صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quaere servum tuum! Ne sit tibi incuria mei, dum cum Ecclesia,,in via“ sum et in erroribus. Ego enim sum,,servus fidelis et prudens, quem constituisti, Domine! super Familiam tuam." Ille servus sum, qui famulitio suo famulos tuos in libertatem tuam vindicatum exiit. Quaere servum tuum eadem, qua ipse te quaerit, fidelitate, Nullam aliam obsequii mei, quod usque ad mortem, mortem autem crucis," ostendi, mercedem mihi deposco, quam ut gentem meam quaeras et de solitudine errorum et de deserto perversitatum in amoena Paradisi tui virentia jubeas venire. Quia mandata tua non sum oblitus. Quaere, tandem, Domine! servum tuum, idcirco a te missum, ut ubique gentium, si qua parte terrarum captum Religionis meae habeant, in caulam regni tui coelestis cogam: quia mandata tua non sum oblitus, quibus statutum est, ut tum denique finis erroris mei veniat, quum in immensum Ecclesia mea extenta erit. Dixisti enim: „Absque muro habitabitur Jerusalem prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus“ (Zach. 2, 4.) h. e. eorum, qui ad exemplum servi tui obsequenter subierint ,,jugum meum dulce" et portaverint,,onus meum leve.“ (Matth. 11,30.) Memoria etiam retineo illam suavissimam tuam pollicitationem, quam dixisti: „Ego ero Jerusalem murus ignis in circuitu et gloria ero in medio ejus.“ (Zach. 2,5.) Et jam Ecclesia, hactenus militans, ad gloriam Ecclesiae triumphantis introducetur, sicut aeternis his consiliis tuis mandatum est. Mandata tua, ut, relicto sinu Patris acterm, non horrerem Virginis uterum, sum -tuitus. Mandata tua, ut, Prophetae etiam partibus susceptis, praedicarem et praedicari juberem ubique terrarum bene sum executus. Mandata tua non oblitus tandem apparui Agnus Dei, qui pro recuperanda communi omnium hominum salute oblatus sum in cruce. Mandata tua, ut cum Fidelibus meis fideliter essem usque ad consummationem saeculi, probe recordatus, permansi in Ecclesia, donec ita ovis, quae periit, inveniretur et in unum ovile Ecclesiae triumphantis reduceretur in gloriam Dei Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen.

[blocks in formation]

Nota. Si cui mirum fuerit, me in,,Praemonito“ vocabulum,,Carolus“ non a radice sua germanica, quae significat: ,,Fortis“ „manu promtus" derivasse. is nolit, quaeso, hac licentia mea gravari; nimio plus enim versio vocabulí,,David“ h. e. „Dilectus“,,Carus“ per „Carolus“ mihi arrisit, quo nomine deminutivo charitatis ipsius affectus appareret. Cicero ipse quum ad Tulliam suam litteras daret, tenerrimo suo amore incensus, eam,,Tulliolam" appellare amabat.

« السابقةمتابعة »