صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

sacerdos, qui in predicta capella divina celebrabit, easdem duas marcas, unam scilicet in assumptione et aliam in purificatione Beate Virginis persolvat. Quod si neglexerit, de ipsa capella cedere debet, et presbiter de Edessen eam tam diu quiete possidebit, donec ei predicta pecunia persolvatur. Si etiam infra tres annos certi duarum marcarum redditus, ut predictum est, non fuerint assignati, presbiter in Edessen capellam in Dalehusen amplius sine contradictione possidebit. Hanc igitur ordinationem gratam et ratam habentes presentem paginam sigilli nostri appensione fecimus communiri. Ego etiam Heinricus canonicus Paderburnensis et archidiaconus in Edessen predictam ordinationem ratam habens presens scriptum sigillo meo consignavi. Acta sunt hec anno incarnati verbi anno Mo. CC. XXIo.

Beide Siegel haben sehr gelitten, insbesondere sind die Figuren des Archidiaconatsiegels nicht mehr zu erkennen.

94.

* B. Bernhard III. überträgt dem Kloster in Willebadessen den Zehnten in der Mark Bulehem '). 1221. Regest Msc. 1. 242b. S. 62.

Anno 1221 Bernhardus III. Paderbornensis episcopus fratribus et sororibus in Willebadessen contulit decimam novalium in silva seu marchia Bulehem, quam filii Amelungi comitis extirpari fecerunt. Testes: magister Conradus de S. Maria, Hermannus presbyter de Lovene, Burchardus, Wescelus, Bernhardus physicus, Reinhardus subdiaconus, Johannes eiusdem loci sacerdos.

94 a.

* B. Bernhard 111. von Paderborn schenkt dem Kloster Willebadessen zu seinem Seelenheil den Hagen oder die Mark Bulehem bei Kleinenberg. O. J. 12212)-12238). Or. im Besitz der Paderborner Abtheilung

unseres Vereins.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Bernhardus tercius Dei gratia episcopus Paderburnensis omnibus Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis salutem imperpetuum. Ex suscepto cure pastoralis officio ecclesiis obedientie nostre subiectis, quatinus in religione proficiant et ne profectum discipline subsidii temporalis defectus impediat, ita studio vigilanti debemus intendere, ut non vituperetur ministerium nostrum, et ipse sibi gaudeant esse provisum. Verum quia dies mali sunt et omnis etas ab adolescentia prona est ad malum et nichil adeo firmiter est statutum, ad quod non laboret calumpnia dissolvendum, non solum presencia, dum prospere aguntur, intueri, sed rerum exitus prudentur metiri oportet, malaque, et si nuncquam eveniant, debent precaveri. Quapropter ad noticiam singulorum volumus pervenire, quod indaginem Clenenberic, que marcia in Bulehem dicebatur, monasterio Wilbodessen cum omni integritate assignavimus, ea videlicet ratione, ut eo propensius et efficacius pro nobis Dominum exorarent. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam huius geste rei ordinem continentem conscribi fecimus et eam sigilli nostri munimine confirmavimus. Huius rei testes sunt: Bernhardus de Osede, Johan Worsthere, Bertolt de Duergen, Heinric de Haren, Johan de Ulen, Burichart de Bulehem, Ernestus.

Das Siegel ist verloren.

1) Nach der folgenden Urkunde bei Kleinenberg NW. von Willebadessen. Vgl. Nro. 66. gehenden Urkunde.

- 3) In welchem Bernhard III. am 28. März starb.

[ocr errors][merged small]

Westf. Urk.-Buch. IV.

9

95.

* Die Ritter Heinrich und Ulrich von Westheim verkaufen ein von Wilhelm von Brabeck erstandenes Corveysches Lehnsgut, behufs ihrer Ausrüstung für den Kreuzzug, an das Kloster Bredelar, welchem Abt Hugold von Corvey es gegen eine jährliche Abgabe von Wachs überträgt. 1221. Or. Kl. Dalheim U. 10.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hugoldus Dei gratia Corbegensis abbas omnibus Christi fidelibus in perpetuum . . . Noverint ergo presentes et futuri, quia predium Corbegensis ecclesie, quod situm est in Hosingthorep ), Wilhelmus miles de Brocbeke feodali iure habebat, sed idem Wilhelmus pecunia accepta a duobus militibus Helrico (sic!) et eius fratruele Olrico de Westhem predium cum heredibus suis Thitmaro abbati predecessori nostro, ut eis porrigeret, resignavit. Nostro vero tempore, cum eadem bona quiete possiderent, et signati ad sanctam terram ituri essent, convenerunt domnum Thitmarum abbatem et fratres de Breydelare, ut si predium comparare vellent, libenti animo permitterent. Cum ergo predictus abbas benivolentiam nostram super hoc contractu haberet, data statuta pecunia, de communi consilio domnorum Corbegensium et ministerialium, idem predium a militibus, uxoribus et liberis resignatum fratribus in Breydelare iure perpetuo contulimus hoc tenore, ut de eisdem bonis, que prius sine pensione erant 2), duas candelas de septem talentis cere super altare sancti Viti in vigilia annuatim persolvant. Quod si neglexerint, iure communi officialium Corbegensium satisfaciant. Ut autem hec rata permaneant, sigilli nostri appensione confirmamus. Acta sunt hec a. i. D. millesimo ducentesimo vicesimo primo, indictione nona, Honorio apostolicam sedem gubernante, Friderico secundo imperatore rempublicam feliciter amministrante, Sifrido archiepiscopo Maguntiensi sedi presidente. Testes autem, qui presentes fuerunt, hi sunt: magister Godescalcus de Bremis, Conradus de Vassenbeke, Johannes capellanus de Brunesberech, Conradus camerarius; Fridericus de Perremunt, Conradus de Amelungessen et Herboldus filius eius, Johannes de Parbornen, Waltherus de Nathesungen, Johannes de Mothekesen, Gerlachus de Vassenbeke, Herbordus de Rimbeke, Guntherus de Hethewigessen, Helmicus de Hosekessen, Teodericus de Hosekessen, Ludolphus de Scerve, Arnoldus de Dorslon et alii quamplures.

Das schöne Siegel des Ausstellers ist ziemlich gut erhalten und führt die Umschrift: HUGOLDUS DEI GRACIA
CORBEIENSIS ABBAS.

95 a.

Die Äbtissin Jutta von Bödeken genehmigt, dass einer ihrer Ministerialen den Bäckerdienst beim Stifte niederlegt. 1221. Nach einem Copiar von Bödeken gedruckt Wigand Archiv IV. 274.

[ocr errors]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Jutta Dei gracia Budicensis ecclesie abbatissa omnibus hanc literam inspecturis in Domino salutem. Notum sit universis tam presentibus quam futuris, quod Ludolfus de Budeken, cum esset pistor noster, de consilio amicorum suorum ius quod habuit in pistrando voluntarie in manus nostras resignavit, similiter uxor sua Cristina et pueri sui videlicet Ymma et Conradus et Methild. Ut autem hoc factum nemo valeat in posterum in irritum revocare, hanc paginam conscribi fecimus et sigillo ecclesie nostre et nostro fecimus insigniri. Acta sunt hec anno incarn. dom. MO.CCO.XXI. Testes huius rei sunt: Gisla preposita, Rikece decana, Elyzabeth celeraria; sacerdotes: Heinricus plebanus, Theodericus, Albodo, Conradus; laici: Thetmarus advocatus, Bertoldus frater suus, Remfridus dapifer, Gerhardus de Etlen, Conradus filius suus, Gerhardus et Heinricus fratres, Gotswinus de Grafen, Heinricus de Adenen, Herboldus de Meltele, Rotcherus, Lutfridus, Bruno fratres, Rotcherus de Buren, Giselbertus, Conradus et alii quamplures.

1) Ohne Zweifel identisch mit Osninctorp der Dalheimer Urkunde oben Nro. 20, Oisdorf O. v. Fürstenberg Kr. Büren. - 2) Als Mannlehn, wofür Kriegsdienste geleistet werden mussten.

---

96.

* Die Äbtissin Jutta von Meschede überträgt ein Lehnsgut ihres Stifts gegen eine jährliche Abgabe von Wachs an das Kloster Bredelar. 1221. Or. Kl. Dalheim U. 12.

[ocr errors]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Jutta Dei gratia Meschedensis abbatissa in perpetuum. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod Regenhardus miles bona quedam in Osninctorph 1), que a nobis in feodo tenuit, nobis resignavit, et eadem bona cum consensu ministerialium ecclesie nostre sub hac pensione ecclesie in Breidelare porreximus, ut singulis annis in festo beati Thome apostoli ecclesie nostre talentum cere ad comparanda luminaria abbatisse Emeldi 2), que ecclesiam nostram fundavit, persolvat. Ut autem etc. Huius rei testes sunt sacerdotes: Hermannus, Ecbertus, Giselerus; domine claustrales: preposita Metheldis, custos Margareta, celleraria Claricia; laici: Regenhardus, Andreas, Giselerus, Godefridus, Heinricus. Acta sunt hec a. i. D. Mo.CCO.XXI°, indictione IX, epacta XXV, Fretherico gloriosissimo imperatore et semper augusto, Engelberto Coloniensium archiepischopo, tocius mundi monarchiam tenente domino nostro Jhesu Christo.

Das Siegel der Äbtissin ist nicht mehr erhalten.

97.

* Der Prior von Aldenborg ) in der Diöcese Trier und der Scholasticus von St. Stephan zu Mainz laden unter Mittheilung einer Bulle Papst's Honorius III. d. d. Lateran den 22. November 1221 den Domdechanten und das Domcapitel von Paderborn auf den 21. Januar 1222 vor sich in das Domkloster zu Mainz, damit dort der Prozess, den der vom Papste mit einer Präbende am Paderborner Dom providirte Cleriker Ludolf wegen Nichtzulassung gegen sie erhoben, canonisch beendigt werde. — Or. Fr. Paderborn U. 994).

Prior de Aldenborch, scolasticus sancti Stephani Moguntinensis, iudices a sede apostolica delegati, venerabilibus in Christo viris decano totique capitulo Paderbornensis ecclesie salutem in Christo perpetuam. Scire vos volumus nos mandatum domini pape in hunc modum recepisse:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori de Aldenborch Treverensis diocesis et scolastico sancti Stephani Moguntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Sicut significavit nobis L.") clericus, ei quondam et C. procuratori Paderbornensis capituli dilectum filium O. subdiaconum et capellanum nostrum concessimus auditorem, coram quo petiit clericus antedictus, ut excommunicationis et suspensionis sententias, quas abbas de Arnesberch) et eius coniudex delegati a nobis in dictum capitulum promulgarunt, quod ipsum, sicut dicebat, nolebant ad mandatum nostrum recipere in canonicum fratrem, mandaremus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari et, eis pena canonica castigatis quod easdem sententias non servarant et in expensis punitis, induci eum in possessionem eiusdem ecclesie corporalem et tueri faceremus inductum; tandem nos causam huiusmodi de ipsius clerici et eiusdem procuratoris assensu vobis et abbati de Hersedehusen sub certa forma commisimus fine canonico decidendam. Sed cum prefatum capitulum frivolis dumtaxat exceptionibus processum negocii retardaret, dictus abbas, quem ad peticionem concessimus eorundem, gratificari, prout poterat, volens ipsis suam

1) Oisdorf Kr. Büren. 2) Spätere Form für Emihild, cfr. Förstemann Personennamen 778. Diese urkundlich bisher nicht beglaubigte Stifterin von Meschede gehört, wie ich Kaiserurkunden I. 38. 39. dargethan, allem Vermuthen nach dem Hause der alten Grafen von Westfalen an, und ist wahrscheinlich eine Tochter des Grafen Ricdag, der auch im J. 833 dem Kaiser Ludwig dem Frommen seine Treue bewahrte. Wir dürfen um so eher so hoch hinaufgehen, als das Kloster im Jahre 913 schon längere Zeit bestanden und sich während verschiedener Regierungen (temporibus precedentium regum) königlicher Privilegien zu erfreuen gehabt hatte. 3) Vgl. Mittel- Rhein. U.-B. II. Nro. 289. *) Diese und die folgende Urkunde übergeht Schaten mit Stillschweigen. Ueber ähnliche Fälle vgl. unten Nro. 99 und 207. 5) Ludolf nach der folgenden Urkunde. 6) Abt Hartmod von Weddinghausen.

[ocr errors]
[ocr errors]

procuravit absentiam seque, ut absque ipso procedi non posset, noluit excusare nec alii committere vices suas. Sine quo cum per tres menses et amplius in ipsius grave preiudicium procedere non velletis, prenominatus clericus nostram audientiam appellavit, cuius appellationi duxistis humiliter deferendum; postmodum vero idem ad nos veniens, remitti ad vos petiit suppliciter postulans, ut discretioni vestre super executione mandati apostolici scriberemus, idque negligentibus vobis efficere, per alios labori suo finem faceremus inponi. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus, si est ita, negocium ipsum infra mensem post susceptionem presentium iuxta formam vobis traditam appellatione remota ratione previa terminetis, scientes nos dilectis filiis decano de Frankenvorde Moguntine diocesis. et cantori sancti Stephani et Arnoldo canonico sancti Petri Moguntini nostris litteris iniunxisse, ut vobis id non facientibus ipsi extunc causam eandem iuxta predictam formam appellatione remota debito fine decidant. Datum Laterani X Kalendas Decembris pontificatus nostri anno sexto.

Harum igitur freti auctoritate litterarum vos ad nostram peremptorie citamus presentiam, districte precipientes, ut ita instructi veniatis, quatinus secundum tenorem rescripti causa ipsa debitum finem sorciatur, locum autem in claustro maioris ecclesie Moguntinensis, diem vero festum Agnetis proximo venturum vobis prefigentes.

Nur vom ersten Siegel ist ein Bruchstück erhalten.

98.

* Das Domcapitel zu Mainz macht in dem Process des Clericus Ludolf gegen das Paderborner Domcapitel ') wegen verweigerter Zulassung zu einer Präbende, den am 26. Januar 1222 gefällten und von beiden Theilen angenommenen Schiedsspruch bekannt, wonach Ludolf für seine Auslagen mit 9 Mark, für die Präbende mit einer jährlichen Rente von 5 oder einer Präbende von 8 Mark entschädigt wird, dagegen es übernimmt, die von den päpstlichen Richtern über das Paderborner Domcapitel ausgesprochene Excommunication 2) rückgängig zu machen und die darüber erlassenen Urkunden auszuliefern. 1222. Or. Fr. Paderborn U. 100.

B. Dei gratia prepositus, G. decanus, G. custos, C. cantor totumque capitulum maioris ecclesie Maguntine universis, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Tenore presentium cunctis fieri volumus manifestum, quod inter capitulum Padelburnense et magistrum Ludolfum super prebenda, quam petebat in facie ecclesie et multis honestis presentibus, per arbitrium sub forma subscripta extitit compositum.

Sciant universi presens scriptum inspicientes, quod nos cantor sancti Stephani in Maguntia et cantor Palburnensis amicabiles compositores electi in causa, que vertebatur inter capitulum Palburnense ex parte una et L. clericum ex altera super prebenda, quam sibi dicebat auctoritate domini pape collatam in iam dicta ecclesia, adiunctis nobis R. scolastico et magistro R. canonico sancti Stephani Maguntini de consensu parcium earundem, Maguntie in claustro maioris ecclesie VII Kalendas Februarii inter dictas partes talem ordinavimus compositionem, partibus approbantibus et consentientibus in eandem. Capitulum dabit predicto L. novem marcas Palburnensis monete ante festum pasche ) proximo venturum nomine expensarum et deinceps annuatim dabit eidem quinque marcas eiusdem monete in festo sancti Martini, donec eidem provideat in ecclesiastico beneficio valente octo marcas vel amplius annuatim in prebenda sive in ecclesia parrochiali. Procurabit etiam dictus L. ab abbate de Arnesberc et suis coniudicibus sententias suspensionis et excommunicationis latas in dictum capitulum, sive de iure sive de facto sint, relaxari et instrumenta hinc inde habita in manus scolastici et magistri R. resignabuntur. Citationes etiam facte domino episcopo et abbati de Hersedehusen evacuabuntur. Vallatum est etiam hoc arbitrium ex parte magistri Johannis scolastici dicti capituli procuratoris sub pena triginta marcarum usque ad

1) Siehe die vorhergehende Urkunde. 2) Vgl. die Note zur Urkunde vom 7. Mai 1224. 3) 3. April 1222.

festum assumptionis sancte Marie proximo venturum 1) ab eodem scolastico dicto L. persolvendarum, si capitulum tali non steterit compositioni, salvo iure utriusque partis cum receptione suorum instrumentorum, idem etiam eodem L. sub periculo cause sue permittente. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Mo.CCO.XXII.

Cum igitur idem L. hanc arbitrii formam in facie ecclesie nostre acceptaverit presentibus A. scolastico et A. canonico sancti Petri et magistro F. canonico sancti Victoris, nos sigilli ecclesie nostre impressione et eorundem sigillis appensis sepedicto capitulo super hoc testimonium duximus perhibendum. Von den vier Siegeln sind nur noch Bruchstücke erhalten.

99.

* Die Bürger von Paderborn, welche vor ihrem Bischof Bernhard 111. die Thore geschlossen und ihn sonst beleidigt hatten, erlangen unter der Bedingung wieder seine Gunst, dass fünfhundert von ihnen im Büssergewand seine Verzeihung erflehend ihm entgegenziehen, die Bürger einhundert Mark zahlen und die Rechte des Bischofs, des Clerus und der Ministerialen zu achten versprechen. 1222 April 22. — Or. in zwei Ausfertigungen Fr. Paderborn U. 101 1).

Johannes Dei gratia Xantensis scolasticus. Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis, quod cum dominus episcopus Patherburnensis 2) gravis animi esset contra cives Patherburnenses pro eo, quod portas civitatis in dedecus suum preclusissent ad inferendam sibi et suis violenciam, ut asseruit, insuper et ab antiquo in multis eos se molestasse proponeret, mediantibus maiore decano, J. preposito sancti Petri 3), H. et V. de Sualenberg et V. cellerario et pluribus ecclesie ministerialibus, pro posse me collaborante, ut futuris malis caveretur, hec intervenit compositio: Ut de civibus quingenti nudis pedibus et in laneis de loco, qui dicitur Sola domus ) per portam occidentalem usque ad palacium episcopi procedentes gratiam suam, ut moris est, quererent, quatinus expurgationem super innocentia sua, quam offerebant, recipere dignaretur; insuper et hominem quendam Gerlacum, in quo domino episcopo violentiam fecisse dicebantur, nulla interposita conditione dominationi episcopi restituerent. Quo facto in forma compositionis dictum est, ut dominus episcopus de gratia sua expurgationem oblatam a singulis reciperet. Adiectum est, ut cives domino episcopo infra XIIII cim dies centum marcas persolverent, et sic eos in plenitudinem gratie sue super novis et veteribus excessibus, quos contra eos intendere poterat, reciperet. Predictus autem Gerlacus cum civibus erit in gratia episcopi, nec imputabit ei episcopus aliquod precedens factum, si quietus erit usque ad nativitatem Domini. Extunc si dominus episcopus eum proprium suum esse voluerit proponere, cives ut in gratia sua componat vel ut stet iusticie fideliter cooperabuntur. Alioquin a consortio suo eum removebunt. Adiectum est quoque in compositione, quod cives iura episcopi et cleri et ministerialium, sicut ab antiquo statuta fuerunt, illesa servabunt, et hoc idem circa cives servabitur. Quodsi contigerit hominem aliquem proprium episcopi vel ecclesie vel ministerialium civitatem intrare, ipsi cives querelanti plenam iusticiam infra annum et diem exhibebunt; quam si ille de quo querela proponitur exhibere noluerit, eum de consortio suo removebunt. Insuper est adiectum, quod omnimodis cavebunt, ne per stultorum clamores aut opera huiusmodi mala in futurum oriantur. Et si contingant, taliter stultorum puniant stulticiam, ut facto suo suam declarent innocentiam. Sicut autem rogatus fui hec conscribere pro bono communi sic, ut firmius serventur in posterum, placuit omnibus scriptum hoc domini episcopi ecclesie et civitatis sigillis communiri. Facta est autem hec compositio et confirmatio anno ab incarnatione Domini M°. CC. XXII°, indictione X, X. Kalendas Maii, sexta feria 5), anno pontificatus Bernhardi episcopi Patherburnensis XVIII.

Die Siegel sind von beiden Ausfertigungen abgefallen.

1) Auch diese für die Geschichte Paderborns so höchst wichtige Urkunde, die uns sonst ganz unbekannte Thatsachen überliefert, wird von Schaten mit keinem Worte erwähnt. 2) Bernard III. †. 1223 März 28. 3) Busdorf.

*) Enenhus. 5) Der 22. April fiel 1222 in der That auf einen Freitag.

« السابقةمتابعة »