صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

15 Quid est alid sinistra liberalitas ?
Parum expatravit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona:
Secunda praeda Pontica: inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
20 Hunc Galliae timetis et Britanniae.

Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,
Nisi uncta devorare patrimonia?

Eone nomine urbis, opulentissime
Socer, generque, perdidistis omnia?

XXX.

Alfene inmemor atque unanimis false sodalibus, Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? *Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent: 5 Quae tu negligis, ac me miserum deseris in malis. Eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? Certe tute iubebas animam tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Inde nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque 10 Ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.

Si tu oblitus es, at dii meminerunt, meminit Fides,
Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

XXXI.

Paeninsularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis
Marique vasto fert uterque Neptunus,
Quam te libenter quamque laetus inviso,
5 Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
Liquisse campos et videre te in tuto!

O quid solutis est beatius curis,
Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus larem ad nostrum
10 Desideratoque acquiescimus lecto.
CATULLUS.

2

Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude: Gaudete * vosque, o Lydiae lacus undae: Ridete, quicquid est domi cachinnorum.

XXXII.

Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
Meae deliciae, mei lepores,
Iube ad te veniam meridiatum.
Et si iusseris illud, adiuvato,
5 Nequis liminis obseret tabellam,
Neu tibi lubeat foras abire,
Sed domi mancas paresque nobis
Novem continuas fututiones.

Verum, siquid ages, statim iubeto: 10 Nam pransus iaceo et satur supinus Pertundo tunicamque palliumque.

XXXIII.

O furum optime balneariorum
Vibenni pater, et cinaede fili,
(Nam dextra pater inquinatiore,
Culo filius est voraciore)

5 Cur non exilium malasque in oras
Itis, quandoquidem patris rapinae
Notae sunt populo, et natis pilosas
Fili, non potes asse venditare.

XXXIV.

Dianae sumus in fide
Puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri

Puellaeque canamus.

50 Latonia, maximi

Magna progenies Iovis,

[blocks in formation]

Poetae tenero, meo sodali
Velim Caecilio, papyre, dicas,
Veronam veniat, Novi relinquens
Comi moenia Lariumque litus:
5 Nam quasdam volo cogitationes
Amici accipiat sui meique.
Quare, si sapiet, viam vorabit,
Quamvis candida milies puella
Euntem revocet manusque collo
10 Ambas iniiciens roget morari,
Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
Illum deperit inpotente amore:
Nam quo tempore legit incohatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
15 Ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi, Sapphica puella

[ocr errors]

Musa doctior: est enim venuste
Magna Caecilio incohata mater.

XXXVI.

Annales Volusi, cacata charta,
Votum solvite pro mea puella:
Nam sanctae Veneri Cupidinique
Vovit, si sibi restitutus essem
5 Desissemque truces vibrare iambos,
Electissima pessimi poetae
Scripta tardipedi deo daturam
Infelicibus ustulanda lignis,
Et hoc pessima se puella vidit
10 locose lepide vovere divis.
Nunc, o caeruleo creata ponto,

Quae sanctum Idalium Surosque apertos Quaeque Ancona Cnidumque arundinosam Colis quaeque Amathunta quaeque Golgos 15 Quaeque Durrachium Adriae tabernam, Acceptum face redditumque votum,

Si non inlepidum neque invenustum est. At vos interea venite in ignem, Pleni ruris et inficetiarum 20 Annales Volusi, cacata charta.

XXXVII.

Salax taberna vosque contubernales, A pileatis nona fratribus pila, Solis putatis esse mentulas vobis, Solis licere, quicquid est puellarum, 5 Confutuere et putare ceteros hircos? An, continenter quod sedetis insulsi Centum an ducenti, non putatis ausurum Me una ducentos irrumare sessores? Atqui putate: namque totius vobis

10 Frontem tabernae scorpionibus scribam.

Puella nam mi, quae meo sinu fugit,
Amata tantum quantum amabitur nulla,
Pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
Consedit istic. hanc boni beatique

15 Omnes amatis, et quidem, quod indignum est, Omnes pusilli et semitarii moechi;

Tu praeter omnes une de capillatis,
Cuniculosae Celtiberiae fili

Egnati, opaca quem bonum facit barba 20 Et dens Hibera defricatus urina.

XXXVIII.

Malest, Cornifici, tuo Catullo,
Malest, me hercule! et laboriose,
Et magis magis in dies et horas.
Quem tu, quod minimum facillimumque est,
5 Qua solatus es allocutione?

Irascor tibi. sic meos amores?
Paulum quid lubet allocutionis,
Maestius lacrimis Simonideis.

XXXIX.

Egnatius, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque. sei ad rei ventum est
Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille. si ad pii rogum fili

5 Lugetur, orba cum flet unicum mater,
Renidet ille. quicquid est, ubicunque est,
Quodcunque agit, renidet. hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendum te est mihi, bone Egnati.
10 Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
Aut parcus Umber aut obesus Etruscus
Aut Lanuvinus ater atque dentatus

Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut qui lubet, qui puriter lavit dentes,

« السابقةمتابعة »