صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

cum humilitate et mansuetudine cordis. (Baruch, 5, 7.) Coagulatum est *) sicut lac cor eorum. Labor est praedicare res divinas superbis et aliis id genus ingeniis, quae fastidium rerum sublimium cepit. Sensu carent et stupidum est cor eorum ad capienda Evangelii mei mysteria, Videntes non vident et audientes non audiunt neque intelligunt.",,Incrassatum enim est cor populi hujus", (nec bonitate tua movetur),,,et auribus graviter audiunt", (nec Evangelium Filii accipiunt), „et oculos suos claudunt, ne testes sint virtutum mearum). [Matth. 13, 15 et 17.] Caro sunt;,,caro autem non prodest quidquam" ad spiritualem meam doctrinam recipiendam. (cf. Joh. 6, 64.) Obesum quasi et fatuum cor habent, et alia super alia quum viderint signa, divinam doctrinam meam confirmantía: tamen, quoniam carnali animo omnia metiuntur, quaerunt me,,,non quia viderunt signa,“ (quibus ad fidem excitarentur),,,sed quia manducaverunt ex panibus et saturati sunt.“ (Joh. 6, 26.) ,,Quam difficile in regnum Dei intrabunt" ejusmodi homines! quorum animi sollicitudine carnis obtunduntur.,,Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divites saeculi in regnum ejus Dei", qui,,Spiritus est" (Luc. 18, 18.); quam difficile credunt ei Prophetae, cujus „verba spiritus sunt et vita!" (Joh. 6.) Ego vero legem tuam meditatus sum, et ea mente hoc contigisse intelligo, ut,,adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis et non intelligetis et videntes videbitis et non videbitis." (Matth. 13, 14. Jes. 6, 9.) Et dum filii mundi omnem felicitatem non in sobrietate evangelica, sed in abundantia rerum caducarum ponunt, interea meus cibus est facere voluntatem Patris, cujus a dulcedine nulla acerbitas muneris prophetici me divellere ac distrahere possit. Taedeat divites doctrinae meae et insipida eis sit jejunaque praedicatio de abnegatione: ego tamen hoc lege tua praeceptum esse conV te ost 5. 4

[merged small][ocr errors]

sidero, ut,,parcam pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciam." (Ps. 71, 13.) Bonum *) mihi, quia humiliasti me. Ideo communi invidia flagrare debeo atque ideo doctrinam meam superbi exterminandam putare debent, quo magis Prophetae tuo perspicuum fiat, tuo jussu sic mihi propositum esse, ut ex humilitate abjectissima ad summum gloriae honorem efferar. Licet res Prophetae supra quam credibile est cuiquam, afflictae esse videntur, tua tamen decreta clarum mihi faciunt, fore, ut,,sit nomen meum benedictum in saecula et benedicantur in me omnes tribus terrae et

omnes gentes magnificent me." (Ps. 71, 19.) Bonum ***) mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Nihil omnium rerum tanti pretii, tanti momenti cogitari possit, quod prae mercede Evangelii mei non sordeat Christo pendenti ab ore et voluntate tua., Superbi isti aurum et argentum, divitias et opes perituras satagunt parare: Doctori autem humilitatis voluntas tua non minorem patientiae mercedem propositam habet, quam aeternis Evangelii divitiis totum genus humanum locupletare, veritatis meae copia beare innumeras animas immortales: quo quid quisquam sumere possit illustrius ad memoriam, beatius ad felicitatem?

Jod. Manus tuae ***) fecerunt me. Filius hominis, ut carnales isti homines et mundani, non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo natus," Dei voluntate factus est per Spiritum sanctum ex Maria Virgine, Divina igitur et humana natura pariter in me vivunt: divina quoniam,,in principio eram Verbum" (Joh. 1, 1.), humana,,,quoniam virtus Altissima obumbravit Matrem meam“ (Luc. 1, 35.) et manus Dei fecerunt me. Quod eo factum est, quo gravius divino verbo meo repuguem et potentius resistam pravis superborum opinionibus. Et plasmaverunt me. Ex te Deo et Virgine natum

*) (Hebr. tob.) -- **) (Hebr. tob.) ***) (Hebr. j iadécha.)

tua cura me fovit, unctione Spiritus in Jordane me confirmavit, ut exemplo invictae paticntiae Christi Chri-stiani quoque confirmati, fortiter vestigiis meis insistant. ·Da mihi intellectum et discam mandata tua. Illud cave, ne quando mihi in intelligenda voluntate tua desim, ne quam vel in tenuissimam delicti aut erroris suspicionem vocer nedum,,arguere me possint de peccato." (Joh. 8, 46.) Qui timent te, *) videbunt me. Qui tua veteris Testamenti praecepta facile docti; et quorum mentes, tua lege imbutae, prophetias aestimaverint et „exspectaverint redemtionem Israël et përfecerint omnia secundum legem tuam (Luc. 2, 38.): hi, quum, Filium tuum me conspicati magnum Prophetam esse intellexerint, me cognoscent et in cognitum eredent, quia,,apparuit benignitas et humanitas Salvatoris eorum Dei.“ (Tit. 3.) Qui timent te, videbunt me; namque omnium primum, qui volunt noscere Filium, prius pie coluisse Patrem et a Patre redamari debent: ··,,nemo enim potest venire ad me“ et credere in me, 3,nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.“ (Joh. 6, 44.) Et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. Sicut Abraham et Prophetae gaudio futuri adventus mei, quem spe praecipiebant, exultaverunt: (cf. Joh. 8, 56.) sic, quia, quam exspectaverunt lactitiam, jam sunt per me assecuti, in hoc ipso exulta

[ocr errors]

bit et triumphabit gratus animus dolium meorum,

quibus laetissima Evangelii annuntiatio facta erit. Laetabuntur maxime, quia in ea verba tua supersperavi, quibus dixisti: In diebus tuis,,audient surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi coecorum videbunt. Et adducent miles Domino laetitiam et pauperes homines in sancto Israël e xultabunt." (Jes. 29, 18.) Qui te veriti erunt et, postquam,,apparuit eis benignitas Salvatoris," in me crediderint, faetabuntur" non' in hac tantum vita, sed in aeternitate de Propheta

[merged small][ocr errors]

-Dei gaudebunt;,,lunc enim revertentur et venient in -Sion" coelestem laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus; ego, ego ipse consolabor eos," nam,beati, qui audierint verbum meum et custodierint illud." (Jes. 51, 11. Luc 11, 28.)

[ocr errors]
[ocr errors]

1

Cognovi *) Domine, quia aequitas judicia Atua. Cognitum habeo, magnum - Prophetam“ me pluribus, quam reliquos prophetas, quum praedico, juste ac rite fatiger oportere laboribus. Talis ratio vitae meae vitis ac mortibus priorum prophetarum tuorum praemonstrata est. Meum enim, typum in perpessione omnis invidiae, nominatim Isaias, Jeremias, Daniel, Elias gesserunt; Nonne horum omnium adhortationibus et sanctitate doctrinae omnes impi ad invidiam rapie bantur?, Postremo; si qui alii'. Sanctorum,doctrinae Legis observatores, innocentissimam meam Passionem praefigurabant nonne Judaeis propheticidis is semper habitus animorum erat, ut nullo modo possent inducere in animum, ut dicto eorum parerent, sed contrà, nunc palam nunc occulte ab iis dissentientes, tandem omni supplicio eos tollerent? Tam cocca ac violenta rabies postquam in figuras unius Prophetae gliscebat: qui recte ac juste fieri possit, ut in me majore et placatiore no utantur? Minime vero! aequitas haec judicia! Et in veritate tua humiliasti mei. e. ita tamen te tam severe in me statuisse intelligo, ut tuam in me fidem seu veritatem non, violes. Quid igitur adtinet memocrere, me afilictum et profligatum esse? quid, quum, lux veritatis magnam mihi invidiam a coecitate filiorum mendacii, conflarit, propter vicem meam sollicitus sim? Nonne certissimus et idem potentissimus conservator salutis meae, meae dico? imo quam plurimorum.atque etiam omnium fideliter crediturorum exstiturus est Pater, ne, in cassum semine Evangelii sparso, fructus, poe

animo

[merged small][ocr errors]

nitentiae desiderentar? Fiat *) misericordia tua, ut consoletur me thou

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Misericorditer Pater,,clarifica Filium tuum, ut Filius fuus hoc ipso, quod nomen tuum manifestat ingenti gaudio et consolatione afficiatur et in,,hominibus, quos das mihi de mundo, te clarificet: (Joh. 17) Secundum eloquium› tùum servo tuo! Nam tu ipse hoc promissum dedisti, ita të mihi in annuntiatione verbi tui subventurum esse, at, quos dederis mihi de mundo, ad consolandum me -reverfantur, ut filri Israël të quaerant Dominum Deum snum el David regem suum et paveant ad Dominum et bonum ejus Evangelium,,in novissimo dierum et ,,in plenitudine temporum,“ (Os. 3, 5. Gal. 4, 4.). niant mihi **) miserationes tuae. Misereat te, precor, Prophetae tuis is tua enim mauu positum est, ut Evangelium meum ad finem suum prospere veniat, Et vivam, atque ita vivam,ut, omne, quod dederis mihi dem eis vitam aeternam, ut Evangelio meo cognoscant te solum Deum verum (Joh. 17, 47) Aivam et nomen meum florebit, si praedicatione

[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]

"

mea

nominis tui pervulgatur:,,haec est enim vita aeterna mea in Fidelibus meis,,,ut cognoscant te." (ibid. v. 3) Quia lex tua meditatio mea est, Oppressus etiam odio propter veritatem minime animum despondeo, quia contra, si propter justitiam tuam persecutionem patior, (Matth. 5, 10) id magnopere lactor, Tua enim voluntas me ad se rapit, qua voluntate decrevisti,,me mittendum esse ad annuntiandum mansuetis, ut, ipse per te plenus consolationis,,,mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino, ut consolarer omnes lugentes et ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudit pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris (Jes. 61. 1—4.) Hujus legis tuae quum memoria mihi - Hu)°C @_@[2] - Indydens pe197 ouizong ¿wd36 Fax 905) (* *) (Hebr. iehi.)(*)(Hebr. Tebučini.)

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »