P. Vergili Maronis opera: The Eclogues and Georgics. 1858

الغلاف الأمامي
Whittaker, 1859
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 180 - aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui— ; Per connubia nostra, per inceptos hymenaeos, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam Dulce meum, miserere domus labentis et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni Odere, iufensi Tyrii ; te propter eundem Exstinctus pudor et, qua sola
الصفحة 104 - desuper arces. Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; Iura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri .Fundamenta locant alii, inmanisque columnas ' Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
الصفحة 225 - equos, eadem sequitur tellure repostos. 655 Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam Vescentis laetumque choro Paeana canentis Inter odoratum lauri nemus, unde superne Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis. Hie manus ob patriam pugnando volnera passi, 660 Quique sacerdotes casti, dum vita manebat, Quique pii vates et Phoebo digna locuti, Inventas aut qui vitam
الصفحة 158 - terra. Signa tibi dicam; tu condita mente teneto: Cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 Triginta capitum fetus enixa iacebit, ■ Alba, solo recubans, albi circum ubera nati, Is locus urbis erit, requies ea certa laborum. Nec tu mensarum morsus horresce futuros: Fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.
الصفحة 8 - IV. POLLIO. Sicelides Musae, paulo maiora canamus! Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ; Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae. Ultima Cymaei venit iam carminis aetas; Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia régna ; Iam nova progenies cáelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo férrea primum Desinet ac toto surget gens
الصفحة 188 - Accipite banc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; Felix, heu nimium felix, si litora tantum Numquam Dardaniae tetigissent nostra. carinae ! Dixit, et, os inpressa toro, Moriemur
الصفحة 46 - novos soles audent se gramina tuto Credere; nee metuit surgentis pampinus austros Aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem, Sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. 335 Non alios prima crescentis origine mundi Inluxisse dies aliumve habuisse tenorem Crediderim :. ver illud erat, ver magnus agebat Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri: Cum primae lucem pecudes hausere, virumque
الصفحة 159 - vetustas— 415* Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus Una foret; venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes Litore diductas angusto interluit aestu. Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis 420 Obsidet, atquo imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidéra verberat unda.
الصفحة 14 - Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto Ah ! tímidos nautas canibus lacérasse marinis, Aut ut mutatos Terei narraverit artus, Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante Infelix sua tecta supervolitaverit alis? Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatas Audiit Eurotas iussitque ediscere
الصفحة 3 - mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant ; Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rápido fessis messoribus aestu Allia serpyllumque herbas contundit olentis. At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,

معلومات المراجع