صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sic ille charis redditus rurfùm Mufis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipfe inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis femper Ageriam fpectans.
Tumidufque & ipfe Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum :
Nec in fepulchris ibit obfeffum reges
Nimiùm finiftro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adufque curvi falfa regna Portumni.

40

35

MAN

MANSU S.

Joannes Baptifta Manfus Marchio Villenfis, vir ingenii laude, tum litterarum ftudio, nec non & bellica virtute apud Italos clarus in primis eft. Ad quem Torquati Taffi dialogus extat de Amicitia fcriptus; erat enim Tafli amiciffimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerufalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortefi
Rifplende il Manso -------

Is authorem Neapoli commorantem fummâ benevolentiâ profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe difcederet, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen mifit.

AC

HA

C quoque Manfe tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manse choro notiffime Phoebi, Quandoquidem ille alium haud æquo eft dignatus hoPoft Galli cineres, & Mecænatis Hetrufci.

[nore,

Tu quoque, fi noftræ tantum valet aura Camoenæ, 5 Victrices hederas inter, laurofque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso

Junxit, & æternis infcripfit nomina chartis.

[merged small][ocr errors]

Mox tibi dulciloquum non infcia Mufa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divům prolixus amores;
Mollis & Aufonias ftupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates
Offa tibi foli, fupremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operofo ex ære poetam.

10

15

20

Nec fatis hoc vifum eft in utrumque, & nec pia ceffant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, & varia fub forte peractam
Describis vitam, morefque, & dona Minervæ ;
Amulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Aolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs & magni nomine Phoebi,
Manfe pater, jubeo longum falvere per ævum
Miffus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus afpernabare Musam,
Quæ nuper gelidà vix enutrita fub Arcto
Imprudens Italas aufa eft volitare per urbes.

25 ·

Nos

Nos etiam in noftro modulantes flumine cygnos
Credimus obfcuras noctis fenfiffe per umbras,
Quà Thamefis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.

Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras.

30

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo, 35
Quà plaga fepteno mundi fulcata Trione

Brumalem patitur longâ fub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes fpicas, & lutea mala caniftris,

Halantemque crocum (perhibet nifi vana vetuftas)
Mifimus, & lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua facris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties fefto cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graix de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,

40

45

50

Claraque

Claraque perpetui fuccrefcet fama Marini,

Tu quoque in ora frequens venies plaufumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum fponte tuos habitasse penates

Cynthius, & famulas veniffe ad limina Mufas:

At non fponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Pheretiada coelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden fufceperat hofpes;
Tantùm ubi clamofos placuit vitare bubulcos,
Nobile manfueti ceffit Chironis in antrum,
Irriguos inter faltus frondofaque tecta
Peneium prope rivum: ibi fæpe fub ilice nigrà
Ad citharæ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa fub imo
Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec fentit folitas, immania pondera, filvas,
Emotaque fuis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculofi carmine lynces.
Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet
Nafcentem, & miti luftrarit lumine Phoebus,

55

60

65

70

Atlantifque

« السابقةمتابعة »