صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur :
Credo quidquid dixit Dei Filius;
Nil hoc Veritatis verbo verius.

In cruce latebat sola Deitas,
At hic latet simul et humanitas :
Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit Latro poenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor :
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini,
Panis vivus, vitam praestans homini,
Praesta meae menti de te vivere,
Et te illi semper dulce sapere.

O fons puritatis, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine,
Cujus una stilla salvum facere

Totum quit ab omni mundum scelere.

Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro, fiat illud quod tam sitio :
Ut, te revelata cernens facie,
Visu sim beatus tuae gloriae.

COMMUNE

ET

PROPRIUM DE FESTIS.

DEC. 8.

IN CONCEPTIONE BEATAE

MARIAE VIRGINIS.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Ut sol decoro sidere
Splendescit, umbrae nescius;
Sic, Virgo, nullam pectore
Admittis umbram criminis.

Ut luna, coelos recreans,
Vincit tenebras lumine;
Sic tota fulges, et tuum
Sic nulla nox laedit decus.

Ut floret, horti gloria,
Candore puro, lilium;
Color tibi, flos Virginum,
Sic purus aeternum manet.

Ut unda, vitro purior,
Vultum fidelis exhibet;
Sic mente sinceram Dei,
Virgo, refers imaginem.

Sit laus Patri, laus Filio,
Sit par tibi laus, Spiritus,
Dignam Deo qui Virginem
Formans ab ortu praeparas.

JAN. 25.

IN CONVERSIONE S. PAULI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Pastore percusso, minas
Spirabat et caedes lupus;
Sparsumque vastabat gregem,
Te, Christe, Saulus nesciens.

Et jam catenas stringere,
Ferox parabat, jam cruces;
Sed o! repente sternitur,
Verboque perculsus ruit.

Quid, Saule, Saule, quid struis ?
Agnosce victricem manum:

Coelo reluctari nefas;

Absiste Jesum persequi.

Jam tendit imbelles manus;
Jam colla submittit jugo:
Stupens jacet, clamat tremens:
Quid, Christe, quid victor jubes?

Ex hoste miles, ex lupo
Agnus, gregi se devovet;
Et raptor ipse nobili
Raptus triumpho ducitur.

O celsa cedrorum, Deus,
Qui voce vertis culmina!
O qui potenti subjicis
Mentes superbas gratiae!

Tu, Pastor, infensas tuo
Vires ovili contere;

Et nostra, si quid devium,
Ad te reflecte pectora.

Uni sit et trino Deo

Suprema laus, summum decus, De nocte qui nos ad suae Lumen vocavit gloriae.

AD OFFICIUM NOCT.

Quos in hostes, Saule, tendis?
Quo furore percitus?
Immolare quid tot ardes

Innocentes victimas?

Insequendo quem lacessis,
Senties mox vindicem.

Christus instat; impotentem
Caecat, urget, dejicit:
Ille cedit imperanti,
Seque totum subjicit:
Insecutor ante Christi,
Praeco Christum personat.

Ante plenus qui minarum
Praeparabat vincula,

Nunc tremens, nec jam rebellis,
Per manus deducitur:
Qui lupus rapax furebat,
Nunc in agnum vertitur.

Dura, Christe, quam potenti
Corda versas dextera!
Qui tuum delere nomen
Vult tuorum sanguine,
Universum mox per orbem
Ipse clarabit suo.

Sit suprema laus Parenti,
Qui creavit omnia:
Filioque qui redemit
Morte nos volens sua:
Par et illi, cujus almo
Confovemur halitu.

AD LAUDES.

Quae gloriosum tanta coelis evocat
Te, Christe, causa? tune rursum visere
Mundum redemptor? tune Judex seculi?
Novumne prodis ultor hostem perdere ?

« السابقةمتابعة »