صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

risiensi, et medietatem illius quod habet apud Sanctum Michaelem, et quicquid habet apud Bretigni ex parte patris sui. Et ecclesia cum cimiterio fundata est in feodo suo, et si vendatur vel ematur in cimiterio vel in porticu, redditus suus est qualiscumque inde acciderit. Et de hoc ipse Willelmus est homo episcopi, et non debet ire ad exercitum neque ad equitatum, nisi ad bursam episcopi.

Johannes de Maciaco est homo ligius episcopi Parisiensis, salva fidelitate regis, de decima de Maciaco et de omnibus decimis quas aliquis alius tenet ab eo et de omni eo quod habet apud Victoricium et apud Fresnes, et de medietate eorum que habet apud Pereium, et tenens hoc feodum debet ire ad summonitionem episcopi in exercitum, ad expensas episcopi.

Erenburgis, uxor Raginaldi militis, tenet in feodo ab episcopo Parisiensi terram que est apud Fresnes, que dicitur terra de Chamaus, et reddit equum de servicio.

Archembaudus de villa Dauren tenet ab episcopo Parisiensi domum de Chavilla, sicut fossata distingunt; et tres minas avene apud Sanctum Clodoaldum, et gurgitem qui est juxta gurgitem comitis, et quicquid habet apud Sanctum Clodoaldum.

2

Ferricus de Molignon ' est homo ligius Parisiensis episcopi, et tenet ab eo quicquid Balduinus de Luigni habet apud Luigniacum, et quidquid.... et quicquid Thomas Mala Punctura habet apud Setrosas, vel heredes sui et quicquid heredes Stephani Flandrensis habent ibidem, et debet roncinum de servicio.

Milo Herlegnus tenet ab episcopo Parisiensi quicquid tenet ab ipso in terra de Noisiaco Girardus de Bonfesies, et totum quod tenetur ibidem a Girardo.

Matheus, dominus Montis Morenciaci, est homo Parisiensis episcopi sicut feodum debet, et tenet ab eo totum burgum Sancti Marcelli qui est apud Sanctum Dionisium, excepto atrio, quod tenet ab archidiacono Parisiensi, et archidiaconus ab episcopo. Et preterea tenet ab episcopo

1 Hoc nomine eraso, in margine scriptum est posteriore manu Adam de........ Cognomen dele

tum est.

2 Hic desiderantur quinque vel sex verba quæ, in margine rejecta, nunc præ membranæ vetustate legi nequeunt.

et debet investiri per anulum aureum. Et debet duos milites, ad expensas episcopi mittendos in exercitum.

Comes Sancti Pauli et dominus de Monjai est homo ligius Parisiensis episcopi de castro et castellania de Monjai, et debetur inde cereus x solidorum, et debet investiri de anulo aureo'. Hic portat 2.

3

Comes de Bello Monte est homo ligius Parisiensis episcopi de castro et castellania de Confluento, et de una medietate Lusarchiarum ad duo feoda et debet investiri per duos anulos aureos. Et hec recognovit

comes.

Dominus de Turnomio est homo ligius Parisiensis episcopi de castro et de tota castellania de Turnomio, et debet investiri per anulum au

reum.

4

Buticularius Silvanectensis filius est homo ligius Parisiensis episcopi, et tenet ab eo medietatem castri et castellanie de Lusarchiis *.

Comes Britannie Robertus est homo Parisiensis episcopi, et tenet ab eo castrum et castellaniam de Gornaio et castrum et castellaniam de Cauda; et de Gornaio debetur cereus xx solidorum. Hic portat..

6

Dominus Turris Silvanectensis est homo Parisiensis episcopi, et tenet ab eo Villam Pictam et villam de Charentonio, et terram quam dominus de Clignencort tenet Parisius. Homagium istud fecit buticularia Silvanectensis.

Guido de Caprosia est homo ligius Parisiensis episcopi, et tenet ab eo castrum et castellaniam de Caprosia, et debet inde cereum xxv solidorum. Preterea quicquid dominus Caprosie vel alius tenet apud Caprosiam est de feodo Parisiensis episcopi, et omnia nemora de Caprosia, et molendina ad bladum de Telliaco, et feodum de Soisiaco, et illud quod est de feodo domini Caprosie apud Buvillam, et illud quod habet dominus Caprosie apud Herbovillam, et villa Destros, et de Rucepta et Doguillum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

et de Mesnildum, et quidquid dominus Sevinus habet apud Pontpierre ex parte aque que est versus Soisiacum, et omnia feoda que dominus Symon de Mauveres tenet a domino Caprosie in valle Caprosie, et feodum de Jehenniaco; et illud quod dominus Sevinus habet apud Trotiniacum et Altum Villare, et quicquid dominus Caprosie habet apud Capellam ex parte illa que est versus Caprosiam, et quicquid dominus Emaurricus de Caprosia habet apud Palaisel et apud Champlant. Et debet investiri per anulum aureum. Hic portat.

Ferricus de Bronai' est homo ligius Parisiensis episcopi de tota villa de Gentilli, et inde debet cereum xx solidorum et duos milites ad expensas episcopi; tenet etiam ab eo villam de Cheneveriis fere totam, et totam villam Sancti Laurentii prope Parisius. Hic portat.

Galterius camerarius est homo Parisiensis episcopi de feodo de Moncello Sancti Gervasii, et inde debet cereum L solidorum 2.

Castrum Corboliense est de feodo Parisiensis episcopi, et inde debetur cereus xx solidorum. Hic portat.

Castrum Montis Letherici est de feodo Parisiensis episcopi, et inde debetur cereus xxv solidorum. Hic portat.

Castrum de Firmitate Aidelaidis est de feodo Parisiensis episcopi, et inde debetur cereus LX solidorum. Hic portat.

Robertus de Sancta Cruce est homo ligius Parisiensis episcopi, et tenet ab eo feodum Sancte Crucis apud Sanctum Dionisium, in quo sunt

VIII masure.

Adam de Lorsenz, de voluntate et concessione Gaucheri de Atilli, qui feodum illud ab episcopo tenere debebat, fecit hominium episcopo de `feodo de Noisement, videlicet de omnibus que habet ibi Girardus de Moissi, et de illis que Henricus de Moissiaco tenet ab ipso Girardo apud Noisement, et de illis que Bertaudus habet apud Noisement, et de domo quam fratres domini Girardi tenent apud Moissiacum, et tres hospites quos ipsi fratres tenent ibidem.

[ocr errors]

Guido de Versalliis tenet ab episcopo terram de Trembleio et terram

« Dominus Ph. de Bronaio, filius ejus, fecit homagium et debet tradere in scriptis infra mediam quadragesimam ea que tenet in feodum. In marg. Cod.

α Hoc feodum commutatum fuit cum domino rege, cum feodo de Cens et de Reviniaco, quod tenent modo heredes Johannis camerarii, sicut continetur in litteris domini Regis. » Ibid.

quam Ivo de Viloflen tenet ab ipso Guidone apud Ocines, sicut feodum debet.

Theobaldus Panis est homo Parisiensis episcopi de pratis et terra culque sunt....

tibili

Theobaldus Panis tenet de episcopo Parisiensi tria feoda : hospites de Sancto Medardo ad unum feodum, hospites de Martreio et vineas de clauso Postel, et vineas de clauso, ad x sol. de servitio ad unum aliud feodum, et prata de sub stagno ad tercium feodum.

Comes Barri Ducis est homo Parisiensis episcopi de Torciaco et de pertinentibus ad Torciacum, et fuit investitus per anulum aureum.

Hic missit ad portandum dominum W. episcopum Parisiensem. Domina Isabella de Gif est femina Parisiensis episcopi, et de eo tenet quicquid habet Parisius et apud Villam Episcopi, tam in theloneo quam in dreturis, et in censu qui valet circa xxIII solidos et etiam in aliis quibuscumque.

Willelmus Pasted est homo Parisiensis episcopi et tenet ab eo........

Godefridus de Coldreio tenet de nobis feodum de Limos cum hospitibus et servitio quod feodum debet. Debet autem feodum unum runcinum de servitio.

[ocr errors]

Simon de Moselant est homo episcopi sicut fuerunt antecessores, et sicut feodum debet, de hospitibus et terra quam habet apud Sanctum Clodoaldum, infra ipsum castrum, que sedet in Moncello '.

Hugo de Calvo Monte est homo episcopi, et tenet ab eo cameram castelleti de Parvo Ponte, que est ex parte curie sue. Tenet etiam ab eo quicquid Enjorrannus de Sevra tenet ab eo apud Versalles, et quicquid ibi tenetur ab Enjorranno. Preterea tenet ab episcopo quicquid de Sevra tenet ab eo apud Rodolium.

Anjebertus miles de Victoricio est homo ligius episcopi, et tenet ab eo terram de Chamos que est apud Fresnes et censum ejusdem terre. Et feodum istud debet roncinum.

Guido de Estenville est homo Parisiensis episcopi de hiis que tenen

'Scriptum fuit in margine a recentiore manu: Episcopus modo habet hoc in dominio quia emit. In ora codicis legitur: Johannes miles, filius

ejus, fecit hominium. Et paulo inferius: Dominus Gilo de Versaliis tenet modo et emit illud a

domino Enjorranno.

tur de eo prope Sanctam Crucem apud Sanctum Dionisium. Dominus Johannes de Estenvilla, miles, ejus filius, fecit.

ог

Dominus Galterus de Villis fecit nobis homagium de sex libris Parisiensibus quas dominus Radulfus de Curges eidem assignavit in redditu quem tenet a nobis in traverso de Confluentio, et de mor libris Parisiensibus quas dominus Adam de Marolio, clericus, eidem G. assignavit in redditu quem tenet a nobis in eodem traverso.

Decanus Parisiensis ecclesie est homo ligius episcopi, salva fidelitate capituli.

Cantor Parisiensis est homo ligius episcopi et jurat ei fidelitatem. Cancellarius Parisiensis est homo ligius episcopi et jurat ei fideli

tatem.

Omnes archidiaconi Parisiensis ecclesie sunt homines ligii episcopi, et jurati sui, et preterea major archidiaconus tenet ab eo atrium Sancti Marcelli de Sancto Dionisio.

Capellanus episcopi est homo ligius episcopi.

Decanus Sancti Marcelli est homo ligius episcopi de decanatu. Decanus Sancti Germani Autisiodorensis est homo ligius episcopi de decanatu.

Decanus Sancti Clodoaldi est homo ligius episcopi de decanatu. Prepositus de Campellis est homo episcopi de prepositura. Matricularius Parisiensis ecclesie est homo Parisiensis episcopi ligius, et jurat ei fidelitatem. Jurat etiam fidelitatem capitulo.

Cantor de Campellis est homo episcopi de cantoria.

Theobaldus li Veautres est homo episcopi et tenet de eo id quod habet in Tonil, de pane et de lana et de cannabe et de lino et vi dreturas Parisius, in Campellis et v solidos censuales ad festum Beati Andree et xx solidos censuales apud Villam Episcopi.

Willelmus de Bretoneria homo episcopi Parisiensis de feodo quod dominus Crispinus de Ofins tenet ab ipso Willelmo apud Victoricium. Johannes de Britiniaco homo ligius episcopi Parisiensis de omnibus que habet et apud Britiniacum et alibi ubicumque.

Petrus de Betisiaco est homo Parisiensis episcopi, et debet runcinum de servicio, et ire cum episcopo in exercitum ad expensas epi

« السابقةمتابعة »