صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Praemonitum.

Toto hoc Psalmo, quem sancta Mater Ecclesia singulis diebus religiose considerandum, devote recitandum proponit, non tam David pater ipse, quam Messias Filius David, Deum Patrem enise precatur, ut, quemadmodum de Filio hominis jam inde a principio in Lege et Prophetis statutum sit, ita rite ac juste ad placandam Dei justitiam secum agatur. Sunt quidem, quibus haec nostra explicandi Scripturam ratio minus probetur, ut quae abhorreat a sensu Christi,, Veritatis", et aliena sit ab animo Ecclesiae; quos, si in hac parte Patrum Ecclesiae exempla levia ducant, vehementer Apostolorum atque adeo Christi ipsius monitos velim, qui, oblata proxima quaque occasione hoc vel illud ideo ita nec aliter fieri oportuisse, decuisse, indicarunt, quod sic scriptum esset non in hoc vel alio messiano, quem vocant, Psalmo, sed generatim in omnibus Psalmis. (cf. Luc. 24, 44. Act. 1,20.) Hanc igitur summam auctoritatem quum nesciam an minuere nolimus, supersedemus prolixius de hac controversiae materia disserere et testes adhibere plures locos Scripturae, qui a nostra sententia faciunt. Illud etiam tacemus, de quo inter omnes Sanctos Ecclesiae constat, Davidem, auctorem carminis nostri, quum non vita tantum, sed nomine etiam figura,,Filii David" fuerit; ut in aliis, sic etiam in hoc Psalmo typum gessisse venturi Filii sui,,veri David" (cf. Jerem. 23, 6. 30, 9. 33, 22. Jes. 16, 5. Ezech. 34, 23. Hos. 3, 5.) Zehetmayr Eapositio,

1

hoc est,,Dilecti" sive,,Caroli" (77,,amor" „amatus" aut ¶ „dilectus“ ejus, qui futurus esset proprie „,vir juxta cor et animum“ (I. Rgg. 4, 35.) et „Filius dilectus, in quo Pater sibi complacuit.“) -(Matth. 3, 17.)

Praestat praeterea in textu originali hoc carmen divinum singulari elegantia et, quo facilius memoriter ediscatur, artificio suo alphabetico, ita quidem, ut integrum Alphabetum hebraicum octies repetatur! Haud falso etiam memoriae proditum fuerit, hunc eundem Psalmum olim a Judaeis, quum festos suos, prae ceteris paschales dies acturi, Hierosolyma peregrinarentur, recitari solitum esse. Quae consuetudo quem non moneat regulac Rosarii nostri, quod et ipsum certa precandi formula est, qua, si non ogdoades ut in hoc Psalmo, at certae decades distinguuntur? Quum vero,militans“ nostra Ecclesia in continuo suo itinere sit in,,caelestem urbem Jerusalem", idcirco praevium Synagogae morem adoptavit et continenter hunc peregrinatorium (ut ita dicam) Psalmum pie precando absolvit.

Igitur, praceunte verba patre David,,,Filius David" ex devoto Sacerdotii sui corde in hunc modum orditur orare idque

Ad Primam,

Cqua primordium,,Verbi" incarnandi continetur).....

Aleph. Beati **) immaculati in Via, Felices integros vitae! quorum animi intactos se servant,,,expectantes beatam Spem et adventum Salvatoris" (I. Tit. 2, 13.) et,,Viam" (Joh. 14, 6.), originem omnis integritatis causamque beatitudinis. Hujus enim in,,Viae" veritate qui ambulaverint, „,etiam si mortui erunt," vivent et vivent beati. Prae omnibus vero ego verus David me Ipsum felicem praedico purissimum,

(Hebr. aschré.)

*སྐྱ

[ocr errors]
[ocr errors]

per totum vitae meae curriculum ab omni culpa prorsus vacuum: quippe qui Patrem habiturus sim Deum meum sanctissimum et Matrem Virginem, quae, quum ex immaculata conceptione partu edita fuerit, omni labe se incontaminatam servabit. Postremo felices! qui in Messia, conditore regni Sanctitatis, pie sanctitatem morum colunt et integritati inserviunt in me, cui hanc potissimum ob causam nomen Viae" inditum est, quod per me ad tuam, Pater! beatitudinem aditus latissime patet;,,ego enim sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur." (Joh. 10, 9.) Qui ambulant in lege Domini. Si vero omnes omnino strenut observatores Legis summam felicitatem nanciscuntur: quanto magis ego et ipse felicissimus et redintegrator perfectae prosperitatis ero, si praeter ceteros, quae in Lege de me scripta sunt, diligentissime adimplevero, nec prius cum Sanctis meis in cursu meo consummando et ambulando in Lege constitero, donec, toti Legi Patris mei et prophetiis ejus exoptatissimo fine imposito, cum omnibus, qui me ducem fideliter secuti fuerint, ad finem promissionum feliciter pervenero! Beati **), quia scrutantur testimonia ejus. Felices! qui, vestigia sanctitatis,, Viae" persequentes, tua, Pater! praecepta tuentur. In toto corde exquirunt eum. Qui non ad levitatis primi Adam instar ad nefas voluntates suas flectunt, sed qui, ad exemplum sanctissimae patientiae ac constantiae secundi Adam (I. Cor. 15, 14.) incedentes, toto corde totam Dei naturam amplectuntur. Felices! quorum animos nulla voluptas, nullum bonum dividit aut in diversum trahit; qui non ancipiti, sed omni et sincero corde, mecum ad tuam dumtaxat voluntatem cor totum erectum habent! qui enim me secuti fuerint, ex iis,,nemo poterit duobus dominis servire." (Matth. 4, 26.) Non enim ***), qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Qui parum *). (Hebr. aschré.) **) (Hebr. aph-lo.)

defigunt animos et minus intendunt in ea, quae a Patre data sunt, mandata; qui, primum Adamum praevaricatorem imitantes, non modo sanctitatem tuae Legis. violant, sed in hac perversitate tua etiam perstant, paucis! qui a tramite meo, a,,Via" deflexerunt: te Deum Patrem, largitorem beatitudinis inimicum habent. Quos vero vestigiis „novissimi Adam" insistere et pie Legem Patris colere non piget: hi, divinam clementiam experti, felices erunt. Tu*) mandasti, mandata tua custodiri nimis. Tu, sanctissime Pater! ut per Prophetas tuos universa omnino edicta tua dedisti et, quomodo in me consulant, jam pridem constitutum est: ita imprimis et ante omnia illud a te mandatum est, ut,,Verbum", si modo,,Via" et origo beatitudinis fieri decrevit, Caro fiat. Primum omnium mandatum hoc est, ut,,Filius Dei veniat in mundum". Haec prima sententia, de me stabilita, his verbis exstat:,,In terris visus est et cum hominibus conversatus est." (Bar. 3, 38.) Et:,,Veniet Desideratus cunctis gentibus," (Hagg. 2, 8.) Hoc mandatum autem mandasti custodire nimis et diligenter et, quum hac lege tua etiam cautum sit, non modo ut veniam, sed ut suo tempore veniam in mundum, non ante veniet „Pacificator" **), quam,,auferetur sceptrum de tribu Juda et dux de femore ejus et Herodes Idumaeus Judaeae praeerit. (Gen. 49, 10.) Utinam ***) Utinam *****) dirigantur viaë meae ad custodiendas justificationes tuas. Quam velim non hoc primum modo, sed omnia augustissima tua mandata mihi observari, ne ulla ex parte mea tuae voluntati repugnet! O si ex voluntate tua viae meae dirigantur, quum, ut Verbum caro fiat, descendam de sinu Patris in Virginis uterum, ex utero in praesepem, de praesepibus in crucem, de cruce veniam in sepulchrum, de sepulcro tandem, unde profectus ero, in coelum revertar! Singillatim cum man

.

*) (Hebr. athál.) — **) (Hebr. Schiloh.)

***) (Hebr, achalai.)

data tua considero : quam libenti animo vias praecipuè ad illam visionem Danielis regam, qua ex visione illud justum mandatum tuum dari apparet, ut,,de monte" (i. e. de Excelsis) sim lapis excisus,,sine manibus h. e. coelitus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo Spiritu sancto nascar ex Maria Virgine. Joh. 1.) Tunc *) non confundar, spexerò in omnibus mandatis tuis.

(cf. Dan. 2. cum perQuum im

pigram curam adhibuero et omnem diligentiam ad cognoscendam omnem voluntatem tuam: nil omnium rerum mearum pudori mihi futurum sit. Qui tandem fieri possit, ut aliquando pudefiam, tua quum omnia praecepta tam apud animum cogitavero quam obedienter praestitero, neque unquam a sanctissima voluntate tua me separaro? Ecquid me puduerit, si,,parvulus“ quidem,,nascar hominibus et filius datus ero eis"; sed pro eo, quod ita me demisero,,,fiet principatus super humerum meum vocabiturque nomen meum: Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater \futuri saeculi“ (i. e. conditor novi Testamenti),,princeps pacis?" (Jes. 9, 6.) Tua si mandata perpendero, neutiquam confundar; nam,

tuus et filius Ancillamsi nasciturus sum,,ego servus

tuae" (Ps. 115, 6.) et quamvis mater mea, ancilla tua, ex ore Archangeli mandata tua cum pavore audiet: protinus tamen simul audiet. illud alterum mandatum, ut,,Maria concipiat in utero et pariat filium, cujus vocet nomen Jesum, qui futurus sit magnus et Filius Altissimi vocetur. Dabit, inquiet, illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum. Et regni ejus non erit, finis." (Luc. 1, 31.) Quid etiam poeniteat me humillimae originis meae, si tua mandata perspicio? quum, si ex paupercula,,Virgine conceptus et partus fuero" (Jes. 7, 14. Matth. 1, 23.),,multiplicabitur imperium. meum et pacis non erit finis?" quum tuo jussu,,super solium David et super regnum ejos sedebo el confir*) (Hebr. as.)

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »