صور الصفحة
PDF

Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belimum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali frande Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni;
Non sperâsse uni licet omnia; mi satis ampla,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plural simul, tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phønix divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus.
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectùsque ignobile vulgi
Hinc ferit, ad circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethw0 fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;

48

lleroúmque animas inter, divósque perennes,
Ethereos haurit latices, est gaudia potat
Ore sacro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ

Eternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIE

BIBLIOTHECARIUM.

JANUARY 23, 1646. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cun

aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.

STROPHIE I.
GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosa,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede:

ANTISTROPHE.
Quis te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ?

STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo Pristinam gentis miseratus indolem, (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium,) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra, Phinéamque abigat pestem procul amne Pagaséo ?

ANTISTROPHE.
Quin tu, libelle, nuntii licet mala
Fide, vel oscitantiâ,
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige penna:

STROPHE III.
Nam te Rousius sui
Optat peculi, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,

Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Æternorum operum custos fidelis;
Quæstorque gaze nobilioris,
Quàm cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
lön Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amenos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidoque Parnassi jugo:
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latina
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serd placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüsi, [que longè Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atTurba legentum parva facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tam, livore sepulto, Si quid meremur sana posteritas sciet, Roüsio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos, rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt karà oxéow, partim à touuéva. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis ad. mittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

« السابقةمتابعة »