صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CIV.

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis?
Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV.

Mentula conatur Pipleum scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiiciunt.

CVI.

Cum puero bello praeconem qui videt esse,
Quid credat, nisi se vendere discupere?

CVII.

quicquam cupido optantique obtigit unquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobis quoque carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido.

5 Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te
Nobis. o lucem candidiore nota!
Quis me uno vivit felicior, aut magis
Optandus vita dicere quis poterit?

CVIII.

Si Comini populi arbitrio tua cana senectus
Spurcata impuris moribus intereat,
Non equidem dubito quin primum inimica bonorum
Lingua execta avido sit data vulturio,

5 Effossos oculos voret atro gutture corvus,
Intestina canes, cetera membra lupi.

CIX.

lucundum, mea vita, mihi proponis amorem Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

Dii magni, facite ut vere promittere possit,
Atque id sincere dicat et ex animo,

5 Ut liceat nobis tota perducere vita

Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX.

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.
Tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
Quod nec das nec fers, saepe facis facinus.
5 Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena, fuit: sed data corripere

Fraudando officiis plus quam meretricis avarae,
Quae sese toto corpore prostituit.

CXI.

Aufilena, viro contentam vivere solo,

Nuptarum laus e laudibus eximiis:

Sed cuivis quamvis potius succumbere par est,
Quam matrem fratres concipere ex patruo.

CXII.

Multus homo est Naso nec tecum multus homo * sed Descendit: Naso, multus es et pathicus.

CXIII.

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant

*Mecilia: facto consule nunc iterum Manserunt duo, sed creverunt millia in unum Singula. fecundum semen adulterio.

CXIV.

Firmanus saltu non falso Mentula dives
Fertur, qui tot res in se habet egregias,

Aucupium, omne genus piscis, prata, arva ferasque. Nequicquam: fructus sumptibus exuperat.

5 Quare concedo sit dives, dum omnia desint. Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

CXV.

Mentula habet noster triginta iugera prati,
Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potis sit,
Uno qui in saltu totmoda possideat,

5 Prata, arva, ingentes silvas latasque paludes
Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Omnia magna haec sunt, tamen ipse es maximus ultro,
Non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVI.

Saepe tibi studioso animo venante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere

Telis infestum mittere in usque caput,
5 Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
Contra nos tela ista tua evitamus amictu:
At fixus nostris tu dabi supplicium.

FRAGMENTA.

I.

At non effugies meos iambos.

Commentator Horat. Cruq, carm, 1, 16, 24.

II.

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape.
Qua domus tua Lampsaci est quaque

Nam te praecipue in suis urbibus colit ora

Hellespontia ceteris ostriosior oris.

Priape.

Terentianus Maurus v. 2755. Atilius Fortun. p. 2675 seq. 2697. Marius Victorinus p. 2567. 2598 seqq. Censorinus fr. de metr. p. 2727.

III.

de meo ligurrire libido est,

Catullus Priapo (Priapeo); Nonius 2, 507.

IV.

[Animula miserula properiter abiit.]

Nonius 11, 63. Sereno ascribit Diomedes p. 513.

ས.

Lucida qua splendent summi carchesia mali.

Nonius 15, 28. Cinna, Lucida confulgent alti carchesia mali: Isidorus orig. 19, 2.

VI.

Falleret indeprensus et irremeabilis error.

Est autem versus Catulli. Servius ad Virgil. Aen. 5, 591.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Carbasus et masculino et feminino genere dictus est. Catullus: Interpr. Virgil. Veron. ad Aen. 8, 34.

VIII.

Quo te carmine dicam, Rhaetica? Hanc uvam Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium: contra Catullus eam vituperat et dicit nulli rei aptam esse, miraturque cur eam laudaverit Cato. Servius ad georg. 2, 95.

IX.

Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proximeque Virgilii incantamentorum amatoria imitatio. Plinius hist. nat. 28, 2. s. 4.

X.

Hinc etiam Catullus cávere dixit. Servius ad Aen. 4, 409.

XI.

Notandum sane etiam de iride arcum genere masculino dicere Virgilium: Catullus et alii genere feminino ponunt. Servius ad Aen. 5, 610.

« السابقةمتابعة »