Ekkehards Waltharius

الغلاف الأمامي
P. Noordhoff, 1908 - 172 من الصفحات

من داخل الكتاب

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 8 - Ibant legati totis gladiis spoliati, hostibus insinuant, quod regis iussio mandat: 65 ut cessent vastare rogant. Quos Attila ductor, ut solitus fuerat, blande suscepit et inquit "Foedera plus cupio quam proelia mittere vulgo. Pace quidem Huni malunt regnare, sed armis inviti feriunt, quos cernunt esse rebelles. 70 Rex ad nos veniens dextram det atque resumat.
الصفحة xi - Videte, quomodo disertissime coram Teutone aliquo proloqui deceat, et eadem serie in Latinum verba vertite" ! Quae deceptio Ekkehardum in opere illo adhuc puerum fefellit, sed postea non sic, ut in lidio Charromannico „Mole ut vincendi ipse quoque opponam".
الصفحة 41 - Sternere, tam fidae si nunc non parcit amicae? Absit quod rogitas; mentis depone pavorem! Qui me de variis eduxit saepe periclis, Hic valet hic hostes, credo, confundere nostros.
الصفحة 1 - Quae tibi decrevit de larga promere cura Peccator fragilis Geraldus nomine vilis, Qui tibi nam certus corde estque fidelis alumnus. Quod precibus dominum iugiter precor omnitonantem, Ut nanciscaris factis, quae promo loquelis, 15 Det pater ex summis caelum terramque gubernans.
الصفحة 79 - Quatuor bis oneravit equos sponsamque vocatam Imposuit quinto, sextum conscenderat ipse Et primus vallo perrexerat ipse revulso. At dum constricti penetratur semita callis, Circumquaque oculis explorans omnia puris 1200 Auribus arrectis ventos captavit et auras, Si vel mussantes sentiret vel gradientes Sive superborum crepitantia frena virorum, Seu saltim ferrata soniun daret ungula equorum.
الصفحة 63 - Ille ferire volens se pronior omnis ad ictum Exposuit, sed Waltharius sub tegmine flexus Delituit corpusque suum contraxit, et ecce Vulnere delusus iuvenis recidebat ineptus. Finis erat, nisi quod genibus tellure refixis Belliger accubuit calibemque sub orbe cavebat.
الصفحة 62 - Quid de morte mea curas' ait ille 'tyraone? Est modo pugnandum tibimet, non sermocinandum.' Dixit et in verbo nodosam destinat hastam, Cuspide quam propria divertens transtulit heros. 890 Quae subv«cta choris ac viribus acta furentis In castrum venit atque pedes stetit ante puellae. Ipsa metu perculsa sonum prompsit muliebrem. At postquam tenuis redit in praecordia sanguis, Paulum suspiciens spectat, num viveret heros.
الصفحة 23 - Haec intra ebdomadam caute per singula comple. 275 Audisti, quid habere vianti forte necesse est. Nunc, quo more fugam valeamus inire, recludo: Postquam septenos Phoebus remeaverit orbes, Regi ac reginae satrapis ducibus famulisque Sumptu permagno convivia laeta parabo 280 Atque omni ingenio potu sepelire studebo, Donec nullus erit, qui sentiat hoc, quod agendum est. Tu tamen interea mediocriter utere vino Atque sitim vix ad mensam restinguere cura. Cum reliqui surgant, ad opuscula nota recurre....
الصفحة 30 - Tristior immensis satrapae clamoribus inquit: »O detestandas, quas heri sumpsimus, escas! O vinum, quod Pannonias destruxerat omnes! Quod domino regi iam dudum praescia dixi, 375 Approbat iste dies, quem nos superare nequimus. En hodie imperii vestri cecidisse columna Noscitur, en robur procul ivit et inclita virtus: Waltharius, lux Pannoniae, discesserat inde, Hiltgundem quoque mi caram deduxit alumnam.
الصفحة 64 - Hune sese ulturum spondens Gerwitus adivit, 915 Qui forti subvectus equo supra volat omnem Stragem, quae angustam concluserat obvia callem. Et dum bellipotens recidisset colla iacentis, Venit et ancipitem vibravit in ora bipennem (Istius ergo modi Francis tunc arma fuere).

معلومات المراجع