Assimilare fuis, nulloque folubile fæclo Confilium fati perituris alligat horis.
Ergóne marcefcet fulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater Omniparum contracta uterum sterilefcet ab ævo? Et se fassa senem malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas Annorumque æterna fames, squalorque situsque Sidera vexabunt ? an et insatiabile Tempus Esuriet Cœlum, rapietque in vifcera patrem? 15 Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes? Ergo erit ut quandoque sono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas ; Qualis in AEgean proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cœli? Tu quoque Phœbe tui cafus imitabere nati Præcipiti curru, fubitâque ferere ruinâ Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia fibila ponto. Tunc etiam aërei divulsis fedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem, In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella. At pater omnipotens fundatis fortius aftris
Confuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine fummo 35 Singula perpetuum juffit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud folito Saturnus, et acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternùm Phœbus juvenile corufcat, Nec fovet effætas loca per declivia terras Devexo temone Deus; sed semper amicâ Luce potens eadem currit per signa rotarum. Surgit odoratis pariter formofus ab Indis AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo Mane vocans, et ferus agens in pascua cœli, Temporis et gemino dispertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50 Nec variant elementa fidem, folitoque fragore Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volu-
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora conchâ Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
AEgeona ferunt dorfo Balearica cete.
Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetufti
Priscus abest, servatque fuum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet et puer ille decorem Phœbe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum fceleri celavit montibus aurum Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic denique in Ibit cunciarum series justissima rerum, Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, et vasti culmina cœli; Ingentique rogo flagrabit machina mundi. De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit.
ICITE facrorum præfides nemorum deæ, Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul Antro recumbis otiofa AEternitas,
Monumenta fervans, et ratas leges Jovis, Cœlique fastos atque ephemeridas Deûm, Quis ille primus cujus ex imagine Natura folers finxit humanum genus, AEternus, incorruptus, æquævus polo, Unusque et univerfus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis; Sed quamlibet natura fit communior, Tamen feorfùs extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur spatio loci; Seu fempiternus ille fiderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimúmve terris incolit lunæ globum: Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas: Sive in remotâ forte terrarum plaga Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et diis tremendus erigit celfum caput Atlante major portitore siderum. Non cui profundum cæcitas lumen dedit Dircæus augur vidit hunc alto finu; Non hunc filenti nocte Plëiones nepos Vatum sagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Affyrius, licet Longos vetufti commemoret atavos Nini, Prifcumque Belon, inclytumque Osiridem. Non ille trino gloriofus nomine Ter magnus Hermes (ut fit arcani sciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus.
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut tenues oblita fonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ poffint munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc noftros oftendit pagina cenfus, Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ, Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio Quas mihi femoto fomni peperere fub antro, Et nemoris laureta facri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Promethéæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carIma ciere valet, divosque ligare profundos, (men Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phœbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ; Carmina facrificus sollennes pangit ad aras, Aurea feu fternit motantem cornua taurum; Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris Confulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum, AEternæque moræ ftabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cæli templa coronis, Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa fonabunt. Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
« السابقةمتابعة » |