صور الصفحة
PDF

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cælum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longéque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre,
Amoenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM. lleu quam perpetuis erroribus acta fatiscit Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis Edipodioniam volvit sub pectore noctem! Quæ vesana suis metiri facta deorum Audet, et incisas leges adamante perenni Assimilare suis, nulloque solubile sæclo Consilium fati perituris alligat horis.

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo? Et se fassa senem, malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squalorque situsque Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto

Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retectà Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cceli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruinâ
Pronus, et extinctå fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
in superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim.
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternùm Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amicâ
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti

Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet et puer ille decorem,
Phæbe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina coli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

INTELLEXIT.

Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque, 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deuin,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers tinxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
llaud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Pleïones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;

Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.
Nung mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istà,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbra.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethéæ retinens vestigia flammæ.
Carmen ament superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremula pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurur;

Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternaque mora stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lywo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithara, simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas, Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi :

« السابقةمتابعة »