صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, 156
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. 160

Ite domum impasti, domino jamnon vacat, agni.
Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmq; Arvigarúmq;duces, priscúmq; Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos ;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, 166
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fiftula pinu
169
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non fperaffe uni licet omnia, mi fatis ampla
Merces, et mihi grande decus (fim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Ufa, et potor Alauni, 175
Vorticibusq; frequens Abra, et nemus omne Trean-
Et Thamesis meus ante omnes, et fufca metallis (,
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

180

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri, Hæc, et plura fimul, tum quæ mihi pocula Manfus, Manfus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipfe,

Et

Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, et fudantes balsama sylvæ, Has inter Phœnix divina avis, unica terris

189

Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem refpicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hicquoque Amor, pictæq;innubephare-
Arma corufca faces, et spicula tincta pyropo; (træ,
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes 195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

201

Tuquoqueinhis, nec me fallitspeslubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctaque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205 AEthereos haurit latices et gaudia potat Ore facro. Quin tu cæli post jura recepta Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon.

Ccc

210

Quòd

Quòd tibi purpureus pudor, et fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginci servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ
AEternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

215

Jan. 23. 1646.

Ad JOANNEM ROUSIUM Oxonienfis Academiæ

Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret,Ode.

G

Strophe 1.

EMELLE cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operofâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetæ;
Dum vagus Aufonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lufit

5

[blocks in formation]

Subduxit reliquis dolo?

Cum tu missus ab urbe,

Docto jugiter obfecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamefis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasusque facer

Orbi notus per immenfos

Temporum lapsus redeunte cœlo,

Celeberque futurus in ævum;

15

20

Strophe 2.

Modò quis deus, aut editus deo Pristinam gentis miseratus indolem (Si fatis noxas luimus priores,

25

Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,

Almaque revocet studia sanctus,

30

Et relegatas sine sede Mufas

Jam penè totis finibus Angligenûm;

Immundasque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetra,

35

[blocks in formation]

1

Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forfan unde vili
Callo terréis institoris infulfi,
Lætare felix, en iterum tibi

Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige penna;

Strophe 3.

Nam te Roüfius fui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :

40

45

50

Téque adytis etiam facris

Voluit reponi, quibus et ipse præfidet
AEternorum operum cuftos fidelis,

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »