صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

hendere potuisset. Occasione igitur arrepta cepit iuve- 1218 nem oppugnare. Sed cum eum vincere per potentiam non valuisset, pacem cum eo fraudulenter fecit, et per quosdam suos familiares insidias ei posuit, et hii eum turpiter occiderunt.

Post hec cepit comes Rudolfus impugnare comitem Gotfridum de Laufinberc, puerum virtuosum, filium avunculi sui, eique villas plurimas devastavit. Comes vero Gotfridus quodam mane cum civibus suis de Laufinberc Bruccam castellum adiit, apertumque reperit, potenter intravit, et omnia que ibi reperit in castellum Laufinberc cum gaudio transferebat. Multi viri et mulieres cum corporibus tantum evaserunt.

Comes de Kiburc filiam comitis de Sabaudia duxit uxorem. Videns autem se ex ea filios non habere posse, dignitates suas domino episcopo Argentinensi tradidit, tali conditione seu pacto ut quidam dixerunt, quod comitissa quasdam res libere possidere deberet ad tempus vite sue, et postea dignitates ad episcoporum Argentinensium posteros devenire. Mortuo vero comite de Kiburc comes Rudolfus de Habisburc omnes pene res et dignitates per violentiam obtinuit, cum verus tamen heres esse a pluribus negaretur.

Erant in superioribus partibus nobiles domini libere conditionis, filii sororis venerabilis episcopi Basiliensis Heinrici de Tune, qui cives Thuricenses et comitem Rudolfum de Habisburc aliosque vicinos suos, ut eis videbatur, sepius indebite turbaverant. Eo tempore comes Rudolfus quibusdam hominibus de Lombardia venientibus ducatum prestitit ut possent in Alsatiam pervenire. Hii cum prope dominium istorum dominorum pervenissent, ipsis omnia que attulerant abstulerunt. Comes Rudolfus super hoc indignatus, cives Thuricenses atque alios amicos et vicinos induxit ut contra dominos de Tokinburc iuvarent, quasi vellent eos in eis fideliter vindicare. Qui gavisi magnum sibi adiutorium promiserunt. Comes vero congregato exercitu castrum Uzinberc violenter obsedit et res eorum alias devastavit. Domini de Tokinburc se ut poterant defenderunt et multis septimanis viriliter tenuerunt. Et cum multa mala passi fuissent et1 peiora obsidentibus intulissent, tandem eis victualia defecerunt, et

1) obsidentes steht hier noch in der hs. was widersinnig ist und wohl besser ganz wegbleibt.

1268.

castro derelicto cum corporibus recesserunt. Comes Rudolfus habito castro destruxit, et res eorum alias devastavit.

Post mortem imperatoris Friderici imperii res quas quilibet dominorum poterat confiscavit. Obtinuit autem comes Rudolfus de Habisburc Brisacum et per tempus aliquot in sua tenuit potestate. Venerabilis vero dominus Heinricus episcopus Basiliensis dixit comiti Rudolfo, quod Brisacum suum deberet esse, eo quod iure hereditario possedisset. Comes vero Rudolfus dixit, quod si vellet ei dare mille marcas argenti pro iure suo, promitteret castrum et castellum tradere in episcopi potestatem. Episcopus vero dedit ei nongentas marcas, et sic obtinuit civitatem quam habuit usque ad electionem Rudolfi in regem Romanorum.

Cum autem interim comes Rudolfus episcopum Basiliensem indebite molestaret, episcopus Basiliensis accersito comite Rudolfo dixit: Cognate, a vexatione mea quiesce, et tibi centum marcas argenti voluntarie ministrabo. Comes per illum annum voluntarie quiescebat. Sequenti anno comes Rudolfus episcopum cepit secundario perturbare. Iterum dedit centum marcas, ut eum amplius non vexaret, et iterum a vexatione secundario desistebat. Tercio anno petiit comes Rudolfus ab episcopo ducentas marcas eo quod indigeret; erat enim multis debitis obligatus. Episcopus dixit: Verecundor esse de cetero tributarius; cum ducentis marcis sic me muniam quod violentiam minime pertimesco.

Post hec cepit comes Rudolfus episcopum Basiliensem, cognatum suum, quantum potuit impugnare. Episcopus vero cum civibus Basiliensibus villam Bladolzheim que sita est prope Rhenum, que tunc noviter munita fuerat fossato atque propugnaculis, potenter intravit, et omnia que in ea fuerant devastavit. Post hec comes Rudolfus dominos de Tokinburc filios sororis domini episcopi Basiliensis obsedit et efficaciter impugnavit. Episcopus ex adversum in odium comitis Rudolfi castrum Hertimberc quod noviter constructum et bene consumatum fuerat evertebat. Deinde castrum Rinfelden quod inexpugnabile videbatur violenter obtinuit et traxit in propriam potestatem.

Castellum quod Seconis dicitur, quod tunc erat de dominio comitis Rudolfi, ignis casu superveniens exceptis duabus vel tribus domibus devastavit. Eorum enim peccatis

exigentibus hoc eis creditur accidisse. Sanctus enim Fridolinus locum illum usque ad illud tempus custodierat, quod nullus dominorum eos enormiter poterat infestare. Cives vero loci illius non confidentes in domino suo sancto Fridolino, pontem lapideum quem ipse construxerat destruxerunt, predas pauperum innocentum introduxerunt, et commessationibus et luxuriis insistebant. Hiis et hiis similibus peccaverunt, ideo perierunt. Indignationem enim suam sanctus Fridolinus duobus annis ante destructionem loci pulsationibus, quas faciebat in capsa qua eius reliquie quiescunt, pluribus et multis vicibus ostendebat. Custos eciam ecclesie, domina de Gliers, conditionis libere, sollempnis receptatrix fratrum Minorum atque Predicatorum et pauperum aliorum, dixit sanctum Fridolinum filiabus suis canonissis suis in somniis apparuisse et indignationem suam sepius ostendisse. Frater hospitalis, custos ecclesie sancti Fridolini, qui in ecclesia semper iacuit eamque custodivit, infra duos annos sepius eum se retulit audivisse. Loco hoc destructo per ignem, venit venerabilis dominus Heinricus Basiliensis episcopus et domos lapideas ac muros civitatis in locis multis deiecit, et omnia que ibidem reperit deportavit.

Venerabilis domina abbatissa de genere comitum Phiretarum post exustionem castelli in claustrum et castellum rediit, reliquias sancti Fridolini reperit ac accepit. Post hec consilium init cum canonissis suis quid facere deberet de reliquiis sui domini sancti Fridolini. Tunc canonisse dixerunt: Si transtulerimus reliquias sancti Fridolini ad locum sollempnem, scilicet in Basileam, tunc per violentiam episcopus et canonici retinebunt; si autem fratribus Minoribus vel Predicatoribus vel aliis religiosis dederimus ad servandum, ab illis episcopus auferet violenter. Hiis consideratis dixerunt: Demus reliquias sancti Fridolini alicui vicinorum dominorum qui claustro nostro aliquo fidelitatis vinculo astrictus teneatur. Commiserunt igitur comiti de Habsburc, qui eas in honestam cameram collocavit, insuper in ea noctis tenebras lumine decoravit. Que cum per breve tempus ibi fuissent, indignationem suam ceperunt per pulsationem suam familie demonstrare. Audiens hec abbatissa in Loufinberc ad canonissarum collegium transferebat. Sed cum et ibi ad tempus aliquod fuissent, indignationem suam per pulsa

1273

tionem suam canonissis suis intimabat. Tunc canonisse cum suis reliquiis ad claustrum proprium redierunt.

Eodem tempore comes Rudolfus ut infestaret dominum Basiliensem Rhenum transire non poterat. Unde naves quas in curru ducere poterat fabricare fecit, et quando voluit cum ipsis Rhenum transivit. Et hominibus episcopi superveniens improvise eos sepius graviter infestavit, et post in eisdem navibus per Rhenum rediens eas ad tutiora loca in curribus perducebat. Videns comes Rudolfus quod per potentiam episcopo Heinrico resistere non valeret, militibus et civibus episcopo occulte dona tribuit et promisit. Milites episcopi comitem, occulte et episcopum contempserunt. Intelligens hec episcopus cum propriis suis comitem invadere non audebat. Sciens hec comes Rudolfus vias suas sine timore quo voluit dirigebat.

Comes autem cum Basileam quadam vice pertransisset, intelligens hoc Marscalcus magister civium, cives convocavit, comitem Rudolfum prosequi faciebat. Ipse vero Marscalcus cum paucis persequitur fugientem. Et cum quasi solus ad inimicos pervenisset eum comprehenderunt et velociter occiderunt. Post hec libere quo voluit perrexit, quia cives Basilienses propter infidelitatem suorum eum invadere non audebant.

Comes Rudolfus exercitum congregavit, veniensque Basileam collem Binnigen ascendit, et Basilienses obsedit, et ibi cum exercitu quinque diebus cum potentia morabatur. Episcopus vero cum civibus eum depellere non audebat, quia cives quos amicos habuit inimicos maximos reputavit. Verum postea comes Rudolfus milites congregavit, obsidere Basilienses ex alia parte Rheni volens, ut glorie sue potentiam secundario demonstraret. Cum autem plus quam trecentos milites congregasset in Brisgaudia, et cum prope Basileam potenter transitum facere voluisset, plures ex eis periculo se committere noluerunt. Comes vero se periculo commisit, cum trecentis militibus prope Basileam pertransivit, predam secum tulit, et viam quam ceperat adimplevit. Basilienses eum insequuntur sed eum comprehendere non valebant. Anno domini m.cc.lxx.iii. venit in Basileam nuntius quidam ab electoribus missus, dicens se allaturum regem omnibus. Hic cum a Basilea ad comitem Rudolfum venisset, dixit:

Electores vobis significant, quod si volueritis filias vestras 1273 nuptui dare talibus dominis, in regem vos eligent Romanorum. Qui respondit: Hec et quecunque alia implebo. Tunc literas electionis et confirmationis omnibus patefecit. Rex hiis visis, suis omnibus dixit: Pacem cum omnibus habete, et omnes captivos restituite pristine libertati. Hiis auditis atque visis domini invicem loquebantur: Vivat rex! et postea honorem regium sibi tribuerunt. Deinde cum uxore filiis et filiabus ad Rhenum perrexit. Et cum in Rinveldiam veniebat, cives eum velut regem cum magno gaudio receperunt, et castrum atque castellum sibi libere tradiderunt. Postea venit in Basileam, et illi eum laudabiliter receperunt. Post hec venit Nuwenburg et Brisacum, et illi eum honorifice receperunt et necessaria tradiderunt. Has civitates et castella dominus Heinricus Basiliensis episcopus pretio sibi comparaverat vel per obsidionem obtinuerat, que eciam episcopo libere serviebant et comitem Rudolfum quantum poterant impugnabant. De hac mutatione venerabilis dominus episcopus Basiliensis Heinricus in tantum doluit, quod ut dicebatur mortis periculum incurrit. Omnes enim inimicos et persecutores regis deus ut dicebatur de hoc seculo paulatim subtrahebat.

De electione et inauguratione Rudolfi regis Romanorum.

Dominus de Clingen vir libere conditionis personatus dives et devotus vidit principes et electores imperii congregatos et dicentes: Quicunque ex nobis hanc coronam levare poterit rex ab omnibus habebitur. Singulis autem se probantibus nullus eorum levare potuit eam. Tandem Rudolfus de Habsburc comes coronam potenter elevavit seque coronavit. Visionem hanc eventus subsequens approbavit, eligitur enim in crastino Michahelis anno m.cc.lxx.iii. Tum igitur captivos omnes, eciam perpetuo carceri deputatos pristine restituit libertati. Venit Maguntiam. Hic presentantur ei regalia que predecessores reges magna pecunia non poterant obtinere. Hinc Aquisgranum. Multitudinem hominum strata publica usque ad tria milliaria vix commode recipiebant. Occurrunt dux Bavarie Saxonie et alii cum viginti millibus equitum. Panis modicus duobus denariis vendebatur, sextarius avene pro decem coloniensibus.

BOEHMER FONTES 2.

4

« السابقةمتابعة »