صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

2 1@

[ocr errors]

Seu tu noster eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,

215
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ
Æternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mifta beatis,
Festa Sionæo bacchantur & Orgia thyrfo.

Jan. 23. 1646. Ad JOANNEM ROUSIUM Oxonienfis Academia

Bibliothecarium, De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo

mitti poftulabat, ut cum aliis noftris in Biblio-
theca publica reponeret, Ode.

Strophe 1.
Enelle cultu fimplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,

5 Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum

G

IO

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica

per

vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo? .
Cum tu miffus ab urbe,

15
Docto jugiter obfecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamefis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Ocbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2. Modò quis deus, aut editus deo

25 Priftinam gentis miseratus indolem (Si fatis noxas luimus priores,

Mollique

20

Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet ftudia sanctus,

30
Et relegatas fine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetrâ,

35 Phineamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Sue quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris inftitoris insulfi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ;

40

45

Strophe 3.

Nam te Roüsius sui
Optat peculî, numeróque justo

Sibi

Sibi pollicitum queritur abeffe,
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ:
Téque adytis etiam facris
Voluit reponi, quibus & ipfe præsidet
Æternorum operum cuftos fidelis,
Quæstorque gaze nobilioris,

55
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

66 Antistrophe. Ergo tu visere lucos Musarum ibis amenos, Diamque Phæbi rursus ibis in domum, Oxoniâ

quam

valle colit -
Delo pofthabitâ,
Bifidòque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

70 Authorum,

65

Authorum, Graiæ fimul & Latinæ
Antiqua gentis lumina, & verum decus.

Epodos.
Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam fperare jubeo

75
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit folers Roüsi,
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe
Turba legentum prava facesset;

8. At ultimi nepotes, Et cordatior ætas Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu, Tum livore sepulto, Si quid meremur sana pofteritas sciet Roüsio favente.

85

Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen fecuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem VOL. II.

C.c

fpectantes.

« السابقةمتابعة »