صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Dumque fenex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra fono.

Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis,
Pura triumphali perfonat athra tubâ.

Quifque novum amplexu comitem cantuque falutat,
Hofque aliquis placido mifit ab ore fonos;
Nate veni, & patrii felix cape gaudia regni,
Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, & aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulfa quies.
Flebam turbatos Cephaleià pellice fomnos,
Talia contingant fomnia fæpe mihi.

ELEGIA QUARTA, Anno Ætatis 18.

60

65

Ad Thomam Junium præceptorem fuum, apud mercatores Anglicos Hamburgæ agentes, Paftoris munere fungentem.

Curre per immenfum fubitò mea littera pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros;

Segnes rumpe moras, & nil, precor, obftet eunti,
Et feftinantis nil remoretur iter.

Ipfe ego Sicanio frænantem carcere ventos
Eolon, & virides follicitabo Deos,

Cæruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per fua regna viam.
At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleufinâ miffus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas
Ditis ad Hamburgæ moenia flecte gradum,
Dicitur occifo quæ ducere nomen ab Hamâ,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præful Chrifticolas pafcere doctus oves;
Ille quidem eft animæ plufquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!

Charior ille mihi quàm tu doctiffime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;

4 I

5

ΙΟ

15

20

Quàmque

Quàmque Stagirites genorofo magnus alumno,
Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis & ille mihi.
Primus ego Aonios illo præeunte receffus
Luftrabam, & bifidi facra vireta jugi,
Pieriofque haufi latices, Clioque favente,

Caftalio fparfi læta ter ora mero.

Flammeus at fignum ter viderat arietis Athon,
Induxitque auro lanea terga novo,
Bifque novo terram fparfifti Chlori fenilem

Gramine, bifque tuas abftulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibiffe fonos.
Vade igitur, curfuque Eurum præverte fonorum,
Quàm fit opus monitis res docet, ipfa vides.
Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,

Mulcentem gremio pignora chara fuo,
Forfitan aut veterum prælarga volumina patrum
Verfantem, aut veri biblia facra Dei,

25

30

35

40

Cæleftive

Cæleftive animas faturantem rore tenellas,
Grande falutiferæ religionis opus.

Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

45

Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum.
Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modeftos
Verba verecundo fis memor ore loqui:

Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Mufis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;
Fiat & hoc ipfo gratior illa tibi.

50

Sera quidem, fed vera fuit, quam cafta recepit.
Icaris à lento Penelopeia viro.

55

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuiffe fuum.

Tu modò da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.

4 I 2

60

Sæpe

Sæpe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moestas delicuere preces.
Extenfæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat & iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum !

In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma paraffe duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et fata carne virum jam cruor arva rigat;
Germanifque fuum conceffit Thracia Martem,
Illuc Odryfios Mars pater egit equos;
Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,
Fugit & ærifonam Diva perofa tubam,
Fugit io terris, & jam non ultima virgo
Creditur ad fuperas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumfonat horror,

Vivis & ignoto folus inopfque folo ;,

65

70

75

80

Et,

« السابقةمتابعة »