صور الصفحة
PDF

Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ ? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoö littore mensus iter.
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent,
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperior flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce inihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vetis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Aginina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

ELEGIA QUARTA,

Anno ÆTATIS 18. Ad THOMAM JUNIUM praceptorem suum, apud mercator 38 Anglicos,

Hamburgo agentes, Pastoris munere fungentem.

Curre per immensum subitò mea littera pontum,

I, pete Teutonicos læve per æquor agros;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Ceruleamque suis comitatam Dorida Nymplis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostra,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi! quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alià parte carere mei!
Charior ille mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quàmque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aönios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:

Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo,
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Coelestive animas saturantem rore tenellas,

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos,

Verba verecundo sis memor ore loqui: Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mestas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor.
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et sata carne virûm jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit Io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Iësum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub egide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub moenibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.

Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEGIA QUINTA,

ANNO ÆTATIS 20.

In adventum veris.
In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos;
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest? Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deûm; Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara caca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvä, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat. Veris Io! rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus. Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva, Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.

45

« السابقةمتابعة »