Coleccion de obras en verso y prosa, المجلد 3

الغلاف الأمامي
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

مقاطع مشهورة

الصفحة 318 - Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, Tuque harum interpres curarum et conscia Juno, Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, Et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, 610 Accipite haec, meritumque malis advertite numen, Et nostras audite preces.
الصفحة 155 - Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto Sperasti? tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, Et sedet hoc animo...
الصفحة 234 - Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse ; sed horrificis juxta tonat Aetna ruinis ; interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit ; interdum scopulos avolsaque viscera montis 575 erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
الصفحة 289 - ... dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto Speravi, ne finge, fugam ; nec conjugis unquam Pratendi taedas, aut haec in fœdera veni.
الصفحة 311 - Quis me autem, fac velle, sinet? ratibusve superbis Invisam accipiet ? Nescis, heu ! perdita , necdum Laomedonteae sentis perjuria gentis ? Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes? An Tyriis omnique manu stipata meorum Inferar ? et quos Sidonia vix urbe revelli Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
الصفحة 48 - Miratur molem jEneas, magalia quondam; Miratur portas, strepitumque , et strata viarum. Instant ardentes Tyrii : pars ducere muros, Molirique arcem, et manibus subvolvere saxa; Pars optare locum tecto, et concludere sulco. Jura, magistratusque legunt, sanctumque senatum. Hic portus alii effodiunt; hic alta theatris Fundamenta locant alii; immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
الصفحة 306 - Erige , et arma viri, thalamo quae fixa reliquit Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem Quo perii, superimponas. Abolere nefandi Cuncta viri monumenta jubet monstratque sacerdos.
الصفحة 270 - Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama, malum qua non aliud velocius ullum : mobilitate viget virisque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
الصفحة 293 - Neque te teneo neque dicta refello : 380 i, sequere Italiam, ventis pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina p'ossunt, supplicia hausurum scopulis et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.
الصفحة 4 - Libyae : sic volvere Parcas. id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis — necdum etiam causae irarum saevique dolores 25 exciderant animo : manet alta mente repostum judicium Paridis spretaeque injuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.

معلومات المراجع