demselben. In der Nachbarschaft wird auch Vorstenstene (Rückschrift s XIV. u. XVI. Vorstene, Forsteine zu suchen sein; aus einer solchen Lage erklärte sich am einfachsten das Interesse des Bischofs am) Mitbesitze der Burg. Ueber eine hessische Burg, welche 1380 Furstinegke genannt wird, vgl. Varnhagen, Grundlage UB. S. 187; ein Dorf Fürstenwald grenzt unmittelbar an Schartenberg.

1187.

Abt Hermann und Konvent von Peter und Paul in Paderborn kaufen Güter von den Töchtern ihres Ministerialen Schele. Widen 1269 November 18.

Hermannus Dei gratia abbas ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Paderborne omnibus hanc litteram intuentibus perpetuam in Domino salutem. Tenore presentium dicimus et publice pro

testamur, quod Bertradis et Ermendrudis, ministeriales nostre, filie Bertrammi dicti Lusci, nostri ministerialis, de consensu heredum suorum, consentientibus quoque filiis et filiabus ipsarum, vendiderunt nobis bona, que de manu nostra iure ministeriali tenebant, videlicet molendinum ad rivum Alipe prope villa(m) Welsede et domum unam et agros ad ipsam pertinentes... villa et campo Welsede cum omnibus utilitabus pertinentibus ad molendinum, domum et agros supradictos facta in manus nostras resignatione manuali a Bertrade et Ermendrude et earum pueris supradictis. Dicimus preterea, quod Volcquinus, Heinricus et Conradus fratres de Welsede similiter in manus nostras resignaverunt, quicquid in ipsis bonis iuris habebant, receptis a nobis pro pretio tribus marcis. Predictis etiam Bertradi et Ermendrudi pro emptione predicta dedimus denariorum legalium septem marcas. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro et sigillo castellanorum in Scowenborch, (in) quorum presentia dicta emptio facta est, duximus roborari. Testes huius rei sunt: Waltherus vicem gerens advocati in Scowenburch, dominus Wilhelmus de Holte, dominus Ludewicus Post, dominus Woltherus Post, dominus H(einricus) de Welsede, dominus Wernherus Pollex, dominus Euerhardus Ouelgest, dominus Arnoldus Pollex et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°.C°C.LXVII°II., in Wida, octava Martini. Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Abdinghof Nr. 63. An Pergamentstreifen an erster Stelle dreieckiges plattgedrücktes unkenntliches Siegel; an zweiter Rest vom Siegel des Abts. Welsede nicht Wessede, wie Or. einmal hat, (vgl. villa Widhem unten Urk. von 1272 Dec. 18) lag zwischen Hessen-Oldendorf und der Schaumburg und eine halbe Stunde von Welsede entfernt findet sich an der Weser Gross- und Klein-Widen. Abdinghof hatte aus der väterlichen Erbschaft seines Stifters Meinwerk sehr bedeutende Grundgüter in der Grafschaft Schaumburg. Das Kloster wusste sich die Gunst der dortigen Grafen zu erhalten und blieb bis zu seiner Aufhebung im Besitz derselben. In der ersten Hälfte des 15. Jahrh. hatte der Abt Johann Brockhusen die Ehre, von der gräflichen Familie zur Kindtaufe als Mitpathe auf die Schaumburg eingeladen zu werden; sein Pathengeschenk bestand u. A. in der Fischerei im Amt Widen, namentlich auch auf der Elpe Alipe. (Abdingh. Chron. Msc. Spancken.)

1188.

=

Edelherr Bernhard zur Lippe und seine Gemahlin Agnes verzichten auf alle Rechte am Zehnten des Hofes Vorwerk bei Herford. Valkenberg 1269 November 23 (?).

Bernhardus nobilis vir de Lippia et nobilis domina Agnes uxor eius omnibus, ad quos presens pagina pervenerit, geste rei noticiam. Ad hoc scripta fiunt autentica, ut retroacta elucident et in posterum lites et contenciones exstirpent. Hac igitur serie literarum notum facimus universis, quod nos ad honorem virginis gloriose genitricis Dei et ob salutem et remedium animarum nostrarum omne ius, quod ex successione hereditaria vel aliascunque modo habuimus in presenti vel ullo unquam tempore habere potuimus in futuro in decima curtis Vorweric site in pede Montis sancte Marie iuxta Heruordiam, decane et conventui monasterii sancte Marie montis eiusdem una cum liberis et heredibus nostris pure et libere nulla prorsus adiecta condicione donavimus perpetuo et donamus, ita ut nec nos nec maritalis posteritas ullam umquam eisdem moveamus questionem nec in aliqua super ipsa decima turbemus aut molestemus, quod eidem decime renunciavimus et renunciamus et eam resignamus conventui et absolute et voluntarie resignamus donationem pretactam proprietatis decime memorate in Voreweric per venerabilem patrem et dominum Simonem Paderbornensem episcopum et honorabiles viros prepositum, decanum et capitulum ecclesie Paderbornensis post spontaneam resignationem et renuntiationem felicis recordationis B(ernhardi) patris nostri ac 1) S(ophie) matris nostre dilecte et heredum suorum rite et laudabiliter factam, sicut in instrumentis et litteris inde confectis plenius continetur, ratam, gratam et firmam habemus et ipsi donationi nostrum et heredum nostrorum plenarium impertimur assensum valiture. Testes autem, qui interfuerunt, hii sunt: venerabilis dominus Parbornensis episcopus, nobilis vir Otto comes in Rauensberg, Reinardus et Hermannus Gograuii Heruordenses 2), Henricus dictus de Gummere,

Godescalcus et Henricus dicti Slavi, milites, et alii quam plures vasalli et ministeriales nostri vocati ad hoc et interesse rogati. Et ut premissa debitum robur obtineant et tenaci memorie commendentur, sigilla nostra presentibus decrevimus annectenda. Datum Valkenburge, anno Domini M°.C°C.XLVII°II., in die Clementis pape et martyris.

1) hac Abschr. 3) Heruordensis Abschr.

Aus einer Processschrift,,die Junfern auf dem Berge von Hervorde tegen hern Corde Wycht deken der kerken sunte Johannis to Hervorde und kerkheren der kerken unser leven frowen up dem Berge vor Hervorde" von 1494. Die Jahreszahl 1249 wahrscheinlich verschrieben statt 1269, da Bernhard d. ä. zur Lippe erst 1264 starb.

1189.

Die Brüder von Haldessen bekunden Verkauf von drei ihnen aufgelassenen Hufen in Westheim bei Geismar an Kl. Hardehausen. Geismar 1269 December 13.

Ego Theodericus dictus de Haldessen et fratres mei Iohannes, Stephanus et Regenbodo omnibus hoc scriptum audituris salutem eternam. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod Hinricus et Iohannes cives Geysmarienses, filii Werenzen, tres mansos in Westhem apud Geysmariam de manu nostra in pheodo tenuerunt, quos ea conditione nobis resignaverunt, ut eorum proprietatem monasterio Herswythehusen absolute et libere conferremus. Nos vero sub spe remunerationis divine tam pro nostris progenitoribus quam pro nobis receptis nichilominus VII marcis a fratribus prefati monasterii proprietatem predictorum trium mansorum cum omnibus suis pertinentiis unanimi consensu dedimus prefato monasterio perpetuo possidendam et contra quoslibet eos impulsantes supra premissis bonis warandiam debitam prestabimus fratribus eisdem. Verum ut hoc factum nostrum robur habeat perpetuum, presens scriptum sigillis nobilis domini Conradi de Sconenberg et civium Geysmariensis oppidi, sigillis propriis nondum nobis habentibus, petivimus confirmari. Datum Geysmarie, anno Domini Mo.C°C°.LXI°X., Lucie virginis, coram testibus subnotatis: Theoderico vicepreposito et Bertholdo congnato suo, clericis; Heinrico vicedomino, Conrado de Schardenberg et Stephano de Haldessen, militibus; Hermanno scultheto, Alberto de Duergen, Theoderico de Wartberg, Hermanno de Nothvelt, civibus, et aliis multis.

Or. im Kgl. St.-A. Münster, Kl. Hardehausen Nr. 164. Beide Siegel von den Pergamentstreifen ab.

1190.

Thitmar von Waldeck, genannt Oppolt, überlässt 1268 Juli 12 mit Zustimmung seiner Gemahlin Agnes das Patronatsrecht zu Helden dem Ritter Herbord, Vogt von Helden. Unter den Zeugen Regenhard von Itter. Ferner bekundet er, dass Ritter Herbord genannte Zehnten und Güter (im Herzogthum Westfalen) von ihm zu Lehn trage und übergibt ihm das Patronatsrecht der Kirche. in Elspe. Attendorn 1269 December 31.

Gedr. Varnhagen, Grundlage UB. Nr. 44; hiernach auszüglich Seibertz, UB. I, 348.

1191.

Dompropst Heinrich von Paderborn bekundet Beilegung eines Streites zwischen dompropsteilichen Amtleuten von Lon und Borchen. 1269.

Heinricus Dei gratia prepositus Paderbornensis omnibus hoc scriptum visuris volumus esse notum, quod coram nobis probis viris mediantibus questio, que super pensione quadam avene scilicet inter dominum Lodewicum villicum curtis nostre in Lon et suos heredes ex parte una et Ludolfum de Herisia villicum curie in Bvirchnen et suos heredes vertebatur ex altera, de consensu parcium taliter et amicabiliter est sopita, quod omnibus hactenus retentis simpliciter renunciatis prefatus Ludolfus et sui

« السابقةمتابعة »