صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quærendum, et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem Christum formidat infantem, atque ut eum possit occidere tot parvulos necat. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis. Ibi cognatio Mariæ et Elisabeth commemoratur. Ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur. Et quæcunque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus vero qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem vel cognationem vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur quæ homo Christus operatus est, tantum hominis figuram in illis quatuor animalibus significasse videtur. Hæc autem animalia tria sive leo sive homo sive vitulus in terra gradiuntur. Unde isti tres evangelistæ in his maxime occupati sunt quæ Christus in carne operatus est, et quæ præcepta mortalis vitæ exercendæ carnem portantibus tradidit. At vero Joannes supra nubila infirmitatis humanæ velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur. Hæc beati Augustini pauca de pluribus excerpta testimonia ad repellendam querulorum calumniam epistolæ præfationis inserui, quæ et prisco nostro operi (ut dictum est) tutelam defensionis exhibeant, et præsenti signaculum non ignobile præfigant. Orantem pro nobis sanctam paternitatem vestram gratia superni adjutoris conservare atque ad defensionem ecclesiæ suæ sanctæ semper corroborare dignetur.

X. EPISTOLA AD ACCAM DE EXPOSITIONE ACTUUM.

Domino in Christo desideratissimo et vere beatissimo Acca Episcopo, Beda, perpetuam in Domino

salutem.

ACCEPI creberrimas beatitudinis tuæ literas, quibus me commonere dignatus es, ne mentis acumen inerti otio torpere et obdormire permittam, sed meditantis scrutandisque quotidie scripturis vigil atque indefessus insistam, et post expositionem Apocalypseos Sancti Evangelista Joannis, quam fratris nostri Eusebii rogatu tribus libris complexam, mox tibi transcribendam destinavi, in explanationem quoque beati Evangelistæ Lucæ, juxta vestigia patrum, quantum valeam sudoris impendam. Quod quia facere necdum potui, et operis videlicet immensitate perterritus, et obstrepentium causarum (quas tu melius nosti) necessitate præpeditus, ne tamen tuæ postulationis contemneretur auctoritas, quod interim potui, feci. Misi enim opusculum in Actus Apostolorum, quod ante non multos dies editum, et velocissime quantum tempus dederat, ne tua sacrosancta voluntas impediretur, emendatum membranulis indideram. Ubi ea quæ vel mystice gesta vel obscurius dicta videbantur, prout potui dilucidare tentavi. In quo me opusculo cum alii plurimi fidei catholicæ scriptores, tum maxime juvit Arator sanctæ Romanæ Ecclesiæ subdiaconus, qui ipsum ex ordine librum heroico carmine percurrens, nonnullos in eodem metro allegoriæ flores admiscuit: occasionem mihi tribuens, vel alia ex his colligendi, vel eadem

planius exponendi. Actus igitur Apostolorum (ut beatus Hieronymus ait) nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiæ infantiam texere: sed si noverimus eorum scriptorem Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertimus pariter omnia verba illius, animæ languentis esse medicinam. E quibus nos aliqua juxta modulum nostræ parvitatis exposituri, primo admonere curabimus, ipsum Evangelistam Lucam, ut dictum est, juxta traditionem veterum Ecclesiæ tractatorum, medicinæ artis fuisse peritissimum, et magis Græcas literas scivisse quam Hebræas. Unde sermo ejus tam in Evangelio quam in Actibus Apostolorum, comptior est, et secularium redolet eloquentiam, magisque testimoniis Græcis utitur quam Hebræis. Ex quo accidit, quod maxime miror, et propter ingenii tarditatem vehementissimo stupore perculsus nescio perscrutari, qua ratione cum in Hebraica veritate a diluvio usque ad Abraham decem generationes inveniantur, ipse Lucas qui spiritu sancto calamum regente nullatenus falsum scribere potuit, undecim generationes juxta septuaginta interpretes adjecto Cainam, in Evangelio ponere maluerit. Ideo autem in Evangelii Proœmio dicit sibi visum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam hoc multi conati sunt. Sed eos debemus accipere, quorum in Ecclesia multa extat auctoritas, quia id quod conati sunt, implere minime potuerunt. Iste autem non solum usque ad resurrectionem assumptionemque Domini perduxit narrationem suam, ut in quatuor auctoribus Evangelicæ scripturæ dignum suo labore haberet locum, verum etiam deinceps quæ per Apostolos gesta sunt, quæ sufficere credidit ad ædificandam fidem legentium vel audientium, ita scripsit, ut solus ejus liber fide dignus haberetur in Ecclesia de Apostolorum Actibus narrantis, reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque Apostolorum scribere ausi sunt. Eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum

ab Ecclesia Christi, verum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus Apostolis probari potuerunt. Nam Domini nutu gerebatur, ut non solum Apostoli qui viderant, sed et discipuli qui auditu didicerant, facta Christi dictaque conscriberent, quatenus sequentibus Ecclesiæ doctoribus ea quæ non viderant prædicandi scribendique fiducia pariter et auctoritas præberetur. Actus vero Apostolorum, et precipue beati Pauli, cujus individuus in peregrinando comes extitit beatus Lucas, sicut videbat ipse composuit. Quorum contextus omnis, quantum ex aliorum historiis animadvertere potuimus, continet annos vigintiocto: id est, Tiberii Cæsaris annos sex, Caii annos quatuor, Claudii annos quatuordecim. Cujus principis Petrus Apostolus Romam venit, et in quarto anno fame facta octavo anno sunt Judæi Roma expulsi. Item Neronis quatuor annos, quorum duos extremos beatus Paulus Romæ in libera mansit custodia. Ex quo intelligimus, in eadem urbe librum esse compositum. Itemque ut per Judæorum quoque reges eadem tempora discernam, Herodes, Philippus, et Lysanias Tetrarchæ præfuerunt annis sex. Herodes Rex qui et Agrippa qui Cæsarææ periit, annos septem. Agrippa filius ejus, sub quo Paulus Romam missus est, annos quindecim. Cujus restant usque ad subversionem Hierosolymorum anni duodecim. Hæc distinctius executus sum, ut cum ejusdem libelli revolvas historiam, quid sub quo tempore gestum sit, evidenter agnoscere possis. Misi autem et explanatiunculam epistolæ beatissimi Evangelista Joannis, cujus maximam partem ex Homiliis sancti Augustini latissima suavitate diffusis, compendiosus breviator excerpsi. Nonnulla vero in calce etiam proprio sudore subtexui. In quo utroque opere, si quid utilitatis inveneris, Dei donis ascribe. Si quid superflui, meæ fragilitati compatere. Intercedentem pro nobis beatitudinem vestram dominus omnipotens ad regimen Ecclesiæ perpetuo conservet incolumen.

XI. PRÆFATIO DE RETRACTATIONE ACTUUM.

CIMUS eximium doctorem ac pontificem Augustinum, cum esset senior, libros retractationum in quædam sua opuscula, quæ juvenis condiderat, fecisse: ut quæ ex tempore melius, crebro ex lectionis usu ac munere supernæ largitatis didicerat: non ut de prisca confusus impe

ritia, sed ut de suo magis profectu gavisus monimentis inderet literarum, ac posteris legenda relinqueret. Cujus industriam nobis quoque pro modulo nostro placuit imitari, ut post expositionem Actuum Apostolorum, quam ante annos plures rogatu venerabilis episcopi Accæ, quanta valuimus solertia conscripsimus, nunc in idem volumen brevem retractationis libellum condamus: studio maxime vel addendi quae minus dicta, vel emendandi quæ secus quam placuit dicta videbantur. In quo etiam quædam quæ in Græco sive aliter, seu plus aut minus posita vidimus, breviter commemorare curavimus. Quæ utrum negligentia interpretis omissa vel aliter dicta, an incuria librariorum sint depravata sive relicta, nondum scire potuimus. Namque Græcum examplur fuisse falsatum, suspicari non audeo: unde Lectorem admoneo, ut hæc ubicunque fecerimus, gratia eruditionis legat, non in suo tamen volumine velut emendatos interserat, nisi forte ea in Latino codice suæ editionis antiquitus sic interpretata repererit. Nam et Hieronymus pleraque testimonia veteris instrumenti, ut Hebraica veritas habet, edocet: nec tamen hæc ita in

[graphic]
« السابقةمتابعة »