صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,
At mihi cum tenebris aureo pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice fomnos,
Talia contingant fomnia fæpe mihi.

65

ELEGIA QUARTA, Anno AEtatis 18. Ad Thomam Junium praeceptorem fuum, apud mercatores Anglicos Hamburgae agentes, Pastoris munere fungentem.

C

Urre per immenfum fubitò mea littera pontum, I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et feftinantis nil remoretur iter.

Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos
AEolon, et virides follicitabo Deos,
Cæruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.

5

At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleufinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

10

15

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore Præful Christicolas pafcere doctus oves; Ille quidem eft animæ plusquam pars altera noftræ, Dimidio vitæ vivere cogor ego.

20

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt aliâ parte carere mei!

4

Charior ille mihi quàm tu doctiffime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagirites genoroso magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo præeunte receffus
Luftrabam, et bifidi facra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at fignum ter viderat arietis AEthon,
Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem
Gramine, bisque tuas abftulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibiise sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quàm fit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,
Mulcentem gremio pignora chara fuo,
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia facra Dei,
Cæleftive animas faturantem rore tenellas,
Grande falutiferæ religionis opus.
Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum.

X 4

25

30

35

40

45

[ocr errors]

50

55

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modeftos
Verba verecundo sis memor ore loqui:
Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Musis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;
Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.
Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.
Aft ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuisse suum.
Tu modò da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad mæstas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

60

65

Neve moras ultra ducere passus Amor. Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum! In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parasse duces.

70

Te circum latè campos populatur Enyo,

75

Et fata carne virûm jam cruor arva rigate;

Ger

Germanisque suum conceffit Thracia Martem,
Illuc Odryfios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorefcit oliva,
Fugit et ærifonam Diva perosa tubam,
Fugit io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad fuperas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumfonat horror,
Vivis et ignoto folus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

80

85

90

Sede peregrinâ quæris egenus opem. Patria dura parens, et saxis sævior albis Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fœtus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et finis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi profpiciens miferat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique Quæ via poft cineres ducat ad aftra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, 95 AEternâque animæ digna perire fame!

Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Preffit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum selebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab AEmathiâ pellitur urbe Cilix.

100

Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iëfum
Finibus ingratus juffit abire suis.

At

At tu sume animos, nec fpes cadat anxia curis, 105 Nec tua concutiat decolor offa metus.

Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante fub ægide tutus,
Ille tibi cuftos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Affyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

110

115

120

Misit ab antiquis prisca Damafcus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes, Aere dum vacuo buccina clara fonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenofam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm, Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod fupereft miferis) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios poffe videre lares.

125

ELEGIA QUINTA, Anno AEtatis 20.

I

In adventum veris.

N se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos;

« السابقةمتابعة »