صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5 Credo, sic mater, sic Liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat atque avia.

10

Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito affertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, posquam illuc Arrius isset, lam non Ionios esse, sed Hionios.

LXXXV.

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI.

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, Recta est. haec ego sic singula confiteor, Totum illud formosa nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magno est corpore mica salis.

5 Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

Vere, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit unquam foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

LXXXVIII.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore Prurit et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? Ecqui scis quantum suscipiat sceleris?

5 Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys

Nec genitor Nympharum abluit Oceanus: Nam nihil est quicquam sceleris, quod prodeat ultra, Non si demisso se ipse voret capite.

LXXXIX.

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater Tamque valens vivat tamque venusta soror Tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis Cognatis, quare is desinat esse macer? 5 Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, Quantumvis quare sit macer invenies.

XC.

Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando Coniugio et discat Persicum aruspicium: Nam Magus ex matre et gnato gignatur oportet, Si vera est Persarum impia relligio, 5 Gnatus ut accepto veneretur carmine divos Omentum in flamma pingue liquefaciens.

XCI.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, Quod te cognossem bene constantemve putarem Aut posse a turpi mentem inhibere probro. 5 Sed neque quod matrem nec germanam esse videbam Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.

10

Et quamvis tecum multo coniungerer usu,
Non satis id causae credideram esse tibi.
Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpa est, in quacunque est aliquid sceleris.

XCII.

Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
De me: Lesbia me dispeream nisi amat.

* Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo.

XCIII.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,

Nec scire utrum sis albus an ater homo.

XCIV.

Mentula moechatur. moechatur mentula certe.
Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

XCV.

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
Quam coepta est nonamque edita post hiemem,
Millia cum interea quingenta Hortensius uno

5 Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.
At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis,
At populus tumido gaudeat Antimacho.

10

Si

XCVI.

quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores Atque olim missas flemus amicitias,

5 Certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

XCVII.

Non (ita me dii ament) quicquam referre putavi,

Utrum os an culum olfacerem Aemilio.

Nihilo mundius hoc, nihiloque immundior ille,
Verum etiam culus mundior et melior:

5 Nam sine dentibus hic: dentis os sesquipedalis,
Gingivas vero ploxemi habet veteris,
Praeterea rictum qualem diffissus in aestu
Meientis mulae cunnus habere solet.
Hic futuit multas et se facit esse venustum,
10 Et non pristino traditur atque asino?
Quem siqua attingit, non illam posse putemus
Aegroti culum lingere carnificis?

10

XCVIII.

In te, si in quenquam, dici pote, putide Victi,
Id quod verbosis dicitur et fatuis.
Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
Culos et crepidas lingere carbatinas.

5 Si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
Hiscas: omnino quod cupis efficies.

XCIX.

Surripui tibi, tum ludis, mellite Iuventi,

Suaviolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam
Suffixum in summa me memini esse cruce,
5 Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
Tantillum vestrae demere saevitiae.

Nam simul id factum est, multis diluta labella
Abstersti guttis omnibus articulis,

Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
Tanquam conmictae spurca saliva lupae.

Praeterea infesto miserum me tradere Amori
Non cessasti omnique excruciare modo,

Ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
Suaviolum tristi tristius helleboro.

15 Quam quoniam poenam misero proponis amori,
Nunquam iam posthac basia surripiam.

C.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam

Flos Veronensum depereunt iuvenum,

Hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
Fraternum vere dulce sodalitium.

5 Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
* Perfecta exigitur unica amicitia,
Cum vesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

CI.

Multas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias, Ut te postremo donarem munere mortis Et mutam nequicquam alloquerer cinerem, 5 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi. Nunc tamen in terra hac prisco quae more parentum Tradita sunt tristis munera ad inferias,

10

Accipe fraterno multum manantia fletu,

Si

Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

CII.

quicquam tacito commissum est fido ab amico, Cuius sit penitus nota fides animi,

Meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CIII.

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamvis saevus et indomitus:
Aut, si te nummi delectant, desine quaeso
Leno esse atque idem saevus et indomitus.

« السابقةمتابعة »