صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

micorum tuorum." (Ps. 109, 2.) Praevenerunt**) oculi mei ad te diluculo. Jam inde per omne tempus nocturnum veteris Testamenti oculi mei vigiliis, quas Prophetae meo nomine agebant, anteverterunt. Prophetae enim mei quodammodo excubabant, si quid spei Messiae sui affulgere et praevia quadam cura ad vigilantiam et exspectationem meam excitabant. Ego autem ante Prophetas, quorum vaticinia quasi quidam fulgor coeli noctu internitebat, fui et ego idem, quod luminis eis infundebatur, praeveni praefigurando, praedicendo, praemonendo de Adventu, de Passione, de Ascensione. Johannes, qui extremas has excubias veteris Testamenti nuper habebat, meo jussu, ex somno Legis excussum homines, venit, quem et ipsum ego praeveni tam aetate quam dignitate. Nocturnis igitur vigiliis peractis diurnae vigiliae ejus „Diei, qui appropinquavit," venerunt. Ut meditarer eloquia tua. Ubi Dies meus illuxit, sedulo memoriae mando, eam juventutem meam, eum florem auctus Religionis meae esse decere, ut aeque sanctitate originis ac numero Credentium in dies crescente hostibus praestem. Meditor illud eloquium tuum: „Populus tuus promtus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctitatis; ex utero aurorae tibi ros juventutis tuae.“ (Ps. 109. juxt. text. hebr.) Hoc dictum tuum me erigit; neque enim in dubium mihi venire potest, quin populus meus, grex meus, vere sua voluntate promptoque ac lubenti animo in die virtutis, tempore militiae meae se sistat mihi proficiscenti in bellum, quod cum inimicis nominis mei suscepturus sum. Nec tamen ultro modo Fideles me sequentur, sed splendore sanctitatis etiam conspicui et gloria constantiae illustres mecum decertabunt et quidem in die virtutis: qui dies ortus est, ex quo tempore arma lucis meae cum armis tenebrarum contendunt, et verbum veritatis meae commenta mendaciorum oppugnatum exit.

*) (Hebr. kidmu.),

-

Iste porro populus meus ipsius sanctitatis gloria, quam Ecclesiae inde a primordio militanti infudi, fere ita coruscat et splendet, quemadmodum sub ortum solis tempore matutino nitor fulgidus ex gemmis guttulisque roris effulget. Deinde ut rores, licet tenuibus in herbis et humillime haerent, tamen mirabili ac vario splendore promicant: sic populus meus humilis et mansuetus fulgidissimo gratiae et virtutum splendore illustratur. Ad hoc quemadmodum rores matutini omnem numerum excedunt: sic populum meum non modo ob pulchritudinem meam, in iis resplendentem, sed ob multitudinem quoque Crediturorum rori acquiparari potest; nunc enim prima aurora lucis meae Discipuli omni decore splendent, neque ita multo post innumerac animae gloriosa nominis mei confessione ex mea claritate clarescent. ,,Ero dominator hominum, justus dominator in timore Dei. Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra:“ sic coepi ego et regnum meum lucis ac veritatis oriri. (II. Sam. 23, 3.) Vocem meam*) audi secundum misericordiam tuam. Ductu meo Ecclesia militat contra diabolicos incursus: quare Christo tuo, uni omnium fortissimo,,Giganti" (cf. Ps. 18, 6.) et patientissimo mortis extinctori, illud misericorditer concede, ut Ego et Mei tandem a diuturnis afflictionibus conquiescamus. In te autem confido, quia tu ad hanc militiam meam me adhortatus es dicens:,,Accingere gladio". trabili perstringente usque ad divisionem animae et spiritus, campagum quoque ac medullarum, (Hebr. 2, 12.) —,,accingere super femur tuum, Potentissime! Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam deducet te mirabiliter dextera tua." (Ps. mess. 44, 4.) Et secundum judicium tuum vivifica me. Illud perfice, ut fides mea reviviscat et, vigore virtutum in

*) (Hebr. koli.)

pene

dies crescente, Ego in fidelibus vivam secundum justissimam sententiam tuam, qua me meamque Ecclesiam ad certamen accendisti dicens:,,Sagittae tuae" — verbi tui—,,acutae, populi sub te cadent, in corda inimicorum Regis." (ib. v. 5.) Vivifica me, ut magis magisque verbum vitae disseminetur. Multa quidem jam incipit esse dies; sed sole incalescente et in nomen meum fervescentibus odiis sic tu me refrigera, ut plus etiam ardoris in quam plurimorum animis ad ministerium verbi accendatur secundum judicium, quod pronuntiasti dicens: ecce ego mittam piscatores multos et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de ca

vernis pelrarum.“ (Jerem. 16, 16.) Appropinquaverunt*) persequentes me iniquitati. Qui successui rei meae hostiliter obficiunt et qui vel ad universum interitum generis christiani conspirant, ii has poenas dabunt, ut in dies propius Impietati et noxae ejus maucipentur; hac maledictione afficientur, ut scelus et flagitium sibi familiare faciant et peccata usque eo sectari placeat, ut animus tandem, a circumfusa caligine obrutus omnino recuset, quin ad fidem meam ac fidei salutem se' formet. Postremo, quum proxime ab iniquitate aberunt, nil sibi nefas esse arbitrantor. Implebitur dictum meum: "Qui facit peccatum" et multum ac familiariter peccato utitur —,,servus est peccati." (Joh. 8, 34.) Alege autem tua longe facti sunt. A tua autem voluntate, qua sanctitatem disciplinae meae sequi jubentur, tam longe aberrant, ut, obstinatos sese ad fidem meam accipiendam praebentes, longius in dies a fructibus Redemtionis meae disjungantur. Prope ***) es tu Domine. Illos igitur proxima est Iniquitas et auctor peccati; nobis autem tu Domine propinquus es. Ergo quo largiorem invidiae materiam nomen meum ante omnes Pharisaeis et Scribis subministrat et quo vigi*) (Hebr. karebú. **) (Hebr. karób.)

lantius tetra eorum et venenata ira, lumen ortus mei foedare student; hoc tua mihi praesentia proprior est. ,,Praecipiendo quidem praecipit Apostolis princeps sacerdotum, ne doceant in nomine meo" (Act. 5. 28.), sed, quum te eis prope esse sentiant, intrepidi respondent: Sic statuimus, expedire Deo magis, quam hominibus parere," (ib.) — Deus nobis proxima ac prima cura est. Et omnes viae tuae veritas. Tua jussa veritas sunt. Minitentur igitur ministri mendacii, accusent falsis criminibus, persequantur me injuste: omnes isti, qui portenduntur metus, veritate tua dispergentur. Namque ista serpens Mendacii et Impietatis, quae, nunc in Pharisaeismo delitescens, jam se emergit etiam et in apertam mei persecutionem fertur, veris mandatis tuis in Evangelio meo quasi compressa atque illisa morietur. Ingens quidem odium atque id insitum penitus et inustum Synedrio est: me vero Meosque veritas tua defendit. Tu vere promisisti,,,te adducturum esse" propter veritatem,,Israëlitas cum jucundidate in lumine Majestatis tuae." (Bar. 5, 9.) Fremant modo: Apostoli mei et qui vere Israëlitae sunt (cf. Rom. 9, 6.), gaudent etiam, „si digni habentur, pro nomine meo" et pro veritate mea contumeliam pati. (Act. 5, 41.) Portendant Discipulis meis periculum et caedem: in lumine veritatis meae nullis sacerdotum minis ad nullum metum ducuntur, quia viae tuae verae, firmae et fidae sunt, ubi nulli timori locus datur, quia Spiritus veritatis tuae quoquoversus viam sibi pandit et spirat, ubi vult. Initio *) cognovi de testimoniis tuis. In Principio eram Verbum" et Cognitio Dei,,et Verbum erat apud Deum," (Joh. 1, 1.) et ideo inde a diebus aeternitatis nihil me fugit consiliorum tuorum, quae notum habeo nullo modo inhiberi, nullo conatu frangi posse. Hoc ex illo testimonio mihi colligo, quod de me pronuntiavisti dicens.,,Ipse exstruet

*) (Hebr. kédem.)

[ocr errors]

Templum Domino et Ipse portabit gloriam et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter illos duos dominatorem et sacerdotem. (Zach. 6, 13.) Itaque qui auctui Ecclesiae et constructioni novi Templi spiritualis obnituntur, certo (ita inde ab initiis cognovi!) eorum consilia cadent; qui regnum meum (,,dominatorem") evertere conantur, hi regem regum me esse comperiunto; sacerdotes autem et pontifices jam unum,,sacerdotem," unum pontificem fore sciunto et illud pro certo habento, in meo regno et sacerdotio veram pacem et tranquillitatem animi comparari posse. Quia in aeternum fundasti ea. Hoc regnum tuum et Sacerdotium in aeternum constituisti in Ecclesia mea, tam firmiter fundata, ut,,ne Inferi quidem portae praevaleant adversus eam." (Matth. 16, 5.) Resch.

Vide*) humilitatem meam et eripe me. Noli, piissime Pater! meam Ecclesiaeque tentationes negligere. Versare, quaeso, diligenter in salute et auxilio meo. Vide iram Judaeorum, quae, quum nuper eos ad crucifigendum me Ipsum rapuerit, nunc non aliter quam excidio Ecclesiae meae expleri potest. Vide humilitatem meam et tu Ecclesiam meam, communi invidia flagrantem, umbra auxilii tui tege et eripe me. Quia legem tuam non sum oblitus. Quid tandem causa est, cur incepta Judaeorum extimescam, quandoquidem tu lege tua me sperare jubeas, Ecclesiae meae tuam misericordiam, tuum auxilium patere? Colligo me ac spero, Synagoga deletrice Legis et extinctrice omnium prophetiarum Ecclesiam meam facile superiorem discessuram esse. Reputo enim illam legem, qua stabilivisti, ut,,magna sit gloria domus istius novissimae plus quam primae." (Agg. 2, 10.) Ubi Palaestina doctores meos rejecit, illam legem tuam non sum oblitus, ut,,sint quinque civitates in terra Aegyp

*) (Hebr. reéh.)

« السابقةمتابعة »