صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Prophetae tuae explorare interest, qua ratione in omni statu rerum tua voluntas non praedicetur modo, sed potius per omnia fiat. Ergo triginta annos natus, opus mcum suscipiam et, ut dignitati meae initier,,,veniam a Galilaea in Jordanem ad Johannem, ut baptizer ab eo: sic enim decet nos implere omnem justitiam quam exquiram ego semper." (Matth. 3, 13 et 15.) Da mihi intellectum *) et scrutabor Legem tuam. Baptizatus a Johanne te oro, ut des mihi,,Spiritum intellectus et scrutans Legem tuam, ita tibi visum esse intelligo, ut,,videam coelos apertos" et mysteria eorum revelata, et ut Spiritus intelligentiae descendat et maneat in me." (Marc. 1, 10.) Unctus igitur Spiritu sancto, Propheta tuus sub initium praedicationis suae illud obsecrat, ut Legem tuam perspectam habeam et annun→ tiem. Nunc scrutanti Legem tuam mihi apparet,,,mė fore sapientem et facturum esse alios sapientes et docturum Davidem tuum justitiam in terra et hoc esse nomen, quo me vocaturi sunt: Dominus Justus noster.“ (Jerem. 23, 6.) Et custodiam illam in toto corde meo. Principio statim operis mei, legem tuam, cujus Majestas ab Adamo minuta est, conservaturus, toto corde id opto, ut, quia Adam non legi tuae, qua libidini temperare jussus est, sed suae cupiditati cessit, virtutem unctionis meae obsequendo voluntati tuae ostendam, et, quum illum appetitus carnis peccato obligavit, sic virtus,,Spirilus fortitudinis“ Satanam ipsum superabit. Deduc me**) in semitam mandatorum tuorum. Toto corde vias consilii tui sequor et ad jussum tuum facile patior me a Spiritu duci in desertum. Meus enim Spiritus, cujus virtute in Jordane unctus sum, descendere avet ad certamen cum spiritu concupiscentiae et me tanta constantia armat, ut ille, ab Adamo secundo victus, discedat. Quod ut assequar, in semitam mandatorum tuorum abire debeo; et, quemad

*) (Hebr. habiéni)

**) (Hebr. hadrikėni.)

modum ex tua auctoritate figurae meae, Moyses tuus et Elias quadraginta dies ac noctes jejunaverunt, sic ego candem semitam mandatorum tuorum adgrediar. Quia ipsam volui. Viam tuae voluntatis ante omnia eligo:,,Spiritus enim, qui manet in me et Pater, qui in me complacuit" (Marc. 1, 11), nulli cupiditati locum in me relinquunt et ego nulla prorsus ignavia tentatori aditum nefariae spei praeparabo, sed quum,,accedens dixerit: Si filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant“ Spiritus meus me impellet, ut tuam, Pater! non Satanae voluntatem praeferam et,,respondens dicam: Volo legem Patris, in qua scriptum est: Non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei Patris mei." (Deut. 8, 3. Luc. 4, 4.) Inclina *) cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. Iterum ,,quum adsumserit me diabolus in montem excelsum valde et ostenderit mihi omnia regna' mundi et gloriam eorum et dixerit mihi: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me"; tum fuga avaritiae et rerum inanium praesto sit contemtio, ut fortitudine Spiritus mei dicam: Vade Satana! Ceterum quoniam voluntas mea ad,,tuam, Pater! legem inclinata est, idcirco hoc etiam respondebo:,,Scriptum est in libro Patris mei:,,Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.“ (ibid. 4,8.) Averte **) oculos meos, ne videant vanitatem. Noli permittere, ut, procul a cognitione consiliorum tuorum remotus, animum ad gloriae vanitatem et inanem ostentationem virtutis meae convertam, cum,,Satanas me assumet in civitatem sanctam et statuet me super pinnaculum Templi" et ad praebendum vanum spectaculum volet me exhortari dicens:,,Si filius Dei es, mille te deorsum!" Vana etiam et falsa verborum tuorum interpretatione quum me lacesset: tu me adjuva, ne propter vanum virtutis meae documentum vanis vulgi sermonibus ferri gaudeam, sed divina veritate diabolicam

*) (Hebr. hat.) — **) (Hebr. haaber.)

fraudem retundam, dicens:,,Non tentabis Dominum Deum tuum." (Matth. 4, 7.) In via tua vivifica me. Praesta, quaeso, ne ad primi instar Adami, qui tentationi succubuit et, quum ab obsequio tuo deflexisset, causa communis mortis exstitit, ego eadem via ab eodem tentatore superer, sed contra illud mihi tribue, ut, te tuoque Spiritu bene me adjuvante et confirmante, superior discedens, mihi Meisque veram vitam comparem. In via tua te vivificare me operae pretium est, namque inter hanc et quae in Paradiso facta est, tentationem tantum differt, ut, quemadmodum illinc mors ad omnia venit, sic hinc vita ad omnes emanet aeterna. Statue *) servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Praesta prommissum tuum, quod dedisti, si, in observantissima erga te verecundia persistens, magno et forti animo omnia mandata tua ero exsecutus.

Amputa*** opprobrium meum, quod suspicatus sum. Tua ope non committam, ut, tentatori aures secundas praebens, cum summo probro meo cupiditati assentiar. Victo autem Satana aliam praeterea ignominiam, qua mox Nazarethanos me affecturos esse suspicor, a Propheta tuo demove, atque et ipsi experi→ antur,,Spiritum Domini esse super me, propter quod unxeris me, evangelizare pauperibus miseris me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum." (Luc. 4, 18. Jes. 61, 1.) In. Nazareth quoque, ubi ita memoriam patriae deformant inquinantque, ut,,surgant et (turpiler!) ejiciant me extra civitatem et ducant Prophetam super supercilium montis, ut (foede!) praecipitent me (Luc. 4, 29): Praecide spem ingrato rum et ita indignitatem istam a me averte, ut intactus et sospes,,transiens per medium illorum eam.(ib.) Quia judicia tua jucunda. Quid turpitudini meae fieri possit, quùm semper a me deliberata et multum sit agitata tua voluntas, qua sola dies ac noctes ducor et

*) (Hebr. hakém.) — **) (Hebr. 'ħaaber.)

oblector? Quamquam tentatio diabolica et hominum ingenia violenta dolosave me excercent, tuae tamen spectatissimae sententiae dulcissimam spem praebent, te Prophetae tuo pie prospecturum esse. Ad hoc praedem te ipsum, adhibeo, qui dixisti:,,te positurum esse os meum quasi gladium acutum" (quo insanos inimicorum impetus intercidam); qui pollicitus es,,,te me positurum esse sicut sagillam electam" (qua transfigas multiplicia ministrorum mendacii commenta); qui promisisti,,,te in pharetra me absconditurum esse", (ut in omne tempus habeas, cujus ignea veritatis tela in nefarios satellitum mendacii incursus mittas). [Jes. 49, 2] Ecce*) concupivi mandata tua, in aequitate tua vivifica me. Unice voluntatem tuam diligo peque ulla re ad haec consilia tua perpetranda segnis fieri queam, quibus mandatis pro clementissima aequitate tua universis pariter et omnibus populis aeque me praedicare jussisti. Igitur languentem me prae desiderio decretorum tuorum revoca, ut prior ipse a te vivificatus et inspiratus, alios etiam recreem et Evangelii solatiis primum rebus hominum undique calamitosis medear, deinde adimpleam, quod mandasti, ut etiam,,populus, qui hucusque ambulabat in tenebris, videret lucem magnam et habitantibus in regione mortis oriretur lux, quae illuminaret omnem hominem venientem in hunc mundum.“ (Jes. 9,2. Matth. 4, 16. Joh. 1, 3.)

[ocr errors]

Vau. Et veniat **) super me misericordia tua Domine! salutare tuum secundum eloquium tuum. Veniat haec infinita tua misericordia, et divinitus Prophetae tuo' detur et offeratur, quod misericorditer olim promisisti, te aequa benignitate Messiam praedicatorem tuum usque eo prosecuturum esse, ut secundum eloquium tuum,,ambulent etiam gentes in lumine tuo et reges gentium in splendore ortus Evangelii tui.“

*) (Hebr. hinéh.) — **)(Hebr, viboúni.)

66

(Jes. 60, 3.) Eadem misericordia tua motus circumspice, si quae mentes verbum tuum capere possint et salutare Evangelii tui accipiant.,,Leva" (secundum eloquium tuum!),,in circuitu oculos tuos et vide, qui congregati sint et venerint tibi": nam plurimos per inisericordiam tuam idoneos esse novi, qui facili negotio ad Evangelium meum se accommodent). Movere misericordia tua, ut per Evangelium meum,,filii tui de longe veniant et filiae tuae de latere surgant." (Jes. 60.) Veniat, quaeso, misericordia tua, ut laetus,,videam et affluam, miretur et dilatetur cor meum, quando conversa fuerit ad me multitudo maris, fortitudo gentium venerit mihi", quando mirabundus dicam: ',,Magna est fides tua“, (Matth. 15, 28.) aut:,,Non inveni tantam fidem in Israël." (id. 8, 10.) Veniat mihi haec misericordia, ut Prophetae tui verbum etiam ultra fines Judaeae, ubi paratos animos inveniam, pervadat — secundum eloquium tuum, qui edixisti, ut,,me insulae exspeclarent et naves maris in principio, ut adducerem filios tuos de longe et ut filii peregrinorum", (Evangelio meo conversi),,aedificarent muros Jerusalem et reges eorum ministrarent regno“ coelorum. (Jes. 60, 10.) Hunc igitur gloriosum exitum Praedicationis meae intuens, unctus,,Spiritu Veritatis“ (Joh. 15, 26) et tuo verbo armatus, ad evangelizandum exibo. Et semel quum praeco Misericordiae clamaverit, latius in dies nuntius clementiae tuae afferetur et,,aperientur portae tuae jugiter, die ac nocte non claudentur, et afferetur ad te fortitudo gentium et reges earum adducentur." (Jes. 60, 11.) Secundum promissum tuum te misereat, ut in omnes partes salubre verbum meum propagare incipiam, ut, divina vi veritatis meae impulsi, ,,veniant ad te curvi filii eorum, qui" (ad id locorum) ,,humiliaverunt te et adorent vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi.“ (ibid. v. 15.) Veniat tandem ex bonitate tua id quoque beneficii, ut, quamquam omnium fere ingenia perversa falsisque institutis imbuta sint, saluberrimo tandem verbo meo ad sanitatem meae Doctrinae coelestis praeparentur. Et respon

« السابقةمتابعة »