صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et dixit ad me: Leva oculos tuos et vide! quid est hoc, quod egreditur? Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et ecce! talentum plumbi portabatur et ecce! mulier una sedens in medio amphorae. Et dixit: Haec est Impietas. Et projecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os ejus. Et levavi oculos meos et vidi et ecce! duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvii et levaverunt amphoram inter terram et coelum." (Zach. 5, 5.) Expramam vobis, nondum sentientibus calamitatem vestram, quo hoc visum valuerit, quam ignitum et purum, quam acriter ärdens sit eloquium Patris. Amphora est mensura, peccatis vestris referta, quae adversus Jerusalem proficisci parat. Ingens scelerum moles et imprimis Christicidium talenti plumbi gravissimi instar in vos fertur. Impietas et perfecta abalienatio vestra a Deo ex omnibus reliquis flagitiis proëminebit. Brevi autem Deus gravissimam peccatorum et poenarum molem ut massam ingentem tanquam deglutiendam vobis projiciet. Duae denique mulieres geminam Titi et Trajani potestatem significant, qui ad vindicandam Deicidii vestri atrocitatem advolaturi sunt. Et servus tuus dilexit illud. Ego autem, qui in fidelibus famulis meis voluntati tuae soli servió, eloquium tuum ignitum, undique probatum, magno opere laudo. Ignis enim iste zizania comburit et aream Ecclesiae meae purgat; nam memoria justitiae tuae, quam morte Filii et interitu urbis Jerusalem nobilitaveris, monebit Meos, ut,,cum metu et tremore operentur salutem suam.“ (Phil. 2, 12.) Adolescentulus *) sum ego et contemtus. Tenuis adhuc et contemta res mea est; namque ab ipso primordio meo in Ecclesia scandali crimine Judaei me insimulant, gentibus autem stultitia crucis meae opprobrio est. (I. Cor. 1, 23.) Justificationes tuas non sum oblitus. Neutrum tamen neque invidia neque despectus.

*) (Hebr. Zair.)

Zehetmayr Expositio,

auctum religionis meae minuere potest; juste enim regnum meum coelorum adhuc parvo grano sinapis comparo, quod el ipsum minimum est ex omnibus seminibus, sed cum creverit, majus est omnibus oleribus.“ (Matth. 13, 36.) Rite a te statutum est, ut, quamvis a minimo incipio, tamen veniant dies, ubi aedificentur maceriae (novae) Jerusalem et veniant ad eam de Assur et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte.“ (Mich. 7, 12.) Justificationes tuas non sum oblitus, unde spes mihi affulget, invidiam istam et contemtum in honorem et verecundiam evasura esse; illa enim prophetia tua exitum habebit:,,Veniant ad me curvi filii eorum, qui" in principio,,humiliaverunt me el adorabunt vestigia pedum meorum omnes, qui“ initio,detrahebant mihi, et vocent Ecclesiam meam Civitatem Domini, Sion sancti Israël.“ (Jes. 30, 14.) Justitia *) tua justitia in aeternum. Ut motus justitia „proprio Filio non pepercisti,“ (Rom. 8, 32.) nec poenas, quae omni generi humano debebantur, ei remisisti: sic in omnes actates haec lex tua justissima observabitur, ut, qui exemplum meum sequi volent, eos de contumelia in honorem, de doloribus in requiem venire deceat. Et lex tua veritas. Firmiter etiam ea lex a te stabilita est, ut in ruinis afflictae et eversae urbis Jerusalem veteris nova rei meae fortuna collocetur. Hoc a te firmiter sancitum est, ut, quum excisio eversio depopulatio vastitas genti huic perfidiosae illata fuerit, ex nova Jerusalem et fideli civitate desponsam et destinatam laudem mihi acquiram. Divino Patris mei munere vere accidet, ut, abominatione desolationis facta,,,consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur justitia sempiterna." (Dan. 9, 24.) Lex tua vere ac firmiter id spectat, ut Ecclesia mea fiat,,solium, quod praeparatur in misericordia et sedeam super illud

*) (Hebr. Zidkadecha.)

in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, velociler reddens, quod justum est." (Jes. 16, 5.) Tribulatio *) et angustia invenerunt me.

[ocr errors]

Tri

[ocr errors]

bulatio me exercet hinc, quia doctrina Crucifixi non iniquissimis solum animis apud Judaeos auditur, sed ingentem etiam iram eorum excitat, ut nomen meum vel supprimere in occulto, vel exstinguere in aperto nitantur. Sed et angustia illinc me invenit, quia tantum abest, ut Gentes me in Apostolis satis digne aestiment, ut etiam verbum meum in insania et vecordia eis positum esse videatur. Hoc modo igitur utrimque causa mea in res dubias atque angustas adducitur. Tribulatio invenit me ab hac parte, nam,,mittit Serpens Ecclesiam ex ore suo post Mulierem" ,,aquam," et persecutionum procellas ,,tanquam flumen, ut eam faciat trahi a flumine.“ (Apoc. 12, 15.) Angustia a parte illa me invenit, namque,,iratus est Draco in Mulierem et abit facere proelium cum reliquis de semine ejus, qui habent testimonium Jesu Christi." (ib. v. 17.) Mandata tua meditatio mea est. Nec tamen spes mea concidit, quoniam tua consilia inimicissimos eorum conatus dirimunt, nam finem suum illud dictum invenire debet:,,Sicut enumerari non possunt stellae coeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei," sic augebo Fideles meos. (Jerem. 33, 22.) Et: ,,Pro eo, quod fuisti derelicta, Jerusalem! et odio habita et non erat, qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem ; et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies, quia ego Dominus salvans te et redemtor tuus fortis Jacob" satis validus ad frangendas opes adversariorum. (Jes. 60, 15.) Tuum etiam mandatum est, ut,,ego aedificem domum nomini tuo et stabilias thronum regni mei usque in sempiternum.“ (ib. 7, 13.) Aequitas **) testimonia tua in aeternum.

[blocks in formation]

Dummodo, quam justum et laetum exitum jussa tua habitura sint, Mei intelligant, ad omnia interritus, omnes eorum impetus sustinebo. Licet enim jam nunc injuste fideles meos ad internecionem persequuntur, nulla tamen formido eis incutitur, ne cursus Jesu victoris impediatur; ita enim juste ac bona lege cautum est, ut "permaneam cum sole et ante lunam," donec obscurabitur et luna non dabit lumen suum, (Matth. 24, 29.),,in generatione et generationem." (Ps, 71, 5.) Intellectum da mihi et vivam. Suppliciter ex cordibus. Fidelium te precor, ut, quum jam omnia et in coelo et in terra Hierosolymis inimica atque infesta esse et tam asperis difficultatibus affectum atque afflictum iri video, ut populus meus aut in servitutem romanam abripiatur, aut perpauci caedibus hostilibus supersint, ut intelligam, quomodo electas mihi reliquias Israël ex hac ruina servem et ego in conservatis vivam et incremento ,,verbi vitae" in Ecclesia floream.

Koph. Clamavi *) in toto corde meo, exaudi me Domine. Totis viribus quum me oppug-. nent, toto cordis affectu necesse habeo tibi supplicare,, ut Sponsam meam quasi quandam admodum puellam, sed quam plurimis periculis tentatam, omnibus injuriis lacessitam, saevis iris jactatam, summo odio agitatam, diligentissime defendas. Exaudi me Domine et concede, ut jam nunc appareat, te Ecclesiae meae adultae suo tempore gloriosum finem impositurum esse. Vide furorem hostium, quorum princeps est Saulus Benjamita. In toto corde meo oro, ut, posita ferocitate phanatica. ne novo Sanctuario meo vastitatem inferat. Justificationes tuas requiram, quia tua ipsius sententia decretum est, ut „Benjamin lupus rapax sit, qui mane comedat praedam et vespere dividat spolia.“ (Gen. 49, 27.) Hanc justificationem tuam requirens oro, ut Saulus Benjamita, qui prima luce Diei mei lupina quadam rabie *) (Hebr. Karathi.)

[ocr errors]
[ocr errors]

nomen meum abolendum deposcit et Ecclesiae matri vere est Ben-on,,filius doloris," quem cum doloribus pro gratia parturit, ut hic Saulus mane quidem h. e. ante conversionem sit lupus Diaboli, qui rapiat oves meas et greges meos dispergat (Act. 8.) vespere vero h. e. post conversionem sit lupus Dei, qui eripiat Diabolo, quam attulerit ei, praedam et deferat ad me et manubias,,boni tui certaminis, quod certaverit" (II.Tim. 4, 7) in omnes partes dividat. Clamavi ad te,*) salvum me fac, ut custodiam mandata tua. Prohibe, precor, ne hostes ejusmodi prorsus nomen meum deleant: quomodo enim aliter illud decretum tuum exsequar, quo mandásti, ut „exeant aquae vivae Choc autem dico de Spirilu, quem acceperunt Credentes in me") (Joh.7, 39.),,de Jerusalem, medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum"?(Zach.14, 8.) Praeveni****) in maturitate. Prope est, ut nox veteris Testamenti, raris prophetarum suorum luminibus distincta, Sole novi Testamenti orto, dissipetur. Hoc igitur crepusculo a primo mane oriturae,,Lucis mundi" (Joh. 9,5.) precibus assiduis hostes anleverto et quaeso illud perficias, ne cum luce prophetarum occidente simul clara Filii tui,,,Lucis mundi“ et Solis Justitiae cognitio occidat. Et clamavi. Decreta Synedrii et magistratuum Templi omnibus nobis maestitiam, Ecclesiae curam metumque injiciunt; namque humilitas ipsa concordiam hostium majorem etiam ardoremque ad tentandam pertinacius, constantiam Apostolorum facit, ita ut Petro meo catenae injiciantur: ego vero clamo et fidem tuam imploro. ,,Petrus quidem servatur in carcere, oratio autem fit sine intermissione ab Ecclesia ad Te pro eo." (Act. 12, 5.) Quia in verba tua supersperavi. Neque principe, etiam Apostolorum in vincula conjecto desperandum esse credo, quia ad me pertinet illud:,,Virgam virtutis tuae emitlet Dominus ex Sion, dominare in medio ini

*) (Hebr. kerathicha.) **) Hebr. kidamthi.)

« السابقةمتابعة »