Et poteras ægro spirans fub corde quietem Flexanimo cantu restituisse fibi.
Redula quid liquidam Sirena Neapoli jactas, Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ
Corpora Chalcidico facra dedisse rogo? Illa quidem vivitque, et amœnâ Tibridis undâ Mutavit rauci murmura Paufilipi. Illic Romulidûm studiis ornata fecundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos. * Apologus de Ruftico et Hero.
Usticus ex malo sapidissima poma quotannis Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructus dulcedine captus Malum ipfam in proprias tranftulit areolas. Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,
Mota folo affueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lufus inani, Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et fœtus et ipse parens.
Elegiarum Finis. *Added in the Edit. of 1673.
In obitum & Procancellarii medici.
Arere fati discite legibus, Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem Iäpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tænaro Semel vocârit flebilis, heu moræ Tentantur incassum dolique; Per tenebras Stygis ire certum est. Si destinatam pellere dextera Mortem valeret, non ferus Hercules Neffi venenatus cruore
AEmathiâ jacuiffet Oetâ. Nec fraude turpi Palladis invidæ Vidisset occifum Ilion Hectora, aut Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante.
Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Profeffor of phyfic, who died when he was a fecond time Vice-Chancellor in October 1626. So that the date of Milton's age is wrong.
Si triste fatum verba Hecateia Fugare poffint, Telegoni parens Vixiffet infamis, potentique AEgiali foror usa virga. Numenque trinum fallere si queant Artes medentûm, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon Eurypyli cecidiffet hafta.
Læsisset et nec te Philyreie Sagitta echidnæ perlita fanguine, Nec tela te fulmenque avitum Cæse puer genitricis alvo. Tuque O alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget, Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi Lætus, superstes, nec fine gloria, Nec puppe lustrasses Charontis Horribiles barathri receffus.
At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus Succoque pollenti tot atris Faucibus eripuisse mortis. Colende Præses, membra precor tua Molli quiefcant cefpite, et ex tuo Crefcant rofæ, calthæque busto, Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium AEaci, Subrideatque AEtnæa Proferpina, Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.
In quintum Novembris, Anno AEtatis 17.
A M pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo felix divesque sedebat In folio, occultique doli fecurus et hoftis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immenfum terrarum erraverat orbem, Dinumerans fceleris focios, vernasque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros;
Hic tempeftates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium struit inter amicos, Armat et invictas in mutua vifcera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quofcunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus, Infidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, feu Caspia tigris Insequitur trepidam deferta per avia prædam Nocte fub illuni, et fomno nictantibus aftris. Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinclus cæruleæ fumanti turbine flammæ. Jamque fluentisonis albentia rupibus arva Apparent, et terra Deo dilecta marino, Cui nomen dederat quondam Neptunia proles, Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem AEquore tranato furiali pofcere bello, Ante expugnatæ crudelia fæcula Trojæ. At fimul hanc opibusque et festâ pace beatam Afpicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia fulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove claufus in AEtna Efflat tabifico monftrofus ob ore Tiphœus.
Ignefcunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cuspis. Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo 40 Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis, Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte. Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Denfantur nubes, et crebra tonitrua fulgent. Jamque pruinofas velox fuperaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines, à parte finistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
« السابقةمتابعة » |