صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Et per monftrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis infidiofa sonis,

Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat & occultum pectus, & ora Jovem...

At tu siquid agam fcitabere (fi modò faltem

:

Esse putas tanti nofcere siquid agam)

Paciferum canimus cælesti semine regem,

80

Fauftaque facratis fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, & stabulantem paupere tecto
Qui suprema fuo cum patre regna colit,
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et fubitò elifos ad sua fana Deos.

1

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa fub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.
ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.
Ondum blanda tuas leges Amathusia nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,...
Atque tuum sprevi maxime numen Amor.

N

86

90

Tu

Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.

5

Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior) & duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi Maie diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15
Nec matutinum sustinuere jubar.

Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit & facies, &, dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad ofcula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, fed & has decuisse putares,
Addideratque truces, nec fine felle minas.

Y 4

20

25

Et

Et mifer exemplo sapuisses tutius, inquit,

Nunc mea quid poffit dextera testis eris. 9

Inter & expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego fi nescis strato Pythone superbum
Edomui Phœbum, ceffit & ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs & graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui poft terga folet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, & ille
Inscius uxori qui necis author erat.

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri fpicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te stulte tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, & aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.

30

35

40

45

At

At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,
Fallor? an & radios hinc quoque Phœbus habet.
Hæc ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus & quò me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm confpicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus & hos nobis texuit antè dolos.

Nec procul ipfe vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis:

:

50

55

60

A

[ocr errors]

65

70

Et

[ocr errors]

Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,
Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi fola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.

75

Ast ego progredior tacitè querebundus, & excors,
Et dubius volui fæpe referre pedem.
Findor, & hæc remanet, sequitur pars altera votum,
Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.

Talis & abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.

80

Quid faciam infelix, & luctu victus? amores 8'5
Nec licet inceptos ponere, neve fequi.

O utinam spectare femel mihi detur amatos
Vultus, & coram tristia verba loqui;
Forfitan & duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces.
Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,
Ponar in exemplo primus & unus ego.

90

Parce

« السابقةمتابعة »