صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

M ANSU S. Joannes Baptista Mansus Marchio Villenfis, vir ina

genii laude, tum litterarum ftudio; nec non & bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tafsi amiciffimus ; ab quo etiam inter Campaniae principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata,

lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi

Risplende il Manso Is authorem Neapoli commorantem fummâ benevo

lentiâ prosecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia.. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen mifit. ÆC quoque Manse tuæ meditantur carmina

laudi Pierides, tibi Manse choro notiffime Phoebi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignátus

honore, Post Galli cineres, & Mecænatis Hetrufci. Tu quoque, fi noftræ tantum valet aura Camæna, 5

, Victrices hederas inter, laurosque sedebis,

Te

HA

10

Te pridem magno felix concordia Taffo
Junxit, & æternis inscripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum

Tradidit, ille tuum dici fe gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divům prolixus amores;
Mollis & Ausonias ftupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates
Offa tibi foli, fupremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici, 15
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec fatis hoc visum est in utrumque, & nec pia ceffant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, & varia sub forte peractam
Describis vitam, moresque, & dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliùs & magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus afpernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.

Nos

20

25

و تم "

36

Nos etiam in nostro modulantes Alumine cygnos 30 Credimus obscuras noctis senfiffe per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines. Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo, Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ fub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo Flaventes fpicas, & lutea mala canistris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas) 40 Misimus, & lectas Druidam de gente choreas. (Gens Druides antiqua facris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ

45 Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge, Nuda Caledonio variatas pectora fuco. Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,

Et

50

Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum fponte tuos habitasse penates
Cynthius, & famulas veniffe ad limina Mufas:

55
At non fponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Phereciadæ cælo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ; ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile manfueti ceffit Chironis in antrum,

60 Irriguos inter faltus frondofaque tecta Peneium

prope rivum: ibi fæpe fub ilice nigra
Ad citharæ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum

neque ripa fuo, barathro nec fixa fub imo 65
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, filvas,
Emotæque suis properant de collibus orni, ,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet 7
Nascentem, & miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos ; neque enim nisi charus ab ortu
Diis fuperis poterit magno
Hinc longæva tibi l'ento sub flore fenectus
Vernat, & Æfonios lucratur vivida fusos,

75 VOL. II.

Bb

Nondum

faviffe poetæ.

Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adulrum mentis acumen.
O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phoebæos decorasse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges, 80
Arturumque etiam sub terris bella moventem ;
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ
Magnanimos Heroas, & (O modo spiritus adfit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ, 85
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam fim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forsitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque,

fi qua fides, fi præmia certa bonorum, Ipfe ego cælicolùm remotus in æthera divům, 95 Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo (Quantum fata finunt) & tota mente ferenùm

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »