صور الصفحة
PDF

delelit, qui inferius leguntur inscripti, videlicet. nativitate domini, epiphania, c0ema domini, resurrectione, ascensione, pentecoste, jn solennilatibus beatæ dei genitricis semperque virginis Mariæ. matalitio bealorum apostolorum Petri et Pauli, jnventione et exaltatione sanctæ crucis, malivitate beati Johannis baptistæ, festo beati Johannis evangelistæ, commemoratione omnium sanctorum, jn consecrationibus ecclesiarum vel episcoporum, benedictionibus abbatum, ordinationibus presbyterorum, in die consecrationis ecclesiæ tuæ, ac festis sanctæ trinitatis, et sancti 0aui, et anniversario tuæ consecrationis die. Studeat ergo tua talermilasplenitudine tantæ dignitati(s) suscepta ita strenue cuncta peragere, quatinus morum tuorum ornamenta eidem valeant convenire. Sit vila tua subditis in exemplum, ut per eam cognoscant quid debeant appetere, quid cogantur vitare. Esto discretione præcipuus, cogitatione mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo. Curæ tibi sit magis prodesse hominibus quam præesse. Non in te potestatem ordinis set æqualitatem oportet pensare conditionis. Studene vita doctrinam destituat, mec rursum vilæ doctrina contradicat. Memento quia est ars artium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit aposolicæ sedis decreta firmiter observare, et tamquam matri ac dominæ luæ ei humiliter obedire. Ecce frater in Christo carissime, inter multa alia hæc sunt pallei, hæc sacerdotii, quæ omnia facile Christo adiuvante adimplere poteris si virtutum omnium magistram caritatem et humililatem habueris, et quod foris habere ostenderis, intus habebis. Decermimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usi– hus omnimodis profutura; salva in omnibus apostolicæ sedis auctoritale. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc m0stræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfacione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignilate, reamque se divin0 iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissim0 corpore ac sangmine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtæ subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum iudicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Jnnocentius catholicæ ecclesiæ episcopus. Ego Rainaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.

Ego Jacobus Portuensis et sanctæ Rufinæ episcopus. Ego Stephanus Prænestinus episcopus. Ego Stephanus sanctæ Mariæ trans Tiberim til. Calixti presbyter cardinalis. Ego frater Johannes miseratione divina tit. sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis. Ego Octavianus sanctæ Mariæ in via lata diaconus cardinalis. Ego Petrus sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis. Ego Willelmus sancti Eustachii diaconus cardinalis. Ego Ottobonus sancti Adriani diaconus cardinalis. Datum Perusii per manum Gvillelmi magistri scholarum Parmensis, sanctæ Romanæ ecclesiæ vice cancellarii. v. Kal. Martii indictione xi. jncarnationis dominicæ anno m. cc. lii pontificatus vero domini Jnnocentii papæ iiii anno decimo. I Bullens överste Kant: Renouetur ad instar r. Jac. p. (*) Innocents regnede Aarets Begyndelse med 25de Marts.

Erkebiskop Sörle af Nidaros forordner fælles Bordhold for Domkapitlets hanniker, og henlægger dertil, paa Grund af Præbendernes Ringhed, Biskopstienden af Korsets, St. Olafs og St. Clemens's Kirker i Nidaros samt af St. Michaels Kirke paa Stein. (jfr. II. No. 9.)

[ocr errors]

4. uden Dag 1253, Nidar0S.

Uniuersis Christi fidelibus has litteras usuris uel audituris serlo dei gracia Nidrosiensis ecclesie archiepiscopus salutem in domino Jesu Christo. Cum decorem domus dei summe diligencie studio nos fouere teneamur ex officii debito. musquam magis conuenienter hoc persequimur. quam cum dei ministrorum per quos omni ornamento plus decoratur ecclesia. nos utilitates et comoda respicimus. eorundem honores in melius ampliando. Hinc est itaque quod nos considerantes de statu Nidrosiensis ecclesie. cui nunc presidemus diuina disponente gracia. prebendas ipsius inuenimus nimis tenues. que canonicis in eadem ministrantibus necessaria minus competenter sufficiunt ministrare. Verum cum ipsa Nidrosiensis ecclesia sit metropolitana totius regni Noruuegie. rationi non immerito reputamus consonum ut sicut ipsa iure metropolitico ceteris suorum suffraganeorum ecclesiis dignitate dinoscitur prestantior. sic eiusdem ecclesie ministri debeant stipendiis amplioribus honorari. Canonice quoque sanctiones satis patenter innuunt dicente Gregorio quod ecclesiasticis utilitatibus deseruientes uel desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere ut qui se uoluntarii obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt, digne nostris prouisionibus consolentur. et alibi. qui ad honus eligitur repelli nom debet a mercede, dignum enim est ut ecclesie stipendiis sustententur in qua et per quam diuinis obsequiis asscribuntur. Rationis igitur in hac parte tam sectantes iudicium quam iuris equitatem pensantes equanimiter predicte Midrosiensis ecclesie prebendarum insufficientie grato fauoris desiderio cupientes consulere ut eiusdem Nidrosiensis ecclesie canonici de ceero mensam comunem habeamt constituimus. eisdem fundum largientes ad comumem curiam ac ad eandem mensam dictis canonicis episcopales decimas ecclesiarum sancte Crucis et sancti Olaui et sancti Clementis Nidrosie et sancti Micahelis de Steini Nidrosiensis diocesis concessimus in perpetuum libere possidendas. Et ut hec nostre prouisiomis donatio maius robur firmitatis obtineat. presentes litteras sigilli m0stri munimine duximus roborandas. Facta est autem hec donatio hiis fratribus in Nidrosiensi ecclesia existentibus et consentientibus. domin0 archipresbitero Ottaro. domino Bernone. domino Siguardo. domino Kolbam0. domino Terico domino Johanne. magistro Haquino. domino Erlendo domino Bardo domino Petro. magistro Finmo. domino Paulo. domino Bryniulfo domino Thorkello. domino Erlendo. Datum Nidrosie amm0 domini. m". cco. l.o. iiio. Pontificatus nostri anno i 9.

Bagpaa med Hænder fra 14de Aarh.: Collacio Serlonis archiepiscopi ad capilulum ecclesiarum de Stæin, sancte Crucis. sancti Clementis. sancti0lawi. – Nota at Hanabergh j Birgsa ligger til Stæins sokn, jtem Ridhar Æggiar ok Myrar sæm liggia j Skaun. hoeyra til Stæins kirkiu sokn. – Jtem i Bodhwiik aa Stæins kirkia allan lut hafua .h. tiund vtlam a Husabø sealfuo, ær kirkian par aa sik til vphældis. Jtem tækr Hangrar kirkia æin lut af tiundene. – Jtem tekr Stæins kirkia tiund af allre Langhuskræido. ero hær j twæir gardar af Grytyngar sokn. Miærdwiik ok annar garden j Tungu. – jtem af Aasstom ok Haughamese lekr Steins kirkia fullan lut.

Pave Alerander IV stadfæster Erkebiskop Sörles Stiftelse af Kannikernes fælles Bordhold ved Nidaros Domkirke. (ovenfor No. 4.)

Efter en Vidisse af 13 Sept. 1307 i Dipl. Arn. Magn. fasc. 4. No. 2. a.
(Trykt i Thork. Dipl. ll. 45.)

5. 27 Februar 1255, Neapel.

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis archipresbitero et capitulo Nidrosiensi salutem et apostolicam benedictionem. Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere assensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere. Cum igitur sicut peticio uestra nobis exhibita continebat bone memorie Serlo Nidrosiensis archiepiscopus diligenter attendens tenuitalem prebendarum canonicorum ecclesie uestre prouida deliberacione statuerit vestro accedente consensu ut mensam haberetis communem ac ad sustentacionem eius fundum communis curie decimas episcopales sancte Crucis. sancti Olaui et sancti Clementis Niðrosie. ac sancti Michaelis de Stæin Nidrosiensis dyocesis ecclesiarum uobis concesserit perpetuo possidendas prout in ipsius archiepiscopi litteris confectis exinde plenius dicitur contineri. Nos uestris supplicacionibus inclinati statutum et concessionem huiusmodi prouide facta rata et grata habentes eadem auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemplare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Neapoli. iij. kalendas Marcii pontificatus nostri anno primo.

Pave Alerander IV fritager Erkebiskop Einar af Nidaros og hans Kapittel for at anerkjende Nogen i geistligt Embede paa Grund af almindelige Pavebuller, med mindre særlig apostolisk Befaling for Tilfældet udstedes.

Efter en Vidisse af 15 Marts 1300 i Dipl. Arn. Magn. fasc. 4. No. 1.
(Trykt i Thork. Dipl. II. 46–47.)

6. 17 Juli 1260, Anagni.

Alexander episcopus seruus seruuorum dei venerabili fratri Enaro archiepiscopo et dilectis filiis capitulo ecclesie Nidrosiensis salutem et apostolicamr benedictionem. Exigentibus vestre deuocionis meritis. votis vestris libenter annuimus et peticiones vestras quantum cum deo possumus fauorabiliter exaudimus. Hinc est quod nos vestris deuotis supplicacionibus inclinati, vobis auctorilate presencium indulgemus, ut ad recepcionem vel prouisionem alicuius in pensionibus seu aliis ecclesiasticis beneficiis auctoritate litterarum sedis apostolice uel legatorum ipsius compelli aliquatenus non possitis absque speciali mandato sedis eiusdem faciente plenam et expressam de indulto huius modi mencionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie. xvi. kalendas Augusti pontificatus nostri anno sexto.

Biskop ilaakon af Oslo skjænker forskjelligt Jordegods til Domkirkens Kan-
niker, imod at disse skulle aarlig holde Sjælemesser for ham og hans
Moder, samt paa hans Dödsdag bespise 30 Fattige og uddele 1 Marks
Kjerte og en 0rtug til hver af 0slos Kirker.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »