صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nativitatem meam id solum spectabo, ut Incarnatione mea tua gloria amplificetur, tibi confessio augeatur. Confitebor tibi atque illud jam sciant et,,audiant insulae et,,mox attendant populi de longe," te et te solum,,ab utero Virginis Mariae,,vocasse me, de ventre Matris meae te recordatum esse nominis mei." (Jes. 49, 1.) Sed hoc etiam confitebor,,,in te me projeclum esse ex utero, de ventre Matris mede Deum meum esse te neque quemquam alium.“ (Ps. mess. 21, 11.) Justificationes tuas *) custodiam, non me derelinquas usquequaque. A puero certum mihi est, me,,,sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facturum esse. (Joh. 14, 31.) Juste et congrue de me praefinitum est, ut res insolita atque inaudita contingat; igitur, modo tu me ne deseras, sed propitius mysterio Incarnationis adsis, nihil recusabo, quum,,creabis Domine! novum super terram: Femina circumdabit virum." (Jerem. 31, 22.) Justam hanc sententiam observabo et, tuam in tutelam velut in gremium me recipiens, non prohibebo, quin Virago Maria in utero habeat me,,virum perfectum (Ephes. 4, 13.) et auctorem virtutis.

66

t

Beth. In quo ****) corrigit (hebr.,,Jesakkeh =,,mandabit.") adolescentior viam suam? Quo pacto possit mihi exploratum esse, Filii hominis modo geniti voluntatem undique perfecte et absolute tuae, Pater! parem esse ac similem? Qua ratione recens natus munditiam infantiae meae servabo et pueritiam meam ad tuam voluntatem augurer, ita ut Tu sis mihi in Patrem et ego sim tibi in filium?" (2. Rgg. 7, 14. Hebr. 1, 5.) Ipse hoc mihi responsum do: In custodiendo sermones tuos, si tu,,applicabis me et ego accedam ad te." (Jerem. 30, 21.) Vix in lucem editus ero, quum, ut verbis tuis obtemperem, circumcidendus in Templo offerar, ut,,adimpleam illum ser

[ocr errors]

baméh),

*) (Hebr. äth-chukécha.) **) (Hebr. baméh.)

monem tuum, quem apud Prophetam locutus es:,,Statim veniet ad Templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus Testamenti, quem vos vultis, ecce venit!" (Malach. 3, 1. Luc. 2, 22) Statim in principio vitae meae alium etiam sermonem custodiam, quo,,postquam impleti erunt dies Purgationis secundum Legem Moysi, ferri jubeor in Jerusalem, ut sistant me Domino, sicut scriptum est in Lege Domini:,,Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur." (Exod. 13, 1. Luc. 2, 23.) Puram aetatem meam puerilem servaturus custodiam sermones tuos et post haec et alia,,habitabo in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleatur, quod dictum est per Prophetas: Quoniam Nazarenus vocabitur." (Matth. 2, 23.) In toto corde meo exquisivi te. Ad omne imperium tuum ab infantia paratus et intentus sum, et usque eo te tantum tuamque sanctitatem mihi affectabo, ut, quemadmodum nulla prorsus noxae vel minimae macula aspersus aut labe peccati foedatus, e sinu Virginis natus ero: sic sanctissimam hanc puritatem eo servabo, quod te solum quaero, te solum sequor. Ne repellas me (hebr. Al thasgéni =,,ne errare facias me.") a mandatis tuis, in quibus omnem totius vitae voluptatem ponam, neu sinas me deflectere a consilio tuo, quo mandasti, ut totus similis hominum nascar,,praeter peccatum" (Hebr. 4, 15.), adeo ut puritas vitae meae illibata arcte cum decretorum tuorum sanctitate conjuncta maneat. Nasci me decet,,nescium peccati" (II. Cor. 5, 21.), quia tuo numine ego sum ille ,,Justus, quem rorarint coeli desuper et pluerint nubes." (Jes. 45, 8.). Ne repellas mea mandatis tuis, quibus dulcissima vitae sanctitas de me decreta est, quum dixisti, ut,,descenderem" aeque purus in uterum Matris meae,,atque pluvia in vellus“ Gedeonis olim,,descendit et sicut stillicidia stillantia super terram," (Ps. mess.

) (Hebr. bekol.)

[ocr errors]

71, 6.) Illud ergo precor, ut tibi provisum sit, ne jam a juventute mea, inde a puero animum meum ab his et talibus consiliis tuis avertas, neu infantia mea a sancta tua voluntate distet. Quin potius, quemadmodum alio loco mandasti,,,judicium tuum Regi" (Messiae recens nato),,des et justitiam tuam filio regis" (David.) Ps. mess. 71, 1. In corde meo *) abscondi eloquia tua. Ut thesaurum omnes prophetias tuas sacrum in penetrale mentis meae abdo, promissiones pariter ac jussus tuos in intimo cordis mei affectu reconditos habeo, tuaque sanctissima voluntas, ne unquam ab ea declinem, semper in animo mihi haeret. Haec autem lex tua non ex animo mihi excidet, qua statuisti statutumque tenebis, ut mandatorum tuorum Sanctitatem, in Filio tuo absconditam, etiam eant veneratum. Quapropter ex hoc mandato tuo,,ad me venient et deprecabuntur, et tantum in me latere Deum et non esse absque me Deum" credent et intelligent. (Jes. 45, 14.) Hoc mandatum tuum ut faciant, venient etiam Magi ab oriente adoratum divina mandata et promissa tua in me abscondita. Venient quoque deprecatum Divinitatem meam, in corpore infantis latentem et, non injussu tuo, in humana natura mea absconditam. Aeterna Sanctitatis tuae consilia et Divinitas mea non ita propalam sub sensus cadunt, sed in me primum abscondita sunt decreta tua et tum, quia tuam, Pater! divinam naturam in me absconditam habeo, quae tua occulta tantum gratia et fide comprehenditur: tu (quemadmodum placitum est),,eris vere Deus“ in me,,absconditus." (Jes. 45, 15.) Benedictus***) es Domine! Incarnatio mea infinitam tibi laudem conciliabit, nec hymnus, quem concepto me Maria dixerit, in Ecclesia cani desinet; et in memoriam Incarnationis semper dicent: „Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo." (Luc. 1, 46.) Benedictus es, Pater! et,,hymnus alius, quo Angeli Nativitatem meam in

*) (Hebr. belibi.) — "*) (Hebr, baruch.)

[ocr errors]

honorem Patris nobilitaverunt laudibus, nunquam contitescet et continenter in Ecclesia concinent: Gloria in Ecclesia Deo!" Patri, cujus voluntate Christus natus est nobis. (Luc. 2, 14.) Et pergent: Laudamus te, benedicimus, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Doce me justificationes tuas. Trade mihi, Pater! quae vitae ratio a teneris mihi gubernanda sit, neve in posterum ex mente mea oblitera, quo justo promisso mihi obstrictus sis pollicitus,,te adducturum esse Servum tuum" (Messiam),,Orientem." (Zachar. 3, 8.) Ego sum,,Oriens ex alto" (Luc. 1, 78.) et ego idem sum illa,,stella oritura ex Jacob" (Num. 24, 17.) et illa ,,virga" oriunda et,, egrediens de radice Jesse." (Jes. 11, 1.) Doce me, quomodo ad hunc prosperum finem provehar, ubi summo jure me aeternam etiam esse,,Stellam matutinam" (Apoc. 22, 16.) et,,Solem Justitiae" et,,Lucem mundi", qua,,illuminentur hi, qui in tenebris sunt et in umbra mortis", fideliter credant. Edoce me, ut intelligam, quomodo magis magisque ita a parvo evehar ad magnum et videam, hoc juste tibi placuisse, ut ex tanta ortus mei exiguitate tandem perfectum finem mihi evasurum esse. Ne incertum, precor, ullo tempore mihi relinquatur, non aliter quam parvo isto principio omnia me superare posse et ipsa humilitate primordiorum rei meae cum superbia mundi debellatum iri. Sic juste elatos,,percutiam duces Moab vastaboque omnes filios Seth," sic Idumaea h. e. totus mundus,,fiet possesio mea." (Num. 24, 17.) In labiis meis *) pronuntiavi omnia judicia oris mei. Infans adhuc et loquelae impos recordatione voluntatis tuae tacitas labiorum laudes tibi libo et, quemadmodum quadraginta abhinc saecula tanquam labiis mandata tua pronuntiavi, quum, typicis Patriarcharum et Prophetarum personis praefiguratus, non diserte quidem sed

*) (Hebr. bisephatai.) as

tamen distincte, jam pridem omnes casus vitae meae, quos jussu tuo subiturus essem, tanquam labiis significavi sic nunc non figurarum mearum praemonstratione, sed meis ipsius labiis jam in fasciis tua tantummodo judicia annuntio. Per Electos olim eorumque vitae fortunas exposui et tantum non clara voce pronuntiavi, quod initium humanae vitae meae futurum esset: nam in vitis Sanctorum veteris Testamenti, quae meae futurae vitae imago fuerunt, jam omnia judicia tua, quomodo de me statueris, tanquam labiorum motu significata, pronuntiavi. Si v. gr. Samuel et Samson Angelo nuntiante matribus inter preces promissi et dati sunt, figuris istis, sententia oris tui concessis, tacite neque eo minus clare et dilucide indicavi, me ipsum aliquando interventu Gabrielis Archangeli Matri meae precanti incarnandum datum iri. Et si in ipsis cunnabulis multa pericula capiti meo impendent, sed ego omnes has minas superabo: hoc judicium oris tui, si non verbo at certe figura quasi quibusdum labris pronuntiavi, quum Moses, Pharaone omnia mala contra eum machinante, in corbe sua salvus evasit, Porro ubi,,puer Samuel profecit atque crevit et placuit tam Domino, quam hominibus, (I. Sam. 2, 26.) iterum tanquam labro praemonstratum est, fore, ut aliquando puer,,Jesus proficiat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines." (Luc. 2, 52.) In via *) testimoniorum tuorum delectatus sum. Acturus vitam sum plenam periculorum; sed haec ex tua voluntate mihi instabunt. Mea autem erga legem tuam obedientia una mea voluptas et dulcissimus,,cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus." (Joh. 4, 34.) Sicut in omnibus divitiis. Hoc vitae genere non opes fluxas, non copiam rerum interiturarum, sed animos immortales, ex ipsa vita mea mortis nescias lucrabor et in meas divitias vertam.

66

[merged small][ocr errors][merged small]
« السابقةمتابعة »