صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Haec a Jesu Jesum quaerit
Sublatum conqueritur,
Jesum intus mentem gerit,
Jesus praesens quaeritur,
Mentem colit, mentem serit
Jesus, nec percipitur.

Jesu bone, Jesu pie,
Quid te monstrans latitas?
Quid occultas te Mariae,
Mentem cujus habitas?
Intus plena vero die
Nescit nisi veritas.

O quam mire Jesu ludis

His quibus diligeris !

Sed cum ludis non illudis,

Nec fallis nec falleris,

Sed excludis quos includis
Notus non agnosceris.

Gloria et honor tibi,
Spes, vita, lux animae,
Per quem sperant se proscribi

Libro mortis pessimae,-
Praestent sibi nos ascribi

Peccatricis lacrymae.

AD LAUDES.

O Maria noli flere,
Jam non quaeras alium,
Ortolanus hic est vere
Et colonus mentium,
Intra mentis ortum quaere
Mentis operarium ;

Unde planctus et lamentum? Quid mentem non erigis? Quid revolvis monumentum ? Tecum est quem diligis; Jesum quaeris, et inventum Habes, nec intelligis.

Unde gemis? unde ploras?
Verum habes gaudium,
In te latet quod ignoras
Doloris solatium,

Intus habes, quaeris foras
Languoris remedium.

Jam non miror si nescisti
Magistrum dum seminat,

Semen, quod est verbum Christi
Te magis illuminat,
Et Rabboni respondisti
Cum Mariam nominat.*

Gloria et honor Deo,
Cujus profert gratia
Invitanti Pharisaeo
Mariae suspiria,

Coenam vitae qui dat reo
Gratiae post prandia.

* Pedes Christi quos lavisti
Fonte lota gratiae,
Quem ab ipso recepisti
Funde rorem veniae,
Resurgentis quem vidisti

Fac consortes gloriae.

IN TRANSFIGURATIONE

DOMINI.

Coelestis formam gloriae, Quam spes quaerit Ecclesiae, In monte Christus indicat, Quo supra solem emicat.

Res memoranda saeculis ;
Hic cum tribus discipulis
Cum Moyse et Helia
Grata promit eloquia.

Assistunt testes gratiae
Legis atque prophetiae,
De nube testimonium
Sonat Patris ad Filium.

Glorificata facie

Christus claret hodie,
Queis sit honor credentium

Deo pie fruentium.

Visionis mysterium

Corde levat fidelium,

Unde solenni gaudio

Clamat nostra devotio.

Pater cum Unigenito
Et Spiritu Paraclito
Unus nobis hanc gloriam
Largire per praesentiam.

AD MATUTINUM.

O sator rerum, reparator aevi,
Christe, rex regum, metuende censor,
Ad preces nostras pariterque laudes
Aspice gratis.

Noctis incursu tibi vota laudum Pangimus, praesta tibi sint ut apta, Nosque concentu refove perennis Luminis auctor.

Inter Heliam Moysenque vates,
Ut jubar solis faciem refulgens,
Candida veste nivis instar albae
Tu micuisti.

Tu Dei Patris Patre teste proles Cum sis sanctorum decus angelorum Tu salus mundi, via, vita, virtus Crederis esse.

Gloria, virtus sit tibi Creator, Cuncta qui soluş retinens gubernas, In throno regni sine fine regnans Trinus et unus.

« السابقةمتابعة »