60 Vidi triformem, dum coërcebat suos Frænis dracones aureis. Erraticorum fiderum per ordines, Per lacteas vehor plagas, Donec nitentes ad fores Stratum fmaragdis atrium. Oriundus humano patre Sat est in æternum frui. Naturam non pati fenium. HE E U quàm perpetuis erroribus acta fatiscit profundis 5 Naturæ 4 Naturæ facies, & rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilefcet ab ævo? io Et se fassa senem malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas Annorumque æterna fames, fqualorque fitufque Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus Efuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? 15 Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munîffe nefas, & Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dediffe perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula Decidat, horribilifque retectâ Gorgone Pallas; Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cæli? Tu quoque Phæbe tui cafus imitabere nati 25 Præcipiti curru, subitâque ferere ruinâ Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia fibila ponto. Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi Diffultabit apex, imoque allisa barathro 30 Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, 20 40 In superos quibus ufus erat, fraternaque bella. . At pater omnipotens fundatis fortius astris Consuluit rerum fummæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35 Singula perpetuum jussit fervare tenorem. Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno; Raptat & ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, & acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ caffide Mavors. Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat, Nec fovet effætas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed semper amica Luce potens eadem currit per figna rotarumi. Surgit odoratis pariter formosus ab Indis 45 Æthereum pecus albenti qui. cogit Olympo Mane vocans, & seruś agens in pafcua cæli, Temporis & gemino difpertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, solitoque fragore Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos Vol. II. Trux 50 Аа 55 Sed neque Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbofque vo lutat.. Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora concha Oceani Tubicen, nec valtâ mole minorem Ægeona ferunt dorso Balearica cete. Terra tibi fæcli vigor ille vetusti ba Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem, Et puer ille suum tenet & puer ille decorem Phæbe tuusque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel fub aquis gemmas. Sic denique in ævum Ibit cunctarum feries juftiffima rerum, 66 Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, & vafti culmina cæli; - Ingentique rogo flagrabit machina mundi. De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit. D Icite facrorum præsides nemorum deæ, Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis otiofa Æternitas, Monumenta jo 15 Monumenta fervans, & ratas leges Jovis, A a 2 20 25 Vatum |