صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et cupit, & digna eft, quid enim formofius illà,
Pandit ut omniferos luxuriofa finus,

Atque Arabum fpirat meffes, & ab ore venufto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis!
Ecce coronatur facro, frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinca turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus & vifa eft poffe placere fuis,
Floribus effufos ut erat redimita capillos
Tenario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Mellitafque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiafque tibi ferre videntur aves.

Nec fine dote tuos temeraria, quærit amores
Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma falutiferum medicos, tibi, gramen in ufus
Præbet, & hinc titulos adjuvat ipfa tuos.

60

65

70

Quòd fi te pretium, fi te fulgentia tangunt

75

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor)

Illa tibi oftentat quafcunque fub æquore vasto,
Et fuperinjectis montibus abdit opes.

Ah quoties cum tu clivoso feffus Olympo

In verfpertinas præcipitaris aquas,

Cur te, inquit, curfu languentem Phoebe diurno
Hefperiis recipit Cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tarteffide lympha,
Dia quid immundo perluis ora faló?

Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbà,
Huc ades, & gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene fufurrans
Aura per humentes corpora fufa rofas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phoebe tuo fapientius uteris igni,
Huc ades, & gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva fuos fufpirat amores;
Matris in exemplum cætera turba rúunt.

4 K 2

80

85

90

95

Nunc

Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentefque fovet folis ab igne faces.
Infonuere novis lethalia cornua nervis,

100

Trifte micant ferro tela corufca novo. Jamque vel invictam tentat fuperasse Dianam, Quæque fedet facro Vefta pudica foco. Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, 105 Littus io Hymen, & cava faxa fonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum.

Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella finus.

ΙΙΟ

Votum eft cuique fuum,votum eft tamen omnibus unum,
Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque feptenâ modulatur arundine paftor,
Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat fua fidera cantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocat.

115

Jupiter

Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat & famulos ad fua fefta Deos.

Nunc etiam Satyri cum fera crepufcula furgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanufque fuâ cypariffi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, femideufque caper.
Quæque fub arboribus Dryades latuere vetuftis
Per juga, per folos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Confulit in trepidos dum fibi nympha pedes,
Jamque latet, latitanfque cupit male tecta videri,
Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi.
Dii quoque non dubitant coelo præponere fylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miferis te Jupiter aurea terris
Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis?

120

125

130

035

Tu

Tu faltem lentè rapidos age Phoebe jugales
Quà potes, & fenfim tempora veris eant ;
Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes,
Ingruat & noftro ferior umbra polo.

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

140

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoc habuit refponfum.

ITTO tibi sanam non pleno ventre falutem,

MITT

Qua tu, diftento fortè carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camoenam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras?

Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, 5
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas..

Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.

Quàm bene folennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque cœlifugam quæ coluere Deum,

ΙΟ

« السابقةمتابعة »