صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

interfecto Antichristo dies super numerum perfinitum quadraginta et quinque præstolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus: quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta et quinque dierum silentium sit, divinæ scientiæ est, nisi forte dicamus dilatio regni sanctorum patientiæ comprobatio est: sed et hoc notandum in eo quod scriptum est et post multos dies visitabuntur quia ipsa multorum dierum appellatio congruentius hujus sæculi temporibus assignetur, quæ alterna dierum ac noctium vicissitudine multiplicantur quam futuri. Ubi cessantibus horarum discursibus sanctis erit Dominus in lucem sempiternam et impii ligatis manibus ac pedibus exteriores mittentur in tenebras. Ideoque recte sentiendum quia qui nunc infernalium tenebrarum carcere tenentur, post multos labentis hujus sæculi dies visitentur, in illa utique hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Domini et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ, qui vero mala egerunt in resurrectionem judicii, cujus visitationis tempore fiet hoc quoque quod sequitur Et erubescet Luna et confundetur Sol: id ipsum Domino in Evangelio attestante, qui ait Statim autem post tribulationem dierum illorum Sol obscurabitur et Luna non dabit lumen suum et paulo post Et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate, et mittet angelos suos cum tuba et voce. magna et congregabunt electos ejus a quatuor ventis quod autem quasi sub eodem textu propheta subjungit in clausula dicens cum regnabit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus, magis exacto judicii diserimine complebitur, cum ablatis impiis ne videant gloriam Dei, sanctis omnes in supernæ civitatis mansionem ad contemplandam perpetuo speciem sui conditoris intrabunt. Ubi notandum quia sicut hoc loco quasi pariter futura dicuntur quæratis manifesta discretim futura

esse declarat: ita esse superius pariter et quasi sub unius diei judicii articulo contexantur, quæ partim imminente ipso die judicii, partim jam apparente constat implenda. Quem enim legentium latet, quin rubor lunæ et confusio solis vel ante diem vel in ipso die sit futura judicii, glorificatio autem Domini non ea qua cunctis in judicio et justis et injustis apparebit, sed qua in conspectu senum suorum tantummodo, id est electorum revelabitur, tunc sit potius illis ostendenda quando ibunt impii in supplicium eternum ipsi autem in vitam eternam quo tempore, si tamen in tempore dici libet quod eternum est, non rubar Lunæ, non confusio Solis jubar obscurat, sed sicut alibi dicit idem Propheta, Erit lux sicut lux Solis, et lux Solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ ejus sanaverit. His de quæstione periculosissima, sancte antistes, pro modulo nostro expositis, repeto in fine quod in principiis dixi, quia non summe ausus dicere intellixisse, quid Propheta in ea sentire voluerit. Spero autem, superna donante gratia, quia nec textui propheticæ lectionis nec rationi Catholicæ fidei sint inconvenientia quæ de ea disputans scripsi. Sed nec me infructuosum meo lectori futurum credo in his quæ scripsi, quem etsi in sanctuarium prophetici sensus introducere nescivi, ab aratro tamen hæreticæ deceptionis longius abduxi, præmonendo videlicet ne verba prophetæ male interpretans, peccatores quosque criminibus suis inferni carcere semel damnatos credat aliquando visitatione divina revocandos ad veniam, quin potius suimet suorumque curam sedulus agat, quatinus expurgati a vitiis, ornati bonis operibus, diem expectent ultimam, quod et nunc prophetam et omnes ecclesiæ magistros docuisse dubium non est. Intercedentem pro nobis beatitudinem vestram superna gratia semper adjuvare dignetur!

XVI. DE SEPTEM EPISTOLIS CANONICIS.

ACOBUS, Petrus, Joannes, Judas septem epistolas ediderunt, quas ecclesiastica consuetudo Catholicas, h. e. universales cognominat. In quibus ideo prima epistola Jacobi ponitur, quia ipse Hierosolymorum regendam suscepit ecclesiam. In catalogo enim apostolorum priores solent nominari Petrus et Joannes. Verum fons et origo evangelicæ prædicationis incipiens ab Hierosolymis per orbem diffusa est universum. Cujus cathedræ dignitatem etiam Paulus apostolus in eo nominando venerans ait, Jacobus, Cephas et Joannes, qui videbantur columnæ ecclesiæ; vel certe quia ipse duodecim tribubus Israelis, quæ primæ crediderunt, suam epistolam misit, merito prima poni debuit; merito Petri secunda, quia ipse electis advenis, qui Græce dicuntur proselytæ, hoc est eis scripsit, qui de Gentilitate ad Judaismum, de Judaismo ad electionis evangelicæ gratiam, conversi sunt. Merito Joannis epistolæ tertio loco sunt positæ, quia his scripsit ipse, qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione extitissent. Denique multi Scriptorum Ecclesiasticorum, in quibus est S. Athanasius Alexandrinæ præsul ecclesiæ, primam ejus epistolam scriptam ad Parthos esse testantur. Merito Judæ posita est ultima, quia quamvis et ipse magnus est, tribus tamen præcedentibus Apostolis minor est; vel quia prima Jacobi scripta est epistola,

[graphic]

deinde Petri, post eas Joannis ; ideo nunc usque ordinem quo scriptæ sunt, retinent. Constat enim quia beatus Jacobus tricesimo post passionem Domini anno suum consummavit martyrium. Petrus tricesimo octavo, hoc est ultimo anno Neronis, passus est, et ipse in secunda sua scripsit epistola; Certus sum quia velox sit depositum tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi per revelationem. Unde patet, quia imminente passione hanc scripsit epistolam, cum multo ante Jacobus migravit ad Christum. Neque vero conveniebat ejus epistolas ab invicem separari, quas iisdem scripsit ecclesiis. Porro Joannes multo post tempore suas epistolas simul et evangelium scripsit, qui post occisionem Dominicam reversus de exilio turbatam se absente per hæreticos reperit ecclesiam, quos in suis epistolis percutiens sæpe cognominat Antichristos.

OPUSCULA MORALIA.

« السابقةمتابعة »