صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quæritur, fama hæc Carthaginem perveniret, atque inde rursus regalis interdictio nasceretur, ita compellente festinationis necessitate, suadentur sibi de suis clericis alterum quærere. Sic per multa loca ubi beatus Fulgentius aut primus, aut solus electus est, postquam minime potuit inveniri, dedit aliis honoris (d) summi licentiam.

trepidat illuc redire, ubi cunctis possit esse superior. A nem, donec inveniret beatum Fulgentium, cogitabat. Tunc abbatis Felicis et omnium fratrum, quos reli- Verumtamen timens ne, dum diu beatus Fulgentius querat dolor ex necessitate consilium sumens, patrocinio sancti Fausti episcopi insulanos monachos pulsat. Ille protinus episcopali auctoritate suum esse monachum Fulgentium allegat, sibique reddi, et ubi 'ipse jusserit vivere debere confirmat. Minatur excommunicationem contradicentibus; ipsum vero Fulgentium, nisi consentiat, inobedientibus similem pronuntiat judicandum. Quid multa? Deponitur rursus beatus Fulgentius ad monasterium proprium, subire, præcipitur abbatis officium. Et ne iterum a desiderio spiritali mutabilis fieret, repente eum sacerdos consecrat presbyterum, ut abbatis et presbyteri decoratus officio, nec monasterium relinquere, nec in alia Ecclesia posset ordinari..

32. Victus igitur et honoris compedibus vinctus, cœpit jam beatus Fulgentius æquanimiter monasterium suum regere, famaque crescente laudabili, super omnes Africae provincias innotescere, in ipso autem (a) Nuntorum territorio tanquam proprius episcopus honorari, paratis omnibus, quandocunque facultas ordinandi episcopum concessisset, beato Fulgentio primum (b) sacerdotium vocibus et mentibus petere, nec alterum nisi beatum Fulgentium sibi consecrari permittere. Desiderium deinde populorum Deus videbat, ipsum quoque beatum Fulgentium non latebat.

CAPUT XVI. Interdicto regio cavetur ne ordinen ur episcopi. Fugit episcopatum. Post factam episcoporum ordinationem revertitur.

Sed quia tunc regalis auctoritas episcopos ordinari prohibuerat, nec viduatis plebibus providere pastores licebat, securus interdictionis hujus tempora transigebat, superfluum judicans honorem fugæ præsidio recusare, quem nec dare alicui fas erat, nec accipere.

35. Postquam vero sacra turba pontificum qui remanserant, communicato inter se consilio, definierunt adversus præceptum regis in omnibus locis ordinationes celebrare pontificum, cogitantes aut regis iracundiam, si qua forsitan existeret, mitigandam, quo facilius ordinati in suis locis vel plebibus viverent, aut si persecutionis violentia nasceretur, coronandos etiam fidei confessione quos dignos inveniebant promotione, ministerium vero suum facilius impleturos, atque inter ipsas tribulationes propriis plebibus solatia præstituros; fit repente communis assumptio, presbyteros, diaconos, et si quos inveniret electio, rapere, benedicere, consecrare certatim (c) locis singulis properantibus; ne in tali studio aliquis, aut tardus aut novissimus inveniretur. Tunc beatus Fulgentius eligentium vota velociori præveniens fuga, latebris incertis absconditur, nec quæsitus ullatenus invenitur. Plebs ipsius loci ubi fuerat monasterium constitutum, differre suam prorsus electio(a) Ant. in marg., Vintorum. Vide notam Chiffl. (b) Ant., Beatum Fulgentium primum sacerdotem. (c) Ant., in locis. Ms. cum Chiffl. caret hac particula in.

34. Repleta jam fuerat provincia Byzacena novis sacerdotibus, et pene vix paucarum plebiuin cathedræ remanserant destitute. Regis quoque commota sævitia, cunctos jam decreverat exsilio mancipandos, in ipsum primitus ordinatorem, id est primatem nomine Victorem, procedente sententia, qui jam a serB vis regis exeuntibus captus, ad Carthaginem ducebatur. Et omnino succedente majore tristitia, versa fuit in publicos luctus ordinationis assumptæ lætitia. Tunc occultis nuntiis edocentibus transisse tempus faciendæ ordinationis, beatus Fulgentius putans cathedris quam maxime proximis episcopos haberi proprios, ipse rursus monasterii sui congregationem gubernare revertitur, nihil dubitans neque forinidans, sed omnino se pontificalis dignitatis evasisse sarcinam gatidens.

C

CAPUT XVII. Felix diaconus Ruspensem sedem ambit. Fulgentius cogitur episcopatum _Ruspensem suscipere. Felix diaconus repulsus Fulgentio varat in

sidias.

35. Verumtamen altiori consilio Deus noster prædestinata perficiens, cui dederat docendi salubriter facultatem, doctrinæ salutaris dare jam volebat auctoritatem, ne deesset fidei catholicæ contra Arianos fidelissimus prædicator. In tempore ergo tribulationis abscondere noluit (al. voluit) vas electionis, per quem disposuerat implere officium prædicationis. Erat adhuc Ruspe nobile oppidum, clarissimis habitatoribus prorsus illustre, cui nullus fuerat episcopus ordinatus, quia diaconus quidam Felix nomine, qui ambire voluerat honorem pontificis, repudiatus, in illo loco nec ipse merebatur, nec alterum recipere patiebatur. Frater quippe ejus germanus amicus procuratoris, per potentiam sæcularis actionis ministrabat vires ambitionis. Dolor honestorum civium mentes (e) vehemens exagitabat, cur soli remansissent sine patre spiritali, qui videbantur super cæteros excellere nobilitate carnali, (f) cum repente fama verax dolentibus nuntiat beatum Fulgentium, quem tot loca primo sacerdotio judicaverant dignum, nullatenus tempore ordinationis inventum, remansisse presbyterum, gloria majore vestitum, quod honoris superioris sie calcaverat appetitum. Illis quibus displicebat superbus ambitor, placet iste laudabilis excusator. Consentitur ab omnibus ipsum sibi esse servatum, propterea minime tantis plebibus ambientibus ordinatum. Nesciente igitur beato Fulgentio, Victor primas in itinere peti

(d) Chiffl., honoris sumendi.
(e) Ant., vehementer angebat.
(f) Sic ms. Cæteri, Tum revente.

tur a Ruspensibus (a) ut vicinis episcopis ordinandi A accepta pontificis dignitate, professionis præteritæ Fulgentium licentiam donaret. Tunc eo annuente, aggregata violentæ multitudinis manu, repente beatus Fulgentius, dolens oculos, in cella propria reperitur, invaditur, tenetur, ducitur, et pontifex esse non rogatur, sed cogitur. Inde ad episcopum, qui admonitus fuerat ordinationem celebrare, perductus, ignoti populi constituitur pater, ita ut in illo propheticum illud compleri videretur oraculum : Populus quem non cognovi servivit mihi (Psal. xvi, 45).

[ocr errors]

servavit integritatem. Servata vero professionis (d) integritas plus ornavit pontificis dignitatem. Nunquam denique pretiosa vestimenta quæsivit, aut quotidiana jejunia prætermisit, aut conditos suaviter cibos, vel inter hospites manducavit, aut discumbendo saltem requiescere, et resolvere rigidum propositum voluit; sed una tantum vilissima tunica, sive per æstatem, sive per hiemem patienter indutus, orario quidem, sicut omnes episcopi, nunquam utebatur, pelliceo cin gulo tanquam monachus utebatur (forte cingebatur). Sic studio humilitatis ambitionem vestium fugiebat, ut nec ipsa calceamenta suscipiens clericorum, aut (e) ultimis caligis in tempore hiemis, aut caligulis in tempore æstatis uteretur. Intra monasterium sane

ambulabat. Casulam pretiosam, vel superbi coloris, nec ipse habuit, nec monachos suos habere permisit. Subtus casulam nigello vel lactinio (f) pallio circumdatus incessit. Quando temperies aeris invitabat, solo pallio intra monasterium est coopertus. Scapulis vero nudis nunquam a nobis visus est, nec deposito saltim cingulo somnum petivit. Suæ autem (g) continentiæ, Deo teste, fiduciam gerens, in qua tunica dormiebal, in ipsa sacrificabat; et tempore sacrificii, mutanda esse corda potius quam vestimenta dicebat.

36. Nimis autem (b) gratissimus viri sapientis aspectus, et favores populi suffragantis augebat; et a quocunque tunc videbatur incognitus, humilitate vestium blandus, modestoque incessu venerabilis habebatur. Cum vero loqui quidpiam cogente interdum ratione voluisset, in ore ejus omnis turba pendebat, B interdum soleas accipiebat, frequenter nudis pedibus ex locutione familiari considerans qualis esset spiritalis magistri futura doctrina. Propter quod ex omnibus possessionibus ubicunque transibat, populus confluebat ad favendum, Ruspensi Ecclesiæ, quanto serius, tanto meliorem confitentes provenisse pontificem. Diaconus porro videns suæ ambitionis conatus vanissimos defecisse, quod solum remanere deluso poterat, sævit, (c) et traditoribus innumeris congregatis, venienti filio pacis scandalum (sicut sacer loquitur psalmus [CXXXIX, 6]) juxta semitam ponit. Viam igitur per quam veniebat Dei servus electus obsedit ambitor infestus. Sed ubique simplicibus subvenit Christus, nec impediri potest ab homine sacerdotis electio quam non præcedit ambitio. Nescio quo sancti Spiritus admonentis imperio per alteram viam populus qui C præcedebat ambulavit, et beatum Fulgentium, dum adhuc hostis sederet in via, super suam cathedram collocavit. Celebrata sunt eodem die divina solemniter sacramenta, et de manibus beati Fulgentii communicans omnis populus lætus abscessit. Quod postea diaconus audiens, divinæ voluntati, licet tardius, cessit. Hunc illico revertentem B. Fulgentius benigne, affabiliter clementerque excepit, ita ut eum postea presbyterum ordinaret. Sed ultionem debitam divina justitia demonstravit omnino velociter. Etenim ipse diaconus jam presbyter intra annum mortuus, et procurator ei consentiens ad penuriam est redactus. Dederunt enim poenas temporalis audaciæ, quibus potens est Deus præparare in futuro gratiam cœlestis indulgentie. Nos istud propterea vel commemoran- D dum putavimus, ut ostenderemus hinc beato Fulgentio majorem crevisse circa singulos auctoritatem, dum cognoscerent in istis vigilasse divinam severitatem. CAPUT XVIII. Honores Fulgentio non mutant mores.

Vestitus ejus. Carnibus perpetuo abstinet. 37. Suscepit interim beatus Fulgentius episcopatum, sine aliqua ambitione, cum maxima devotione, manente in contradictoribus divina ultione. Nec ita factus est episcopus, ut esse desisteret monachus; sed (a) In Ant., et vicinis... licentia datur, desuntque, hæc, eo annuente.

(b) Ms., Nimis autem gravissimus vir sapiens aspectu. (c) In ms., sævit et tardus. Innumeris denique congregatis venienti filio pacis, etc. Ant., innumeris de viis congregatis.

38. Huic beatissimo sacerdoti nullus aliquando extorsit cujuslibet generis carnes accipere, sed sola simpliciter olera, ptisanas et ova, quandiu fuit juvenis, sine oleo; postquam vero senuit, superfuso olea manducavit; (h) deo oleum persuasus accipere, ne caligo prævalens oculorum lectionis impediret officium. A vino autem sanus semper abstinuit. Si quando vero compellente infirmitatis pecessitate vino modico uti compulsus est, calicibus plenis aqua, superfundens quidpiam meri, nec saporis ejus, nec odoris jocunditate fruebatur. Antequam vigilia nuntiarentur a fratribus, ipse semper corde et corpore vigilans, aut orabat, aut legebat, aut dictabat, aut cuicunque spiritali meditationi solus vacabat, quia se per diem filiorum Ecclesiæ necessitatibus occupari jugiter sciebat. Ad agendas cum servis Dei vigilias interdum descendebat, sed privatas apud se vigilias, studiis quibus dixi, multo laudabilius exercebat.

CAPUT XIX. Nusquam degit sine monachis. 39. In nullo autem loco visus est sine monachis habitare: propter quod a civibus Ruspensibus hoc primum beneficium ordinatus episcopus postulavit, ut fabricando monasterio locum congruum darent. Tunc ex pluribus civibus obedire festinantibus, optimo sacerdoti quidam nomine Posthumianus, Christianissimus, et inter suos nobilissimus civis, agellum proprium fideliter obtulit, non longe ab ecclesia constitutum: ubi pinis surgentibus in excelsum, speciosi nemoris virebat amœnitas. Excepit beatus Fulgentius libentissime lo(d) Ms., integritate.

(e) Ita codices nostri. Alii quidam a Chiffl. laudati, vilissimis.

(f) Ms., lactinio pallido. Forte non male.
(g) Ant., conscientiæ.

(h) Chiffl., ideo vlus suasus oleum accipere.

deliberationis autem longissimas moras, quidquid definitio communis invenerat, eloquenter allegandum sensibus cæterorum, beato Fulgentio dimittebatur. Huic etiam quandocunque transmarinis litteris de fide, vel de diversis quæstionibus interrogabantur episcopi, respondere pro omnibus ab omnibus imponebatur. Ita sicut sanctæ memoria Aurelius Carthaginensis Ecclesiæ antistes inter sua privilegia meruit ut litteras ex Africano concilio dandas ipse solus scriberet; sic iste meruerat ut litteras ex illo concilio dirigendas solus ipse dictaret. Sexaginta quippe et eo amplius episcopos tunc catena ligabat exsilii, quorum lingua et ingenium beatus Fulgentius episcopus fuit. Propterea quandocunque rescribebant consulen

cum, cujus etiam ligna necessaria futuræ fabricæ A nec præsumeret aliquid extorquere nolentibus. Post conspiciebat, protinusque beatum abbatem Felicem venire velocius persuasit, cum maxima pene totius congregationis multitudine, nisi quod paucissimos fratres in illo monasterio dereliquit, quibus unum e fratribus nomine Vitalem præposuit : tali (a) caritatis lege monasteria utraque præcipiens vivere, ut quasi non fuissent locis divisa, sic essent unanimitate conjuncta. Si quos autem novos monachos, vel in isto, vel in illo monasterio Christus acquireret, tempus inter se conversionis ordinemque servarent. Et si quando ad se videndos jubentibus duntaxat prioribus venirent, non ut hospites, sed quasi unius congregationis homines susciperentur; beati vero Fulgentii episcopi provisionibus communiter gubernati, patrem spiritalem simplici venerarentur affe- B tibus, episcoporum cunctorum nomina dicebantur in ctu: sic beato Fulgentio singula disponente, ne suscepta regendorum sarcina clericorum (b) consolationem perderet monachorum.

CAPUT XX. Protruditur in exsilium. Ejus sententiam quanti fecerint episcopi. Nomine omnium episcoporum reddit responsa litteris. Efficacia scriptorum Fulgentii. Monachi et clerici simul degunt.

40. Interea repente diriguntur ministri regalis furoris, ut detentus etiam ipse cum cæteris in exsilium Sardiniam confessor Christi nobilis truderetur. Abductus ergo velociter, licet doleret Ecclesiam suam nullis adhuc eloquiorum suorum monitis eruditam, remansuramque protinus destitutam, sapienter tamen tristitiam gaudio majore vincebat, quod tam gloriosæ confessionis esse particeps inchoabat. Comitantibus ergo monachis simul et clericis, magister C egregius utriusque professionis exit flentibus omnibus laicis de cathedra honoris ad locum beati certaminis, paratus fidem catholicam mente libera, voce forti, coram regibus et potestatibus confiteri. Susce pit eum Carthago venientem, fructumque notitiæ ejus in paucis (c) diebus fideliter gustans, multa obtulit munera, quæ beatus Fulgentius monasterio illi quod fabricari delegaverat profutura mandavit. Ipse vero navim crucifixo corde et corpore nudus ascendit, habens secum plurimas divitias scientiæ singularis, quibus omnes, ubicunque veniebat, indeficiente largitate pascebat.

41. Inter alios sane episcopos cum quibus exsilium commune susceperat, tempore ordinationis erat inferior, sed patientiæ et caritatis virtute non inferior. D In rebus enim dubiis, ubi quam maxime consilium petebatur, si quando inter se confessores beatissimi de communi utilitate tractabant, ultimus quidem sedebat; verumtamen ipsius sententiam primas vel omnes qui primatem sequebantur audire et facere cupiebant, quamvis ille, nihil per inanem gloriam sibi vindicans, deferret honorem congruum prioribus suis. (d) Sic enim cogebatur respondere consulentibus, ut paratus esset semper obedire jubentibus, (a) Ant., Tali vero, in marg., præcipiebat uniri. (b) Apud Chiffl., curam vel consolationem postponeret monachorum.

(c) Chiffl. cum ms., in paucis suis.

(d) In mus., Si enim.... ita paratus erat semper obePATROL. LXV.

titulo, sed solius beati Fulgentii sermo tenebatur in stylo.

et

42. Præter istas quoque publici tractatus epistolas, si quis forte ex ipsis episcopis absentem plebem suam corrigere vel monere voluisset, ad beatum Fulgentium suppliciter accedebat, et per ministerium linguæ ejus officium suæ dispensationis implebat. O mirabilem virum non sibi soli, sed omnibus natum! Sola eum Ruspensis Ecclesia doctorem meruerat, pars maxima concilii Byzaceni de ipsius sermone vivebat. Quicunque in qualibet sacerdotum exsulantium plebe tentabat inquietus existere, vel episcopi proprii jussa contemnere, beato Fulgentio dictante sic corripiebatur absens, ut satisfactionis remedium quærens, enavigato mari continuo fieret præsens, et per ipsum beatum Fulgentium, cujus eloquentiam senserat excommunicatus, impetraret veniam salubriter humiliatus. Ipse namque beatus Fulgentius erat ultor, ipse intercessor : cum collega ultor, pro ministro intercessor. Ab ipso procedebat gladius, unde superborum cervix dura cæderetur; et per ipsum rursus benevolentiæ medicina præbebatur, donec supplicum fratrum pusillanimitas sanaretur.

43. Inter ipsa plane primordia gloriosi exsilii, monasterium congregare, paucos secum ducens monachos minime potuit: sine fraterna tamen congregatione vitam ducere nesciens, coepiscopos suos, Illustrem scilicet et Januarium, habitare secum persuasit volentes. Quibus unico serviens caritatis affectu, similitudinem magni cujusdam monasterii monachis et clericis adunatis sapienter effecit. Erat quippe eis communis mensa, commune cellarium, communis oratio, simul et lectio. Nullus se super alterum insolenter efferebat, neque propriis fratribus amplius aut peculiarius consulebat, nisi quod magis illi monachi qui beatum Fulgentium sequebantur, districtioris abstinentiæ regulam custodientes, nihil omnino proprium possidebant, (e) nec inter alios clericos cleri corum more vivebant. Talis erat beati Fulgentii erudire jubentibus, ne præsumeret, etc. Ant., Si enim... eral paratus... nec præsumebat.

(e) Non legimus quæ sequuntur in ms. nec apud Chiffl.

5

[ocr errors]

ditio, quæ spiritalibus monitis ita subjectorum sibi A dirigit, a quo sine mora ductus atque perductus, corda transferret a terrenis voluptatibus ad spiritales cœlestesque delicias, ut boni propositi manente censura, non seducerentur infirmorum fratrum inertia, nolentium imitari quæ quotidie ante oculos eorum gerebantur exempla. Quis illius habitationis digne explicet laudes? Domus illa tunc Caralitanæ civitatis oraculum fuit. Illuc enim veniebat afflictus percipere remedium consolationis, ibi gerebantur inter discordantes pacis et concordiæ pacta fidelia, divinam volentibus audire diligentius lectionem ministrabat ibi Dominus plenissima expositionis ædificationem. Delectabat nobiles viros, si fieri posset, quotidie beatum Fulgentium cernere disputantem: libebat indigentiam sustinentes inde petere suppliciter eleemosynam corporalem, unde doctrinam quoque sume- B rent spiritalem. Frequenter enim beatus Fulgentius quos multa largiendo de temporali fame liberabat, renuntiare sæculo, sapienter admonendo, faciebat; et quamvis nihil habentes, habendi voluntatem contemnere suadebat, ita cupidus semper acquirendæ ad cœnobium fraternitatis, ut quamvis omnia omnibus nosset esse, monachorum tamen professioni sociare cunctos et optaret et vellet. Hæc fama per dies singulos crescens, Carthaginensis quoque Ecclesiæ populos ad majora gaudia provocabat, et certissimis testibus ex illa provincia venientibus beatum Fulgentium commendabat absentibus.

CAPUT XXI. Persecutio regis Trasamundi. Trasamundus accersil Fulgentium. Fructus doctrinæ S. Fulgentii.

44. Interea Trasamundi regis adversus religionem catholicam mens implacabilis et ira terribilis, inter asperas persecutiones subdolasque factiones, quibus æqualem Deo Patri negare Christum catholicos nunc terroribus cogebat, nunc promissionibus invitabat, sub intentione plus decipiendæ multitudinis simulare cœpit rationem se simpliciter inquirere catholicæ religionis, reperiri neminem putans cujus posset in suis erroribus assertione convinci. Proponebat denique (a) multas ineptarum tendiculas quæstionum, nec și quis ei respondere voluisset, aut despiciebat, aut repellebat, imo quasi patienter audiens, satis fieri sibi non posse jactabat. Et revera quis homo tam obaurato cordi valuisset lumen ostendere veritatis?

C

pervenit Carthaginem lætus. Ubi tanquam fidelissimus dispensator, erogandi talenta sibi credita reperiens occasionem, cœpit in hospitiolo proprio venientes ad se catholicos orthodoxos diligenter docere, rationem reddens quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus, manente trium personarum differentia, Deus unus a fidelibus prædicetur. Tanta autem fuit beato Fulgentio facundi sermonis suavitas, tanta in vultu ejus micabat hilaritas, ut certatim fideles universos sancta caritas traheret, vel interrogare doctissimum virum, vel audire, quoties ad interrogata respondebat. Ille vero verbum Dei sine invidia tabescente communicans, occurrebat interrogationibus omnium, neminem despiciens, nullum judicans improbum, paratus etiam ipse, si cui forte Deus per Spiritum sanctum melius revelasset, audire vel discere, tenere, sequi, approbare, sub officio doctoris humilitatem discipuli benignus et mitis exercens. Unde contigit ut multo doctior et seipso melior fieret, lucra Christo majora perquirens. Alios enim jam rebaptizatos errorem suum plangere docebat, et reconciliabat; alios autem, ne suas animas pro terrenis commodis perderent, admonebat. Et quos jam perditioni proximos sentiebat, ita blandis sermonibus leniebat, ut propter ejus benevolentiam verecundarentur cogitatam implere malitiam, reversique velociter agerent pœnitentiam. Confortati alii verbis ejus et doctrinæ ejus sale conditi, redarguebant Arianos hæreticos cum omni fiducia. Sic mirabili gratia factum fuit ut per unum sacerdotem, cujus sapientiam rex voluerat experiri, sapientum numerus apud Carthaginem cresceret, et per ministerium persecutionis fides catholica incrementum potius quam defectum acciperet.

CAPUT XXII. Responsio B. Fulgentii ad decem objectiones Arianorum.

46. Hæc omnia rex per occultos nuntios discens egregii sacerdotis ingenium, sapientiam, doctrinam, fidem, pietatem, mansuetudinem, continentiam probat, et convenienter famæ suæ præconiis, talem esse qualis prædicabatur agnoscit. Dicta proinde quædam, veneno perfidiæ plena, legenda ei celeriter dirigit, responsionem sibi flagitans reddi. Suscepit hæc doctissimus pontifex, et longissimæ narrationis ineptias

Efficiebat tamen plurimos religiosos (b) audax fidei D per objectionum capitula dividens, responsiones subsuæ constantia per occasiones a Domino præparatas studiosi regis convincere blasphemias. Dicitur tamen requirenti diutius quis plenissime posset testimoniis evidentibus vindicare veritatem catholici dogmatis, (c) esse inter episcopos exsulantes beatum Fulgentium, cui nihil deesset in scientia, plurimum redundaret in gratia, qui sapienter et eloquenter roganti regi satisfaceret.

[blocks in formation]

jecit breves, probabiles, necessarias, auctoritate testimoniorum graves, et totius rationis lumine radiantes. Quas cum multis sapientibus viris diu multumque collatas, et ad populi fidelis notitiam perductas, regi quoque longa exspectatione suspenso tradidit ingerendas. Quas rex ille barbarus intentissime perlegens, QUIA NUNQUAM prædestinatus fuerat ad salutem, laudat sapientiam, miratur eloquentiam, prædicat humilitatem, neque tamen meretur intelligere veritatem. Carthaginensis autem populus triumphi spiritalis interpres, propositiones regis fuisse convi

[blocks in formation]

clas læto murmure confitetur, et catholicam fidem A CAPUT XXv. Iterum relegatur Fulgentius. Prædicit cesemper esse victricem, conjunctis beati Fulgentii lau

dibus, gloriatur.

CAPUT XXIII. Libelli tres ad Trasamundum regem. Liber B. Falgentii adversus Pintam episcopum Aria

num.

47. Adhuc tamen rex virum doctissimum probare desiderans, de aliis eum quæstionibus rursus interrogat et interrogationem suam semel tantum beato Fulgentio præcepit legi, neque meditandi, neque describendi tribuens facultatem. Timebat enim ne verba ejus convincenda sicut prius sermonibus ejus insererentur, totiusque judicio civitatis victus esse iterum probaretur. Beatus vero Fulgentius semel sibi lecta vix recolere prævalens, respondere differebat; sed respondere eum rex magis ac magis imperabat, responsionis arguens moras, et cautelam viri sanctissimi diffidentiam judicans. Unde idem pontifex discretionis virtute subnixus, ne qua forsitan per populum mendacia spargerentur, quibus fingeretur aut non potuisse, aut noluisse beatum Fulgentium regalibus quæstionibus obviare, tres libellos mirabiles facit, ubi memoratum regem simpliciter alloquens, totius quæstionis (a) seriem quam tenui auditu perceperat, late reventilabat, docens animam rationalem Christo Domino in susceptione carnis minime defuisse. Tunc rex admiratione maxima repletus, nihil est amplius interrogare (b) ausus, nisi quod unus ex episcopis ejus, Pinta nomine, quasi respondere conatus, tacere potius noluit quam respondere aliquid potuit. Cui tamen illico beatus Fulgentius, alterius operis, quod adversus Pintam titulavit disputatione veridica restitit, et in prima defensione sua victos adversarios temere satis ostendit repetiisse certamen. CAPUT XXIV. Liber seu commonitorium de Spiritu sancto ad Abragilam presbyterum.

48. De Spiritu sancto interroganți presbytero Abragilæ per commonitorium parvissimum testimonia protulit plura, docens eum cum Patre et Filio unum Deum simpliciter confitendum. Cujus etiam commonitorii sententias inter utrumque illius temporis opus ordinavit oportere describi; legentibus omnibus fidelibus catholicis et mirantibus, erubescentibus Arianis et dolore (c) contra ipsum murmurantibus : donec malæ suggestionis occasione reperta, volenti eum regi intra Carthaginem diutius retinere, diceretur ab impiis et malis hominibus: Sine causa, rex, laboras; nihil tua diligentia proficit. In tantum quippe jam doctrina Fulgentii episcopi prævaluit, ut de sacerdotibus tuis reconciliet aliquantos: proinde nisi cito subveneris, (d) religio nostra deficiet; et quicunque a nobis est baptizatus, homousion iterum prædicabit publice reconciliatus; nec si persecutionem volueris concitare, timeri poterit regalis sævitia. Multum quippe confortat stabilesque facit omnes episcopos Fulgentii præsentia.

(a) Ms., totius quæstionis, quam tenui auditu perceperal, latera ventilabat.

(b) Ms., nisus.

(c) Ms., in ipso.

(d) Ms., religioni nostræ, deficiet.

B

C

lerem reditum suum.

49. Suggerentibus talia rex quasi magna necessitate constrictus assentit, et beatum Fulgentium rursum ad exsilium Sardiniæ revocare compellit. Intempesta igitur nocte (sic enim rex fieri delegaverat) ad navim beatus Fulgentius populo ignorante perducitur. Sed contrario flatu resistentibus ventis, super littus tantas passus est moras, ut per dies plurimos omnis pene illuc civitas conveniret, et de manu ejus valefaciens communicaret. Ibi autem prophetica gratia per Spiritum sanctum repletus, (e) Juliateo viro religioso nimis afflicto graviterque pro discessu beati pontificis ingemiscenti, Diutius, ait, flere noli, cito revertemur ad vos; catholicæ Ecclesiæ libertate re

parata videbitis nos. Hoc autem, quaeso, secretum sit
apud te, quod nimia caritas indicare me compulit.
Sic sollicite semper beatus Fulgentius jactantiam
fugit, nec in donis spiritalibus humanam gloriam
quæsivit, testimonio conscientiæ suæ contentus, et
de sola misericordia Dei fretus. Unde etiam mirabi-
lia facere nunquam delectatus, hanc gratiam dari sibi
nullatenus desideravit. Sed si quando petebatur pro
infirmis et laborantibus, vel necessitatem tempora-
lium tribulationum tolerantibus, Dominum depre-
cari, preces suas sub hac devotione fundebat : SCIS,
DOMINE, quid animarum nostrarum saluti conveniat.
Poscentibus ergo nobis quod monet necessitas, hoc
misericordia tua concedat, unde spiritalis non impe-
diatur utilitas. Oratio igitur nostræ humilitatis, si
expedit, tunc ita a te exaudiatur, ut voluntas tua (f)
principaliter compleatur. Et frequenter quidem Deus
omnipotens oranti sacerdoti suo multa concessit;
sed ille nihil propriis tribuens meritis, eorum potius
fidei pro quibus exaudiebatur omnia deputabat, ne-
que sibi, sed illis concessum hoc esse dicebat.
CAPUT XXVI. Redit in Sardiniam cunctis lætantibus.

50. Sed ne diu moras longissimas faciamus, unam
ejus sententiam de faciendis mirabilibus inseramus.
Mirabilia, aiebat, non conferunt homini justitiam,
sed hominum notitiam. Quisquis autem hominibus
fuerit notus, nisi fuerit justus, ad æterna perveniet
supplicia condemnatus. Ille vero qui misericordiæ
cœlestis opera justificatus, in conspectu Dei solius
vixerit justus, etiamsi parum sit hominibus notus,
D
beata sanctorum gaudia percipiet coronatus. Vir igi-
tur mirabilis timuit habere laudem de mirabilibus,
quamvis (g) ampliori quotidie miraculo faceret ex-
hortatione sanctissima multos infideles credere, nul-
tos hæreticos reconciliari, multos pessimis moribus
deditos continentiae faciens leges excipere; dum per
ejus saluberrima monita sobrietatem discerent ebrio-
si, castitatem sectarentur adulteri, distribuere om-
nia pauperibus avari rapacesque docerentur; et mu-
tato proposito, superbis humilitas, litigiosis pax,
(e) Apud Chiffl. codd. alii, Juliteo; alii, Viliateo,
alter Villeo.

(f) Ant., feliciter.

(g) Sic ms. At Ant., ampliora quotidie miracula faceret exhortatione.

« السابقةمتابعة »