صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

æpe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi maxime numen Amor, Tu puer imbelles, dixi, transfige columbas, Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior,) et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinem sustinuere jubar.

Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit astantem moto pharetra Deum;
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,
Addideratque truces, nec sine felle, minas.
Et miser exemplo sapuisses tutiùs, inquit,
Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequid adductum curvare peritiùs arcum,
Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt?
Et tua non leviter corda patenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defender Musa

Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,
Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet?
Hæc ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quò me fert juvenilis, agor,
Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potuit continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam,
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit antè dolos.

Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,
Uror amans intùs flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis non reditura meis.

Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui sæpe referre pedem,

Findor et hæc remanet: sequitur pars altera votum,
Raptaque tam subitò gaudia flere juvat.

Sic dolet amissum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et lectu victus? amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui!

Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa preces.
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summis eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme, furores,
Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, posthæc mea siqua future est
Cuspis amaturos figat ut una duos.

IEC ego, mente olim lævâ, studioque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error.
Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,
Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malâ cum pietate scelus?
Scilicet hos alti missurus ad atria cœli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit Iördanios turbine raptus agros.

IN EANDEM.

SICCINE tentasti cœlo donâsse Iäcobum
Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce, precor, donis insidiosa tuis.

Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.

Sic potiùs fœdus in cœlum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roman profana Deos,
Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,
Crede mihi, cœli vix bene scandet iter.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Iacobus ignem,
Et sine quo superûm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale corona,
Movit et horrificum cornua dena minax.

Et nec insultus ait temnes mea sacra Britanne:
Supplicium spretâ religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

IN EANDEM.

QUEM modò Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnârat Tænarioque sinu,
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

IN INVENTOREM BOMBARDE.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,
Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM. ANGELUS unicuique suus (sic credite gentes) Obtigit æthereis ales ab ordinibus. Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major? Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum. Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cœli, Per tua secretò guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus, In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.

« السابقةمتابعة »