صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ver erat, et summæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi Maie, diem:

14

20

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem,
Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formofas pellexit ad ofcula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, fed et has decuiffe putares, 25
Addideratque truces, nec fine felle minas.
Et mifer exemplo sapuisses tutiùs, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera teftis eris.
Inter et expertos vires numerabere noftras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego fi nefcis ftrato Pythone fuperbum
Edomui Phœbum, ceffit et ille mihi ;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, 35
Qui poft terga folet vincere Parthus eques:

Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeusque comes.

30

40

Ju

Jupiter ipse licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te stulte tuæ poterunt defendere Mufæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,

45

50

Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò quà noftri spatiantur in urbe Quirites, Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque simillima turba dearum Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,

55

Fallor? an et radios hinc quoque Phœbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus, Impetus et quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuiffe meos. Unam fortè aliis fupereminuisse notabam, Principium noftri lux erat illa mali. Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,

Sic regina Deûm confpicienda fuit.

60

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65 Solus et hos nobis texuit antè dolos.

Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.

[blocks in formation]

Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,
Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea mifero quæ jam mihi fola placebat,
Ablata eft oculis non reditura meis.

70

75

80

Aft ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui fæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanet, sequitur pars altera votum,
Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amiffum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis et abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare femel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forfitan et duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces.
Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,

85

go

Ponar in exemplo primus et unus ego. Parce precor teneri cum fis Deus ales amoris, Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus, 95 Nate deâ, jaculis nec minus igne potens:

Et

Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus et in fuperis tu mihi fummus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores, Nefcio cur, mifer est suaviter omnis amans: 100 Tu modo da facilis, pofthæc mea siqua futura eft, Cuspis amaturos figat ut una duos.

[ocr errors]

AEC ego mente olim lævâ, studioque fupino Nequitiæ pofui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum fic me malus impulit error, 105 Indocilisque ætas prava magiftra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos Præbuit, admiffum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis, Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus. In Proditionem Bombardicam.

110

CUM fimul in regem nuper fatrapasque Britannos

Aufus es infandum perfide Fauxe nefas,

Fallor? an et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cœli, Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis Liquit Iördanios turbine raptus agros. In eandem.

ICCINE tentasti cælo donâsse Iacobum

SICCINE

Quæ septemgemino Bellua monte lates?

Xx 2

5

Ni

Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis infidiofa tuis.

5

Ille quidem fine te consortia ferus adivit
Aftra, nec inferni pulveris ufus ope.
Sic potiùs fœdos in cælum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte,
Crede mihi cæli vix bene scandet iter.

In eandem.

10

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

quo fuperûm non adeunda domus.

Frenduit hoc trinâ monftrum Latiale corona,
Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,
Supplicium fpretâ religione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nifi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinifti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura fuis!
Nam prope Tartareo fublime rotatus ab igni
Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.
In eandem.

UEM modò Roma fuis devoverat impia diris,
Et Styge damnarat Tænarioque finu,
Hunc vice mutatâ jam tollere geftit ad aftra,
Et cupit ad fuperos evehere ufque Deos.

5

10

« السابقةمتابعة »