صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XV. DE EO QUOD AIT ESAIAS "ET CLAUDEN-
TUR IBI IN CARCERE ET PER DIES MULTOS
VISITABUNTUR."

is. 2421

[NUNC PRIMUM EDITA.]

Domino beatissimo et intima semper caritate venerando, sancto antistiti Accæ, Beda humillimus servorum Christi, salutem.

QUONIAM quidem, primæ tuæ propositioni festinato respondens, secundam, quæ mihi videbatur obscurior, opportunius rebar ex tempore considerandam: nunc ergo de illa juxta mei ingenioli sensum, quod Catholicæ et absque scrupulo fidei dici et intelligi possit exponam. Quæris enim, (quod prorsus quæsitu dignum, nescio autem an a meis similibus est quærendum,) quomodo intelligendum sit quod de die judicii scribens Isaias dicit inter cætera: Et erit in die illa, visitabit Dominus super militiam cœli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram, et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur et erubescet luna et confundetur Sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus." Ad hoc autem quærendum admonitum te asseris ex lectione tertii nostri in Samuelem libelli, ubi infixum in capite Goliæ lapidem super eterna neque unquam penitus excutienda Diaboli et Angelorum sociorumque ejus pœna interpretantes, hujusce sententiæ memoriam fecimus, non tamen hæc quomodo intelligenda sit, sed quomodo intelligenda non

sit edisserentes: id est quia nequaquam post multos dies sint liberandi quibus in ultimo examine dicatur: Discedite a me, maledicti, in ignem eternum. Neque enim sibi contrarius esse potest idem ipse propheta, qui alibi dicit: Et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Sin autem, qualiter intelligenda sit quæritur, palam tuæ sanctitati, domine in Christo dilectissime, profiteor nequaquam ausum dicere quod intellexerim quid in hac sententia senserit et sentiri voluerit propheta Esaias. Sed tamen, quid ipse pure, ut reor, et Catholice sentiam tibi præcipienti pandere non abnego. Primo diligentius inspiciens, quid de hac beatus Hieronymus in suo illo pulcherrimo in eundem Prophetam opere loquebatur, Quod autem sequitur (inquit) Et post multos dies visitabuntur, videtur applaudere amicis meis, qui Diabolo et Dæmonibus dant pœnitentiam, quod multa post tempora a Domino visitentur; sed considerent quia non dixerit aperte Scriptura Divina, visitabuntur a Domino vel visitabuntur ab Angelis, sed absolute visitabuntur: Ex qua ambiguitate verbi et remedium potest intelligi et correptio quod, postquam justi præmia receperunt, illi in pœnis perpetuis visitentur, Et tamen sciendum quod judicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de pœnarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quæ Domini arbitrio derelicta est. Quibus profecto verbis doctissimus vir et errorem redarguit eorum qui diabolum cum angelis et hominibus reprobis autumant post longa licet tempora completi examinis ultimi suppliciis eruendum, et ex prophetæ dictis hoc intelligi posse demonstrat, quod postquam justis in judicio præmia sempiterna donentur, damnati perpetua pœna reprobi incognito nobis ordine visitentur: quod autem remedium aliquantulum nacturi sunt, non tamen a tormentis omnibus solvendi aut certe graviore adhuc correptione plectendi, quod tamen qualecunque et quan

tulumcunque et quandocunque venturum sit, solius eternæ judicis scientiæ pateat. Verum, qui nusquam alibi Scripturarum legimus aliquid hujusmodi sensum adest de augendis sive minuendis post diem Judicii reproborum tormentis. Namque de amba Habacuc cum propheta quidam, quasi in auxilium hujuscemodi sensus, assumunt. In ira misericordiæ memor eris, hoc ambiguum aliud vero est clara luce perspicuum: quod videlicet viratus causa prævaricationis hominibus Deus in hanc convallem lacrymarum eos de Paradisi gaudiis expulerit, non tamen his sicut angelis de cœlo cadentibus spem resipiscendi abstulerit, sed insuper auditorium frequentiam recuperandæ salutis adhibuerit. Memoratus spiritus vadens et non rediens quod singulis nobis peccantibus, qui in se ipso semper tranquillus est videatur irasci dum punit, attamen digne pœnitentibus mox misereri meminerit; quod denique eidem propheta dixit enim hoc in oratione pro ignorantibus ignorantem peccanti ad oram irascens statim sit misertus oranti, cui simile est illud Psalmistæ, Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordiam suam? Hoc namque et hujusmodi dicta omnia, sicut et illud, Visitabo in virga iniquitates eorum et addam plagas vestras septuplum, et cætera talia, certum est quod hujus seculi, in quo misericordiam et judicium Sancti Domino cantant, statui conveniant. Incertum autem si et futuri, in quo fit quod in alio psalmo Deo dicitur, quia Tu reddes singulis secundum opera eorum, quia, inquam, manifeste Scriptura aliquid post universale judicium talis futuræ mutationis non dicit, est qui illum prophetæ versiculum, quo clausos in carcerem laci reges terræ post multos dies visitaturos perhibet, non post longum tempus consummati novissimi examinis sed in ipso examine putent adimplendum. Quia videlicet homines majorum scelerum rei, per multos ante judicium dies congregati in lacum miseriæ, in ipso Judicii tempore sint per resurrectionem ad mo

dicum evocandi de lacu, mox peracto judicio cum recepto corpore eundem recludendi in lacum. Cujus visitationis post multos dies futuræ, id est resurrectionis et judicii advenientis tempore, sequentes quoque versiculi complebunt; quibus dicitur, Et erubescet Luna et confundetur Sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, &c. Hæc etenim in die Judicii futura, quando et gloriam regni sui universis et beatitudinem suæ visionis sanctis ostensurus est Christus. Loquitur et prophetia sæpe et apertius Evangelica Scriptura, dicente Domino:"Sed in illis diebus, post tribulationem illam Sol contenebrabitur et Luna non dabit splendorem suum, et stellæ cœli erunt decidentes, et virtutes quæ sunt in cœlis movebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria." Neque hoc quod dicitur Et erit in die illa visitabit Dominus, putet quisquam huic assertioni contrarium, quasi non possit dici in die illa futurum, quod multis ante judicium diebus constet implendum. Solet namque Scriptura de die Judicii loquens non solum diem illam sed et horam illam nuncupando præcurrentia proxime ante judicium tempora signare. Denique et Joannes Apostolus, tam longo ante diem Judicii tempore scribens, ait: Filioli, novissima hora est, et, sicut audistis, quia Antichristus venit. Nunc autem Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est. Et ipse Dominus in Evangelio cum diceret, Qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cœlo et omnes perdidit, secundum hæc erit qua die filius hominis revelabitur, continuo subjunxit, et ait In illa hora qui fuerit in tecto et vasa ejus in domo, ne descendat tollere ea, et qui in agro similiter non redeat retro. Videbatur enim ut, die revelationis præmissa, protinus horam illam subjungeret. Non aliam debuisse horam intelligi quam eam qua ipsa revelatio contingeret. Attamen, hora nominata, Dominus non ea quæ in die revelati judicii futura, sed quæ

ante diem revelandi judicii essent facienda signavit. Neque enim pluendi Domino ignem et sulphur de cœlo quisquam in Sodomis ad penitentiam commissorum recurrere, sicut nec ad augmentationem eorundem procurrere spatium temporis habuit, neque filio hominis. revelato aliquis facultatem sicut nec voluntatem habere poterit, vel repetendi desideria quæ cum mundo superius ascendendo relinquerat, vel relinquendi fructus virtutum spiritualium quibus eatenus exercendis inservierat. Hoc est enim relicta in domo vasa descendendo tollere et operantem in agro retro præposterum ire cum omnes inopinatos judicis advenientus præoccupans timere solummodo ac de operum suorum retributione cogitare compulerit. Sic ergo apostolus in ipsis adhuc primordiis novi Testamenti novissimam horam jam venisse testatur. Et si Dominus de die Judicii ac revelatione adventus sui faciens sermonem repente intulit, quid in illa hora cavendum, quid sit fidelibus agendum, quæ tamen admonitis manifesta ratione probatur non ad ipsum judicii advenientis articulum pertinere, sed potius ad vicina imminentis judicii tempora, de quibus promissum fuerat venient dies quando desiderabitis videre unum diem filii hominis et non videbitis et dicent vobis Ecce hic, et paulo post Et sicut factum est in diebus Noæ, ita erit et in die filii hominis; edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias: ecce quanto magis Propheta, qui tot sæculorum voluminibus Novi Testamenti tempora præcurrens prophetiæ oculum longe ad speculandos extremi temporis eventus extendit potuit de consummatione sæculi loquens ea pariter interserere, quæ non jam instante sed imminente adhuc ipsa consummatione futura cernebat. Unde libet paulo superiora loci hujus prophetici, de quo questio est, diligentius inspicere, et quomodo partim ad diem judicii, partim ad vicina judicio tempora pertinebant, explicare. Prævaricantes, inquit, prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati

« السابقةمتابعة »