صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

In supremae nocte coenae
Recumbens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,

Cibum turbae duodenae

Se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum

Verbo carnem efficit:

Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit:

Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:

Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:

Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,

Salus, honor, virtus quoque

Sit et benedictio;

Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

AD MATUTINUM.

Sacris solemniis juncta sint gaudia, Et ex praecordiis sonent praeconia; Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces, et opera.

Noctis recolitur coena novissima,

Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, juxta legitima
Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum, Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens, Accipite quod trado vasculum, Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit,
Cujus officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent ceteris.

Panis angelicus fit panis hominum:
Dat panis coelicus figuris terminum :
O res mirabilis, manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.

Te trina Deitas unaque poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus:
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem, quam inhabitas.

AD LAUDES.

Verbum supernum prodiens,
Nec Patris linquens dexteram,
Ad opus suum exiens,
Venit ad vitae vesperam.

In mortem a discipulo
Suis tradendus aemulis,
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem: Ut duplicis substantiae Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium,
Convescens in edulium,
Se moriens in pretium,
Se regnans dat in praemium.

O salutaris Hostia,

Quae coeli pandis ostium :

Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.

PROPRIUM SANCTORUM.

IN FESTO

SANCTISSIMI NOMINIS JESU.

AD VESPERAS.

Jesu dulcis memoria,
Dans vera cordi gaudia:
Sed super mel, et omnia,
Ejus dulcis praesentia.

Nil canitur suavius,
Nil auditur jucundius,
Nil cogitatur dulcius
Quam Jesus Dei Filius.

Jesu spes poenitentibus,
Quam pius es petentibus!
Quam bonus te quaerentibus!
Sed quid invenientibus?

Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere :
Expertus potest credere,
Quid sit Jesum diligere.

Sis Jesu nostrum gaudium,
Qui es futurus praemium:
Sit nostra in te gloria,
Per cuncta semper saecula.

AD MATUTINUM.

Jesu Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,

Totus desiderabilis.

Quando cor nostrum visitas,
Tunc lucet ei veritas,
Mundi vilescit vanitas,
Et intus fervet charitas.

Jesu dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium,
Et omne desiderium.

Jesum omnes agnoscite,
Amorem ejus poscite;
Jesum ardenter quaerite,
Quaerendo inardescite.

Te nostra Jesu vox sonet,
Nostri te mores exprimant;
Te corda nostra diligant,
Et nunc, et in perpetuum.

« السابقةمتابعة »