صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

80

85

Non tibi tot coelo scintillant aftra fereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi confpicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis veniffe invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, & riguas Simoentis Aumine valles,

Huic Paphon, & roseam poft habitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Monia quàm subito linquere faufta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ. 99
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA, Anno Ætatis 17. In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

Ultima præconum præconem te quoque

sæva Mors rapit, officio nec favet ipsa suo. Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Afonios vivere pofse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phoebo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Mufis, Palladi fæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem eft telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.

15

20

Fundat

*

[ocr errors]

6

Fundat & ipsa modos querebunda Elegëia tristes,
Personet & totis nænia mæsta scholis.
E LE GIA TERTIA, Anno Ætatis 17.

In obitum * Præsulis Wintoniensis.
ostus eram, & tacitus nullo comitante fedebam,

Hærebantque animo triftia plura meo, Protinus en fubiit funeftæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina folo; Dum procerum ingressa eft fplendentes marmore turres

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit fatrapum fternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempeftivis ossa cremata rogis:
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit & amiffos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, & tristi sic ore querebar; Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, * Lancelot Andrews, who died Sept. 21. 1626.

Nonne

IO

1:5

20

25

Nonne satis quod sylva tuas perfentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque affilata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec finis ut semper Auvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima colo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia fylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas ;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ ? Talia dum lacrymans alto fub pectore volvo,

Rofcidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartesliaco fubmerserat æquore currum

Phoebus, ab cöo littore menfus iter.
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos:

30

35

Cum

40

45

Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit Aoribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hefperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur effe domus.
Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.

50

55

Dumque

« السابقةمتابعة »