صور الصفحة
PDF

Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures:
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripa,
Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora : tuo, pater optime, sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia lingua,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque colo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna, præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
Atque Hyperionios currus, et frona diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus;
In me triste nihil fædissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sic memorâsse satis, repetitaque munera grato

Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.

SCAZONTES.
O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cùm decentes flava Derope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s' is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,)
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ
Virosque doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitùs sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divům munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque Phæbe morborum terror,
Pythone caso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursùm Musis

Vicina dulci prata mulcebit cantu. -
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tunidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annua colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

MANSUS. Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poematu cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20

“Fra cavalier magnanimi, è cortesi

Risplende il Manso"is authorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit. HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phæbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post Galli cineres, et Mecanatis Hetrusci. Tu quocue, si nostræ tantum valet aura Camænæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis; Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit, illa tuum dici se gaudet aluminum, Dum canit Assyrios divům prolixus amores; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Ille itidem moriens tibi soli debita vates Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit: Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessano Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,

Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et varia sub forte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliùs et magni nomine Phobi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phobo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosâ, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrescet fama Marini, Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitasse penates Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas: At non sponte domum tamen idem, et regis adivit Rura Pheretiadæ, cælo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden susceperat hospes; Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,

« السابقةمتابعة »