صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

infelici adimit omnem mentem; nam statim atque spectavi te, o Lesbia, nihil mihi amplius superest, Verum lingua mea stupet, ignis subtilis pervadit mea membra, aures meæ tinnitu proprio resonant, oculi mei duplici caligine operiuntur. O Catulle, otium tibi grave est, otio delectaris, eoque plus æquo lætaris, sed et otium afflixit aliquando Principes et felices civitates.

[ocr errors]

7 In nonnullis Stat. codd. suprema pro super mi. Secundæ hujus Strophes ultimus versus desideratur: is autem qui vulgo legitur, Quod loquar amens, non est Catulli sed Parthenii. Corrad. supplevit, Voce loquendum; certe tale quid postulat verba Græca, βροχέως με φωνᾶς Οὐδὲν ἔτ ̓ ἴκει. In Scal. 1. penes editorem sic manu expleta est lacuna, nihil est super mi in Fauce loquela.9 In quibusdam tenues; male: nam est in Sapphus Ode λеπтdν πup.-10 Voss. vult suapte absolute positum pro sponte,' in quam rem laudat Lucr. vI. 755. sed ibi in optt. codd. legitur sua vi.-11 Tinniunt in edd. vett. Lect. nostra est ex cod. Scal.-13 Apertum exemplum interpolationis insulsæ ac stultæ. Iis, qui aliquem literarum atque humanitatis sensum habent, non multis verbis demonstrandum est, quam inepta sit hæc stropha, pannus in purpurą positus, ut cum Nævio loquar. Catullus totum Sapphus Carmen eleganter Latinis verbis expresserat, at ultima stropha æque ac versus octavus periit vel incuria librariorum, vel quoniam verba in codice obliterata legi non poterant. Lacuna inde facta, librarius nasutus ac nimis otiosus, ne quid codici deesset, hos versus videtur adjecisse, et occasione esse abusus, qua ipse, in describendo Catullo sudans atque otio poëtæ invidens, mentem suam stupidam explicaret. Neque attendit metri defectionem in verbis Otium Catulle. Credibile enim est, Catullum iisdem numeris reddidisse Carmen Sapphus, quod ita scriptum est, ut epitrito secundo versus incipiant. Hoc uno loco Carminis leguntur trochæi, quod, aliorum Latinorum exempla sequutus, semper evitasse videtur poëta; nam e duobus Carm. XI. locis, qui habent trochæos, alter cubat in mendo.' Hand.-15 In quibusdam edd. vett. simul et beatas.

NOTE

nasci tantum ex otio, quod subinde multis regibus, multisque urbibus exitii causam fuisse significat.

5 Dulce ridentem] Idem Catullus in Epithalamio Juliæ et Manlii,

'Dulce rideat ad patrem.' Horat. 'Dulce ridentem Lalagen amabo.' Hujus porro Strophes deest ultimus

versus.

15 Otium et Reges] Molestus sim,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

AD SE IPSUM DE STRUMA ET VATINIO.

QUID est, Catulle, quid moraris emori?
Sella in curuli Struma Nonius sedet:
Per consulatum pejerat Vatinius.

Quid est, Catulle, quid moraris emori ?

Quid est, o Catulle, quid jam mori cunctaris? en Struma Nonius sedet in sella curuli, et Vatinius falso jurat per consulatum suum: quid est, o Catulle, quod cunctaris jam mori?

1 In Ald. Mur. et aliis quod moraris; cujus lectionis patrocinium in se suscepit Vulp. usus auctoritate Cic. qui semper dicere soleat,' quid, quod :' sed in omnibus, quæ produxit, exemplis rò quod' conjunctivis jungitur; et sic debebat etiam esse moreris: quid multo magis animum concitatiorem exprimit.' Doer. Lect. nostram testantur edd. vett. cum omnibus Stat. et aliorum codd. Hic, et versu 4., Græviana exhibet amori pro emori, haud dubie typothetarum incuria.

NOTE

2 Sella curuli] Propria erat eorum, qui majoribus Magistratibus in Republica fungebantur, Consulis scili. cet, Prætoris, et dilis: tres enim illi Magistratus honoris gratia vehebantur curru, in quo erat sella eburnea, supra quam considerent.

Struma Nonius] Fuit is Prætor, et

filius Senatoris illius Nonii, quem Antonius proscripsit, ut haberet opalum ejus, sestertiis viginti millibus æstimatum.

3 Vatinius] Inquinatissimæ vitæ homo. Pompeii opera Consul fuit dies aliquot. In hunc extat Cicero, nis Oratio acerbissima.

CARMEN LIII.

DE QUODAM ET CALVO.

RISI nescio quem modo in corona,
Qui, cum mirifice Vatiniana
Meus crimina Calvus explicasset,
Admirans ait hæc, manusque tollens:
Di magni, salaputium disertum!

5

Nuper in cætu forensi risi nescio quem, qui, cum Calvus amicus meus mirum in modum exposuisset Vatiniana scelera, stupens, et manus efferens, o magni Cœlites, inquit, quam eloquens salaputium!

1 In Palat. p. Rheg. et codd. ap. Ed. Cant, et corona; in Commel. e corona, probante Mel.-3 Pro lect. antiq. carmina legi jussit Avant. crimina.—5 In Scal. cod. ut et in Venett. Brix. et Vicent. salaputium; in Rheg. salapantium ; in Commel. salipiticium; in aliis vett. codd. teste Salmas. solopugium. Lect. codd. non produxit Statius. Seneca, Controv. III. 19. de eodem Calvo, h. 1. meminit: Erat enim parvulus statura, propter quod etiam Catullus in Hendecasyllabis vocat illum salaputium disertum;' sed et hic libri turbant. Senecæ codd. teste Stat. exhibuere vel salicippium, vel, sallupitium; hinc ille et Mur. legebant ap. Nostrum salicippium, quod placuit Hermolao Barbaro, Lil. Geraldo, P. Manut. R. Titio, aliis. Salmas. affirmat solopugium etiam legi tam in vett. codd. Senecæ, quam in codd. Catulli; unde fecit salopygium; alii Senecæ codd. habebant salii putium, quod et legi possit saluputium, et veræ lect. propius accedit: solopichium affert Avant, ex eodem Senecæ loco. Turn. Advers. XXI. 26. conj. ascalabotium, sive calabotium; Alciatus holopygium. Alii salapusium, saliputium, sapientium, salapichium, sallicipium, holopachium.

NOTE

2 Vatiniana] De Vatinio probro- quasi dicas, totum cubitum, i. e. homisissimo homine jam supra.

3 Calvus] Orator disertissimus, qui apud Senatum Romanum Vatinium accusavit, cuique sanctitatem orationis et judicium Quintilianus, Cicero vero, præter judicium, doctrinam summamque elegantiam, tribuit.

5 Salaputium] Sic nutrices vocare solebant pueros, cum vellent ipsis blandiri; cum autem Calvus esset staturæ perexiguæ, ut Seneca testatur, homo ille de turba nescio quis admiratus Calvum recitantem, serio putavit esse puerum, non virum: itaque exclamavit, nutricum more, salaputi um disertum! Legunt alii holopachium:

nem cubitalem, ab öλos, totus, et ñîxvs, cubitus: legunt alii salicippium ex Seneca, nomine a 'saliendo in cippum' venuste conficto; is enim in controversia quadam, ne propter corporis parvitatem minus conspicuus esset, imponi se supra cippum jusserat. Alii denique aliter legunt. Cum autem ad locum hunc Catulli obscurissimum illustrandum maxime faciant

quæ de Calvo scribit Seneca Controversiarum lib. III. Controversia 19. ejus verba hic debere me recensere putavi. 'Calvus,' inquit Seneca, 'qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiæ habuit, us

NOTE

que eo violentus actor, et concitatus fuit, ut in media actione ejus surgeret Vatinius reus, et exclamaret: 'Rogo vos, Judices, num si iste disertus est, ideo me damnari oportet?' Idem postea cum videret a clientibus Catonis rei sui Pollionem Asinium circumventum in Sorite, imponi se supra cippum jussit; erat enim parvulus statura, propter quod etiam Ca

tullus in Hendecasyllabis vocat illum salicippium disertum ; et juravit si quam injuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum juraturum calumniam; nec unquam postea Pollio a Catone advocatisque ejas, aut re, aut verbo violatus est. Solebat præterea excedere subsellia sua, et impetu elatus usque in adversariorum partes transcurrere.'

CARMEN LIV.

AD CÆSAREM.

OTHONIS caput oppido pusillum,
Vetti, rustice, semilauta crura,

Si tibi forte non lubet odisse omnia eorum qui tecum sunt vitia, optarem, ut tibi saltem et Fuffitio annoso veteratori displiceret perexiguum Othonis rustici heri

1 Tres primi versus in quibusdam editionibus antecedenti Carmini annexi sunt. In nonnullis edd. vett. oppido est; Tò est, inquit Doer. haud dubie intrusum est ab illis, qui nexum Carminis non caperent.-2 Hic versus in quibusdam edd. post sequentem ponitur; quæ transpositio debetur Statio, qui legit, Heri Rustice; pro quo Gryph. et Mur. Heri rustice: in vetustioribus, At en rustice, vel rustica: in codd. Scal. et Voss. Etri, vel Veteri, rustica semiplota crura; unde Scal. fecit Peri rustice, et Voss. lect. nostram Vetti: in aliis Peti. Turn. si quid mutandum, legeret, Heri rustica et armilausa curta,

NOTE

1 Othonis caput] Hoc Epigrammate Poëta exagitat quosdam ex decu. ria Scribarum Cæsaris; Othonem scilicet, et Libonem, et Fuffitium, in quos et Cæsarem ipsum amarissime invehitur. Hos sane versus, nisi Sibylla legerit, interpretari alium posse reor neminem. Lucem tamen quam potui densissimis tenebris attuli, paratus meliorem amplecti sensum, si quis proposuerit: illud tamen certum videtur, insectari nempe Catullum il lius L. Roscii Othonis exilem men

tem, angustumque cerebrum et caput, qui Tribunus plebis, Consule Cicerone, legem theatralem stultam et rationi contrariam tulit, qua cautum erat, ut potius fortunarum, quam generis, honoris, aut virtutis ratio haberetur, et ut Patriciis, aut Equestris Ordinis, et Senatoriis viris, summis etiam honoribus functis, quibus quadringentorum sestertiorum census non esset, spectandi jus in theatro in primis quatuordecim gradibus seu subselliis adimeretur, sed qui ditiores

Subtile et leve peditum Libonis ;
Si non omnia displicere vellem
Tibi, et Fuffitio seni recocto.
Irascere iterum meis iambis

Immerentibus, unice Imperator.

5

caput, ac pariter crura squalentia, et tenues ac fluxi Libonis peditus. Tu modo, o singularis Imperator, quod hæc dixerim, rursus excandesces adversus meos iambos iram tuam non merentes.

i. e. brevis quædam vestis.-3 Stat. legit, Talyviov Libonis.-4 Sed non Ald. Mur. Stat.-5 Suffecio, Venett. Brix. Vicent. Gryph. et Mur. in codd. Suffitio; sed Fuffitio legendum docuit Scal. ex Dione, ubi est ovpirios.-6. 7 Hi versus et in codd. et impressis alieno leguntur loco.' Stat.

NOTE

essent, loca honoratiora occuparent. De hoc Othone Horat. Epod. 4. 'Sedilibusque magnus in primis Eques Othone contempto sedet.' De ejusdem Othonis lege, quæ honorum præmia divitibus tantum hominibus sæpe sceleratis decernebat idem Horat. 1. Epist. 1. Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum Nænia? quæ recte regnum facientibus offert.' Juvenal. Sat. III. 'de pulvino surgat equestri, Cujus res legi non sufficit; et sedeant hic Lenonum pueri quocumque in fornice nati: Hic plaudat nitidi præconis filius inter Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanistæ. Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.'

2 Vetti, rustice [Heri rustici] Qui nempe adeo male habuit claros, nobiles, et virtute præstantes Viros, quibus obscuros et infima sorte natos homines, modo divites, anteposuit. Alii legunt, Peri, i. e. perdite ama, ut Scaliger, qui solus interpretandum ante nos suscepit hoc Epigramma, ceteris enim visum est ineluctabile. Sensus igitur Scaligeri hic est: O Rustice perdite ama Othonis caput exiguum, et crura sor, dida et tenues ac fluxos peditus Libonis, Dispeream, nisi vellem omnia

tibi displicere, &c. Quis porro fuerit hic Libo, cum plures ea fuerint ætate Libones, incertum; constat tamen ipsum Cæsari familiarem fuisse.

4 Si non omnia] Idem Scaliger putat subintelligendum esse, 'dispeream.'

5 Fuffitio seni recocto] 'Recocti' dicebantur Scribæ qui sæpius cum Proconsulibus in Provincias missi, exercitatiores facti fuerant usu: mittebantur autem quinque viri; qui cum rediissent, vendebant decurias suas, quod si voluissent iterum Magistratibus apparere, 'cocti' dicebantur, quique sæpius hoc refactitabant, recocti.' Horat. 'sæpe recoctus Scriba ex Quinqueviro corvum delusit hiantem.'

[ocr errors]

6 Irascere iterum] Julium Cæsarem Imperatorem alloquitur, quem constat jam semel fuisse Catullo iratum, ob notam versiculis de Mamurra sibi inustam. Qua de re sic Suetonius in Cæsare cap. 73. 'Valerium Catullum, a quo sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulaverat, satisfacientem eadem die adhibuit cœna, hospitioque patris ejus, sicut consueverat, uti perseveravit.'.

« السابقةمتابعة »