صور الصفحة
PDF

Il Tamigi il dirà che gl' e concesso
Per te, suo cigno, parreggiar Permesso.
Io che in riva del Arno
Tento spiegar tuo merto alto e preclaro,
So che fatico indarno,
E ad ammirar, non a lodarlo imparo;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core
Che ti prende a lodar con lo stupore.

Del. sig. ANTONIO FRANCINI,

Gentilhuomo Fiorentino.

JOANNI MILTONI,

LONDINENSI :

Juveni patria, virtutibus, eximio,

Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet :

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda ; et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos, intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoriâ totus orbis; in intellectu sapientia; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos colestium sphærarum sonitus astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrâ philosophiâ legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ auctorum lectione,

" Exquirenti, restauranti, percurronti.

At cur nitor in arduump" Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famo non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentia et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert CAROLUS DATUS, Patricius Florentinus,

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

ELEGIARUM LIBER.

ELEGIA PRIMA

AD CAROLUM DEODATUM. TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit, occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalern

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,

Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles :

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet usque minas perferre magistri,

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adest,

Sive decennali fecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro, Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat, Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest:
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit; Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens ; Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas præteriisse choros. Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis ! Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via; Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit amor; Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heröides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem : Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis, Turrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi, conspicuæ formâque auroque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Menia quàm subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA,

ANNO ÆTATIS 17.
In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.
Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem;
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicà revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deâ. Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris. Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.

Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,

Personet et totis mænia mesta scholis.

ELEGIA TERTIA,

Anno ætatis 17.

In obitum Præsulis Wintoniensis.
Mastus eram, et tacitus, nullo comitante, sedebain,

Hærebantque animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funestæ cladis imago ,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis :
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces :
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,

Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afilata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchra Cypridi sacra rosa,
Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima celo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod aliunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ?

« السابقةمتابعة »