صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

43

Deinde tradatur ei pallium, metropolitano dicente sic: Accipe pallium quatuor initiis formatum, per quod intelligas quatuor mundi partes divinæ potestati esse subjectas, nec quemquam posse feliciter regnare in terris, nisi cui potestas regnandi fuerit collata de cœlis: Per Dominum.

Sequatur benedictio coronæ, hoc modo:

Deus, tuorum corona fidelium, qui in capitibus eorum ponis coronam de lapide pretioso, bene dic et sanctifica coronam istam, quatenus sicut ipsa diversis pretiosisque lapidibus adornatur, sic famulus tuus gestator ipsius multiplici pretiosarum virtutum munere, tua largiente gratia, repleatur: per Dominum nostrum, Jesum Christum, Filium tuum, Regem æternum. Qui

tecum.

metropolitanus vel episcopus: 'Accipe pallium,' etc.

The order of K. Ethelred does not notice the armillæ or the pallium.

See above, note 39.

43" Pallium quadrangulum, cujusmodi etiam fuit Romanorum paludamentum, regum nostrorum proprium fuit: sic autem describitur a monacho Sangellensi, lib. 1. cap. 33. Gloriosissimus Carolus ad nocturnas laudes pendulo et profundissimo pallio utebatur. Cap. 36. Ultimus habitus eorum erat pallium canum vel, sapphiricum quadrangulum, duplex, sic formatum, ut cum imponeretur humeris, ante et retro pedes tegeret, de lateribus vero vix genua contegeret. Quod quidem pallii genus etiamnum retinent prin

cipes nostri in suis inaugurationibus." Ducange: gloss. in verb.

The open pall, as worn by K. James II. is figured in Sandford's account of that coronation: he calls it also the Dalmatic: by which we may suppose that the "robe royal" of modern days, or Dalmatic, is the ancient pall. But they were properly distinct vestments, and of different shapes. The Dalmatic, was a super-tunic, proper to deacons; and originally restricted to bishops. The first mention of it as an ecclesiastical garment is in the life of S. Cyprian, by his deacon: who, describing his martyrdom, says; "Cum se dalmatica exspoliasset, et diaconibus tradidisset, in linea stetit." I need scarcely remind

Tunc aspergatur aqua benedicta super coronam, et incensetur; deinde imponatur corona capiti regis a metropolitano, dicente hoc modo:

Coronet 5 te Deus corona gloriæ, atque justitiæ honore, et opere fortitudinis, ut per officium nostræ benedictionis, cum fide recta et multiplici bonorum operum fructu, ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente, cujus regnum permanet in sæcula sæculorum.

Alia oratio.

Deus perpetuitatis, dux virtutum, cunctorum hostium victor, benedic hunc famulum tuum .N. tibi caput suum inclinantem, et prolixa sanitate et prospera felicitate eum conserva, et ubicumque auxilium tuum invocaverit, cito adsis, et protegas ac defendas. Tribue ei, quæsumus Domine, divitias gratiæ tuæ, comple in bonis desiderium ejus, corona eum in misericordia tua, tibique Domino pia devotione jugiter famuletur: Per Dominum.

Postea cantetur hæc antiphona:

Confortare, et esto vir, et observa mandata Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, et custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et testimonia, et judicia, et quocunque te verteris confirmet te Deus.

Ps. Dominus regit.

the reader, that this " pall" is a very different thing from the pall of an archbishop.

44 minutatim super coronam, atque a metropolitano vel episcopo incensetur: etc." Lib. Regalis. The rubric is the same in the order of K. Edward II.

45 This and the succeeding prayer are of very high anti

quity, in this place: occurring after the rubric "Hic coronetur rex, eique dicatur:" (see Note 39,) in the Anglo-Saxon order of K. Ethelred. Between the two prayers in that manuscript is this rubric, "Oratio super regem, postquam corona fuerit imposita super caput ejus. Deus perpetuitatis. etc."

Sequitur benedictio annuli.

Deus, cœlestium terrestriumque conditor creaturarum, atque humani generis benignissime reparator, dator spiritualis gratiæ, omniumque benedictionum largitor, qui justitiam tuæ legis in cordibus credentium digito tuo, id est, Unigenito tuo scribis, cui magi in Egypto resistere non valentes concinebant, dicentes, digitus Dei est hic, immitte Spiritum Sanctum Paraclitum tuum de cœlis super hunc annulum arte fabrili decoratum, et sublimitatis tuæ potentia ita eum emundare digneris, ut omni nequitia lividi venenosique serpentis procul expulsa, metallum a te bono Conditore creatum immune a cunctis sordibus inimici maneat: Per Christum.

Benedictio.

Benedic, Domine, et sanctifica annulum istum, et mitte super eum septiformem Spiritum tuum, quo famulus tuus eo fruens, annulo fidei subarratus, virtute Altissimi sine peccato custodiatur, et omnes benedictiones quæ in scripturis divinis reperiuntur super eum copiose descendant, ut quæcumque sanctificaverit sanctificata permaneant, et quæcumque benedixerit spirituali benedictione benedicantur: Per Dominum: in unitate ejusdem.

Deinde detur ei annulus, metropolitano dicente:

Accipe regiæ dignitatis annulum, et per hunc in te catholicæ fidei signaculum, quatenus ut hodie ornaris caput et princeps regni ac populi, ita perseveres auctor ac stabilitor Christianitatis et Christianæ fidei; ut felix in opere, locuples in fide, cum Rege regum glorieris, cui est honor et gloria per æterna sæculorum sæcula. Amen.

Deus, cujus est omnis potestas et dignitas, da famulo tuo suæ propriæ dignitatis effectum, in qua, te remune

rante, permaneat, semperque te timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Dominum.

Deinde accipiat ensem unde accinctus fuerat, et eum super altare Deo offerat, quem comes aliis superior redimet, et redemptum ante eum deferet nudum. Cum detur ei sceptrum dicat metropolitanus:

47

46

Accipe sceptrum regiæ potestatis insigne, virgam scilicet regni rectam, virgam virtutis, qua teipsum bene regas, sanctam ecclesiam populumque videlicet Christianum, tibi a Deo commissum, regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pacifices, et ut viam rectam tenere possint tuo juvamine dirigas, quatenus de temporali regno ad æternum regnum pervenias, ipso adjuvante cujus regnum permanet in sæcula sæculorum. Amen.

[blocks in formation]

46 The Liber Regalis and the margin of the Pontifical add: "Cujus ensis pretium dicto altari pertinet. Deinde dabitur ei sceptrum in manu dextra, quod quidem sceptrum aureum est, in cujus summitate crux parva collocatur, prius chirothecis de regalibus manibus ejus applicatis, a metropolitano vel episcopo dicente: Accipe sceptrum' etc."

In the order of K. Ethelred, the rubric immediately succeeding the prayer (see Note 45.) "Deus perpetuitatis" is, "Hic detur regi sceptrum, eique dicatur: Accipe sceptrum' etc." The reader will observe that all this part of the Office can be traced in the same order, up to the AngloSaxon age.

[blocks in formation]

47 There cannot be a better distinction laid down between the two sceptres, the "sceptrum" and the "virga," than that in the rubric from the Liber Regalis in the note above, compared with the succeeding one from the same book, in note 49. Namely, that the one was surmounted by a cross, the other by a dove. And Hoveden, in his account of the coronation of Richard I., gives the same explanation. We learn from the Ethelred order, that there was a distinction in the Saxon age, between the two sceptres: and I do not see any reason to suppose, but that it was of the same kind then, as in after years.

48 "Oratio super regem, postquam datum fuerit ei sceptrum:

Omnium Domine fons bonorum, cunctorumque Deus institutor perfectuum, tribue, quæsumus, famulo tuo N. adeptam bene regere dignitatem, et a te sibi præstitum honorem dignare corroborare: honorifica eum præ cunctis regibus, uberi eum benedictione locupleta, et in solio regni firma stabilitate consolida, visita eum in sobole, præsta ei prolixitatem vitæ, in diebus ejus semper oriatur justitia, ut cum jocundidate et lætitia æterno glorietur in regno. Per Christum.

Postmodum tradatur ei virga in sinistra manu: 49 dicente metropolitano:

Accipe virgam virtutis atque æquitatis, qua intelligas te mulcere pios, et terrere reprobos: errantes viam doce, lapsisque manum porrige, disperdasque superbos, et releves humiles, ut aperiat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster, qui de seipso ait, Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur. Et ipse qui est clavis David, et sceptrum domus Israel, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, sit tibi adjutor, qui educit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis, ut in omnibus sequi merearis eum de quo propheta David cecinit, Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi, virga recta est virga regni tui: et imitare eum qui dicit, Diligas justitiam et odio habeas iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ: ad exemplum illius quem ante sæcula unxerat præ participibus suis, Dominum nostrum, Jesum Christum. Qui cum Patre.

Omnium, Domine, fons bonorum. etc." K. Ethelred.

49Quæ quidem virga aurea est, habens in summitate columbam auream." Rubr. Lib. Reg.

and the margin of Sar. Pontif. The rubric in the order of K. Ethelred, preceding the "Accipe Virgam," is: "Hic regi virga detur, eique dicatur."

« السابقةمتابعة »