Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,
Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, et fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare se poffe affirmabat, hoc habuit refponfum.
ITTO tibi fanam non pleno ventre salutem, Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid noftram prolectat Musa camœnam, Nec finit optatas posse sequi tenebras? Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, Crede mihi vix hoc carmine fcire queas. Nam neque nofter amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim, Festaque cœlifugam quæ coluere Deum, Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris, Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos, Atque hederam lauro præpofuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ Mista Thyoneo turba novena choro. Nafo Corallæis mala carmina mifit ab agris: Non illic epulæ, non fata vitis erat.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum Cantavit brevibus Teia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumefius Euan, Et redolet fumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, Et volat Eleo pulvere fufcus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Massica fœcundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fufumque per intima Phœbum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro Infonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas faltem teneant spectacula Mufas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora ferpere Phœbum, 45 Quale repentinus permeat offsa calor,
Perque puellares oculos digitumque fonantem
Irruet in totos lapsa Thalia finus.
Namque Elegia levis multorum cura Deorum eft, Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos; Liber adeft elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque, Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poetis, Sæpius et veteri commaduiffe mero. At qui bella refert, et adulto fub Jove cœlum, Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc fancta canit fuperum confulta deorum, Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo, Sobriaque è puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus, Et rigidi mores, et fine labe manus. Qualis vefte nitens sacrâ, et lustralibus undis Surgis ad infenfos augur iture Deos. Hoc ritu vixiffe ferunt post rapta sagacem Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque Orpheon edomitis fola per antra feris; Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus Dulichium vexit per freta longa virum, Et per monftrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fæmineis infidiofa fonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75 Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos, Spirat et occultum pectus, et ora Jovem. At tu siquid agam scitabere (fi modò faltem Esse putas tanti nofcere siquid agam) Paciferum canimus cælesti semine regem, Faustaque facratis fæcula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto Qui fuprema fuo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque æthereturmas, Et fubitò elifos ad fua fana Deos.
Dona quidem dedimus Chrifti natalibus illa, Illa fub auroram lux mihi prima tulit. Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis, Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.
ELEGIA SEPTIMA, Anno AEtatis 19.
Ondum blanda tuas leges Amathusia nôram, Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.
Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas, Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de posseribus tumidos age, parve, triumphos, Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ. In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros. Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior) et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15 Nec matutinum sustinuere jubar. Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis, Prodidit aftantem mota pharetra Deum: Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli, Et quicquid puero dignum et Amore fuit. Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo Miscet amatori pocula plena Jovi; Aut qui formofas pellexit ad ofcula nymphas Thiodamantæus Naiade raptus Hylas. Addideratque iras, fed et has decuiffe putares, Addideratque truces, nec fine felle minas. Et mifer exemplo sapuisses tutiùs, inquit, Nunc mea quid poffit dextera teftis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras, Et faciam vero per tua damna fidem. Ipse ego fi nefcis strato Pythone superbum Edomui Phœbum, ceffit et ille mihi; Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur Certiùs et graviùs tela nocere mea. Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, Qui poft terga solet vincere Parthus eques: Cydoniusque mihi cedit venator, et ille Inscius uxori qui necis author erat. Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion, Herculeæque manus, Herculeusque comes.
« السابقةمتابعة » |